Pro Sulla, Orationes Volume VI, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
fero ego te, Torquate, iam dudum fero[*]iam
dudum, fero Naugerius (i), et non numquam animum
incitatum ad ulciscendam orationem tuam revoco ipse et reflecto, permitto aliquid
iracundiae tuae, do adulescentiae, cedo amicitiae, tribuo parenti. sed
nisi tibi aliquem modum tute[*]tute TEπ
: vitae cett.
constitueris, coges oblitum me[*]me oblitum πk: oblitum om.
T
nostrae amicitiae habere rationem meae dignitatis. nemo
umquam me tenuissima suspicione perstrinxit[*]perstrinxerit T
quem non perverterim[*]praeverterim E: perculerim π
ac[*]ac
(aut T: fort. atque) perfregerim
TEπ
: om. cett.
perfregerim. sed mihi hoc
credas velim: non eis libentissime soleo respondere quos mihi videor facillime posse
superare.
tu quoniam minime ignoras
consuetudinem dicendi meam, noli hac nova lenitate[*]lenitate nova T
abuti mea, noli aculeos orationis meae, qui
reconditi sunt, excussos arbitrari, noli id omnino a me putare[*]omnino a me put.
T: put. omnino a me cett.
esse amissum[*]amissum TEaπ
: omissum cett.
si quid est tibi remissum atque concessum. Cum illae valent
apud me excusationes iniuriae tuae, iratus animus tuus, aetas, amicitia nostra, tum
nondum statuo te virium satis habere ut ego tecum luctari et congredi debeam.
quod si esses usu[*]usu om. T
atque
aetate robustior, essem idem qui soleo cum sum lacessitus; nunc tecum sic agam
tulisse ut potius iniuriam quam rettulisse gratiam videar.
17
neque vero quid
mihi irascare intellegere possum. si, quod eum defendo quem tu accusas,
cur tibi ego[*]ego T: quoque ipse cett.
non suscenseo, quod[*]quod Tπ
: qui cett.
accusas[*]accusas Tπabc: accuses cett.
eum quem ego defendo? 'inimicum
ego[*]inimicum ego T: inimicum cett.
,' inquis, 'accuso meum.' et amicum ego defendo
meum. 'non debes tu[*]tu Tπ
: tamen cett.
quemquam
in[*]in om. Tπacψ
coniurationis quaestione
defendere.' immo nemo magis eum de quo nihil umquam est[*]umquam est
T: est umquam E: est cett.
suspicatus quam is qui de aliis multa
cognovit[*]cognovit ac1, Lambinus: cogitavit cett.
. 'cur dixisti testimonium in
alios?' quia coactus sum[*]sum π
. 'cur damnati sunt?' quia creditum
est. 'regnum est dicere in quem velis et[*]et Tg: ac cett.
defendere quem velis.'
immo servitus est non dicere in quem velis et non[*]et non
π: nec k: et cett.
defendere quem velis. ac si
considerare coeperis utrum magis mihi hoc necesse fuerit facere an istud[*]istud
TEπ
: om. cett.
tibi, intelleges honestius te
inimicitiarum modum statuere potuisse quam me humanitatis.
at[*]at Lambinus: aut T: an cett.
vero, cum
honos agebatur familiae vestrae amplissimus[*]amplissimus hoc
loco hab. T, ante fam. cett.
, hoc est
consulatus parentis tui, sapientissimus vir familiarissimis suis non[*]non om. cod. H. Stephani
suscensuit, pater
tuus[*]pater tuus del. Rinkes
, cum Sullam et
defenderent et laudarent? intellegebat hanc[*]hanc enim π
nobis a maioribus esse traditam
disciplinam ut nullius amicitia ad pericula propulsanda[*]pericula propuls. T: propuls. pericula cett.
impediremur. at erat[*]at erat Halm: aderat Ta: et (om. et π) erat cett.
huic iudicio longe dissimilis illa
contentio. tum adflicto P. Sulla consulatus vobis pariebatur, sicuti
partus est; honoris erat certamen; ereptum repetere vos clamitabatis, ut victi in
campo in foro vinceretis; tum qui contra vos pro huius salute pugnabant, amicissimi
vestri, quibus non irascebamini[*]quibus non irascebamini del.
Campe
, consulatum vobis eripiebant, honori vestro repugnabant,
et tamen id inviolata vestra amicitia, integro officio, vetere[*]vetere
(-rẽ a) Ta: veteri cett.
exemplo atque instituto optimi cuiusque
faciebant.
18
ego vero quibus ornamentis adversor tuis aut cui dignitati vestrae
repugno? quid est quod iam ab hoc expetas? honos
[*]honos
T: honor cett.
ad
patrem, insignia honoris ad te delata sunt. tu ornatus[*]ornatus huius
c2k
exuviis[*]exuviis TE: eximiis π: et uiuus a: eripuis p: erumnis cett.
huius[*]huius E:
om. cett.
venis ad eum lacerandum quem
interemisti, ego iacentem et spoliatum defendo et protego. atque hic tu
et reprehendis me quia defendam et irasceris; ego autem non modo tibi non irascor
sed ne[*]ne T: neque cett.
reprehendo quidem factum tuum. te enim existimo tibi statuisse quid
faciendum putares et satis idoneum offici tui[*]tui TE:
om. cett.
iudicem esse
[*]esse
suppl. Halm
potuisse[*]potuisse T: posuisse cett.
.