Pro Sulla, Orationes Volume VI, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
nolite, iudices,
arbitrari hominum illum impetum et conatum fuisse—neque enim ulla gens tam barbara
aut tam immanis umquam fuit in qua non modo tot, sed unus tam crudelis hostis
patriae sit inventus—, beluae quaedam illae ex portentis immanes ac ferae
forma[*]formas π
hominum indutae
exstiterunt. perspicite etiam atque etiam, iudices,—nihil enim est quod
in hac causa dici possit[*]possit πbχς: posset cett.
vehementius— penitus introspicite
Catilinae, Autroni, Cethegi, Lentuli ceterorumque mentis; quas vos in his libidines,
quae flagitia, quas turpitudines, quantas audacias, quam incredibilis furores, quas
notas facinorum, quae indicia parricidiorum, quantos acervos scelerum[*]facinorum
... scelerum T: scelerum ... facinorum cett.
reperietis! ex magnis et
diuturnis et iam desperatis rei publicae morbis ista repente vis erupit, ut ea
confecta et eiecta convalescere aliquando et sanari civitas posset[*]posset k, Ernesti: possit cett.
;
neque enim est quisquam qui arbitretur illis inclusis in re publica pestibus diutius
haec[*]haec hoc imperium c2
stare potuisse. itaque eos non ad perficiendum scelus, sed ad luendas rei
publicae poenas Furiae quaedam incitaverunt.
28
in hunc igitur gregem vos
nunc P. Sullam,
iudices, ex his[*]iis ς, ed.
V
qui cum hoc vivunt atque[*]atque aut T: at π
vixerunt honestissimorum hominum[*]hominum amicorum T
gregibus reicietis, ex hoc
amicorum[*]amicorum Klotz: hominum codd.
numero, ex hac familiarium[*]familiarium Tπb2χ
: familiari cett.
dignitate in impiorum partem atque in parricidarum sedem[*]sedem Tπ
: cedem cett.
et[*]et atque T: ac ab
numerum
transferetis? Vbi erit igitur illud firmissimum[*]firmissimum T: fortissimum cett.
praesidium
pudoris, quo in loco nobis vita ante acta proderit, quod ad tempus existimationis
partae fructus reservabitur, si in[*]in non T: nos in Richter
extremo discrimine ac
dimicatione fortunae deseret[*]deseret k: deserit (-uit
b1c2) cett.
, si non
aderit, si nihil adiuvabit?
quaestiones nobis servorum accusator et tormenta[*]accus. et tormenta
T: ac tormenta accus. cett.
minitatur. in quibus quamquam nihil periculi
suspicamur, tamen illa tormenta gubernat dolor, moderatur natura cuiusque cum animi
tum corporis, regit quaesitor[*]quaesitor T: quaestor cett.
, flectit libido, corrumpit spes, infirmat
metus, ut in tot rerum angustiis nihil veritati loci relinquatur. vita P.
Sullae torqueatur[*]torqueatur Tπ
: Torquate cett.
, ex ea
quaeratur num quae occultetur libido, num quod lateat facinus, num quae crudelitas,
num quae audacia. nihil erroris erit in causa nec obscuritatis, iudices,
si a vobis vitae perpetuae vox, ea quae verissima et gravissima[*]verissima et
gravissima T: gravissima et verissima πa: gravissima cett.
debet esse, audietur.
nullum in hac causa testem timemus, nihil quemquam
scire, nihil vidisse, nihil audisse arbitramur. sed tamen, si nihil vos
P. Sullae fortuna movet, iudices, vestra moveat. vestra enim, qui cum
summa elegantia atque integritate vixistis, hoc maxime interest, non ex libidine aut
simultate aut levitate testium causas honestorum hominum ponderari, sed in magnis
disquisitionibus[*]disceptationibus Madvig
repentinisque periculis vitam unius cuiusque esse testem. quam vos,
iudices, nolite armis suis spoliatam atque nudatam obicere invidiae, dedere
suspicioni; munite communem arcem bonorum, obstruite perfugia improborum; valeat ad
poenam et ad salutem vita[*]vita π: om. cett.
plurimum, quam solam videtis per
se[*]per se Mommsen: ipse T:
ipsam cett. ex sua T: ex vi sua
(ex nat. sua et in π) cett., cf. § 71, Caec. 88. 104 natura Tπ
: naturaque cett.
ex sua natura facillime perspici, subito
flecti fingique non posse.
29
quid vero? haec auctoritas—saepe[*]saepe Spengel: semper codd.
enim est de ea
dicendum, quamquam a me timide modiceque[*]modiceque Tπk: et modice b:
modice cett.
dicetur—quid? inquam[*]inquam om. bc1
, haec auctoritas nostra, qui a ceteris
coniurationis causis abstinuimus, P. Sullam defendimus, nihil hunc tandem iuvabit?
grave est hoc dictu[*]grave est hoc dictum (corr. Madvig) fortasse iudices E: om. cett.
fortasse, iudices, grave, si appetimus
aliquid; si, cum ceteri de nobis silent, non etiam nosmet ipsi tacemus, grave; sed,
si laedimur, si accusamur, si in invidiam vocamur, profecto
conceditis[*]concedetis ς
, iudices,
ut nobis libertatem retinere liceat, si minus liceat dignitatem.