Pro Sulla, Orationes Volume VI, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
O miserum et infelicem illum diem quo consul omnibus centuriis P. Sulla renuntiatus est, o falsam spem, o volucrem fortunam, o caecam cupiditatem, o praeposteram gratulationem! quam cito illa omnia ex laetitia et voluptate ad luctum et lacrimas recciderunt[*]recc. Zielinski: rec. codd. , ut, qui paulo ante consul designatus fuisset, repente nullum vestigium retineret[*]retineret hoc loco hab. TE, post fuisset (om. repente a) cett. pristinae dignitatis! quid enim erat mali quod huic spoliato fama, honore[*]fama honore TEπ : honore fama cett. , fortunis deesse videretur? aut cui novae calamitati locus ullus relictus[*]relictus esset (est b1: esse cod. H. Stephani) add. codd.: ego delevi ? Vrget eadem fortuna quae coepit, repperit novum maerorem, non patitur hominem calamitosum uno malo[*]malo TE: modo cett. adflictum uno in luctu perire.
33
sed iam impedior egomet, iudices, dolore animi ne de huius miseria plura dicam. vestrae sunt iam[*]sunt iam TEπ : iam sunt cett. partes, iudices, in vestra mansuetudine atque humanitate causam totam repono. vos [*]vos Schol.: vos ex TE: vos et (etiam k) cett. reiectione interposita nihil suspicantibus nobis repentini in nos iudices consedistis, ab accusatoribus delecti ad spem acerbitatis, a fortuna nobis ad praesidium innocentiae constituti. Vt ego quid de me populus Romanus existimaret, quia severus in improbos fueram, laboravi et, quae prima innocentis mihi defensio est oblata, suscepi, sic vos severitatem iudiciorum quae per hos mensis in homines audacissimos facta sunt[*]sunt TE, Lambinus: est cett. lenitate ac misericordia mitigate.
hoc cum a vobis impetrare[*]a vobis impetrare TE: impetrare a vobis cett. causa ipsa[*]causa ipsa TE: ipsa causa cett. debet, tum est vestri animi atque virtutis declarare non esse eos vos ad quos potissimum interposita reiectione devenire convenerit. in quo ego vos, iudices[*]vos iudices TE: iudices vos cett , quantum meus in vos amor[*]in vos amor TE: amor in vos cett. postulat, tantum hortor ut communi studio, quoniam in re publica coniuncti sumus, mansuetudine et misericordia nostra[*]nostra ςk: vestra cett. falsam a nobis[*]vobis πχc2, ed. R crudelitatis famam repellamus.