Pro Sulla, Orationes Volume VI, Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
quam ob rem vos, di patrii ac penates, qui huic urbi atque huic rei publicae[*]rei p. TEπa: imperio cett. praesidetis, qui hoc imperium, qui hanc libertatem, qui populum Romanum[*]qui populum Rom. TEa: populumque Rom. cett. , qui haec tecta atque templa me consule vestro numine auxilioque servastis, testor integro me animo ac libero P. Sullae causam defendere, nullum a me sciente facinus occultari, nullum scelus susceptum contra salutem omnium defendi ac tegi. nihil de hoc consul comperi, nihil suspicatus sum, nihil audivi.
itaque idem ego ille qui vehemens in alios[*]in alios del. Madvig ,qui inexorabilis in ceteros esse visus sum, persolvi patriae quod debui; reliqua iam a me meae perpetuae consuetudini naturaeque debentur; tam sum misericors, iudices, quam vos, tam mitis quam qui lenissimus; in quo vehemens fui vobiscum nihil feci nisi coactus, rei publicae praecipitanti subveni, patriam demersam extuli; misericordia civium adducti tum[*]tum TE: tunc cett. fuimus tam vehementes quam necesse fuit. salus esset amissa omnium[*]amissa omnium TE: omnium amissa cett. una nocte, nisi esset severitas illa suscepta. sed ut ad sceleratorum poenam amore rei publicae sum adductus, sic ad salutem innocentium voluntate deducor[*]ducor : adducor b2c .
nihil video esse in hoc P. Sulla, iudices, odio dignum, misericordia digna multa. neque enim nunc propulsandae calamitatis suae causa supplex ad vos, iudices, confugit, sed ne qua generi ac nomini suo nota nefariae turpitudinis inuratur. nam ipse quidem, si erit vestro iudicio liberatus, quae habet ornamenta, quae solacia reliquae vitae[*]reliqua vitae E: vitae reliqua c quibus laetari ac[*]ac TEπk: et cett. perfrui possit? domus erit, credo, exornata, aperientur maiorum imagines, ipse ornatum ac vestitum pristinum[*]pristinum E: om. cett. recuperabit. omnia, iudices, haec amissa sunt, omnia generis, nominis, honoris insignia atque ornamenta unius iudici calamitate occiderunt[*]ceciderunt bc1 . sed ne exstinctor patriae, ne proditor, ne hostis appelletur, ne hanc labem tanti sceleris[*]sceleris TE: generis cett. in familia relinquat, id laborat, id metuit, ne denique hic miser coniurati et conscelerati et proditoris filius nominetur; huic puero qui est ei vita sua multo carior metuit[*]ne denique ... metuit TE: om. cett. , cui honoris integros fructus non sit traditurus, ne aeternam memoriam dedecoris relinquat.
hic[*]hoc T parvus TEπk: patruus cett. vos orat, iudices, parvus, ut se aliquando si non integra fortuna, at ut[*]at ut TEπ : ut apc: at (ac g) cett. adflicta patri suo gratulari sinatis. huic misero notiora sunt itinera iudiciorum[*]itinera iudic. TE: iudic. itinera cett. et fori quam campi et[*]campi et E: et T: om. cett. disciplinarum. non iam de vita P. Sullae, iudices, sed de sepultura contenditur; vita erepta est superiore iudicio, nunc ne corpus eiciatur laboramus. quid enim est huic reliqui quod eum in hac vita[*]hac vita TEπ : vita hac cett. teneat, aut quid est quam ob rem haec cuiquam vita videatur?
32
nuper is homo fuit in civitate P. Sulla ut nemo ei se neque honore neque gratia neque fortunis anteferret, nunc spoliatus omni dignitate quae erepta sunt non repetit; quod fortuna in malis reliqui fecit, ut cum parente, cum liberis, cum fratre, cum his necessariis lugere[*]lugere TEπab1: iungere cett. suam calamitatem liceat, id sibi ne eripiatis vos, iudices, obtestatur.
te ipsum iam, Torquate, expletum huius[*]huius his ς miseriis esse[*]esse TEπa: om. cett. par erat[*]par erat TEπ : pateat cett. et, si[*]et si πaσψ, Müller: etsi cett. nihil aliud Sullae nisi consulatum abstulissetis, tamen eo vos contentos[*]contentos vos esse oportebat; honoris enim contentio vos ad causam, non inimicitiae deduxerunt. sed cum huic omnia cum honore detracta sint, cum in hac fortuna miserrima[*]miserrima TE: misera cett. ac luctuosissima destitutus sit[*]sit est E , quid est quod expetas[*]expetas E: expectas (-es πc) cett. amplius? Lucisne hanc usuram eripere vis[*]vis eius π: fort. ei vis plenam lacrimarum atque maeroris, in qua cum maximo cruciatu ac[*]ac TEb: atque cett. dolore retinetur? libenter reddiderit adempta ignominia foedissimi criminis. an vero inimicum ut expellas? cuius ex miseriis, si esses crudelissimus, videndo fructum caperes maiorem[*]maiorem caperes E quam audiendo.