Pro Archia, Orationes Volume VI; Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
si quid est in me ingeni, iudices, quod[*]est ingenii in me quod Quintil. xi. 1. 19, 3. 97 sentio quam sit
exiguum, aut si qua exercitatio dicendi, in qua me non infitior mediocriter esse
versatum, aut si huiusce[*]huiuscemodi ag
rei
ratio aliqua ab optimarum artium studiis ac disciplina profecta, a qua ego nullum
confiteor aetatis meae tempus abhorruisse, earum rerum omnium vel in primis hic A.
Licinius[*]Licinius Archia add.
Ga
fructum a me repetere[*]petere E
prope suo iure debet. nam quoad longissime potest mens
mea respicere spatium praeteriti temporis et pueritiae memoriam recordari ultimam,
inde usque repetens hunc video mihi principem et ad suscipiendam et ad ingrediendam
rationem horum studiorum exstitisse. quod si haec vox huius hortatu
praeceptisque conformata non nullis aliquando saluti fuit, a quo id accepimus quo
ceteris opitulari et alios servare possemus[*]possumus GEe (peiore numero), huic profecto
ipsi, quantum est situm in nobis, et opem et salutem ferre debemus.
ac ne quis a nobis hoc ita dici forte miretur, quod
alia quaedam in hoc facultas sit ingeni neque haec dicendi ratio
aut[*]aut ac ςb
disciplina, ne[*]ne GEeb: nec cett.
nos quidem huic
uni[*]huic uni Lambinus: huic cuncti codd.: huicce uni Puteanus
studio penitus umquam dediti fuimus. etenim
omnes artes quae ad humanitatem pertinent habent quoddam commune
vinclum[*]vinclum Gςgp: vinculum cett.
et quasi
cognatione quadam inter se continentur.
2
sed ne cui vestrum mirum esse videatur, me in
quaestione legitima et in iudicio publico, cum res agatur[*]res agitatur Schol.
apud praetorem populi Romani,
lectissimum[*]rectissimum Schol.
virum, et
apud severissimos iudices, tanto conventu hominum ac frequentia hoc uti genere
dicendi quod non modo a consuetudine iudiciorum verum etiam a forensi sermone
abhorreat, quaeso a vobis ut in hac[*]hac om. e
causa mihi detis hanc veniam accommodatam huic reo, vobis, quem ad modum spero, non
molestam, ut me pro summo poeta atque eruditissimo homine dicentem hoc concursu
hominum litteratissimorum, hac vestra humanitate, hoc denique praetore exercente
iudicium, patiamini de studiis humanitatis ac litterarum paulo loqui liberius, et in
eius modi persona quae propter otium ac studium minime in iudiciis periculisque
tractata est uti prope novo quodam et inusitato genere dicendi.
quod si mihi[*]mihi om.
Ee
a vobis tribui concedique sentiam, perficiam profecto ut hunc A.
Licinium non modo non segregandum, cum sit civis, a numero civium verum etiam, si
non esset, putetis asciscendum fuisse.
3
nam ut primum ex pueris excessit Archias atque ab eis[*]iis ς: his cett.
artibus
quibus aetas puerilis ad humanitatem informari solet, se ad scribendi studium
contulit, primum Antiochiae— nam ibi natus est loco nobili—celebri quondam
urbe[*]in urbe Rinkes
et copiosa atque
eruditissimis hominibus liberalissimisque studiis adfluenti, celeriter antecellere
omnibus ingeni gloria coepit[*]coepit Ernesti: contigit
(-ingit e) codd.
.
post in ceteris Asiae partibus cunctaque Graecia[*]cunctaeque
Graeciae codd.: corr.
Puteanus
sic eius adventus celebrabantur[*]celebrabatur ap2: celebrantur Eeb
ut
famam ingeni exspectatio hominis, exspectationem ipsius adventus
admiratioque[*]admirationemque GEe
superaret.
erat Italia tum[*]tum GEeb1g: tunc cett.
plena
Graecarum artium ac disciplinarum, studiaque haec et in Latio vehementius tum
colebantur quam nunc isdem in oppidis, et hic Romae propter tranquillitatem rei
publicae[*]rei p. b2, ed. R: populi R. cett.
non neglegebantur. itaque
hunc[*]hunc unum Schol.
et
Tarentini et Locrenses
[*]et Locrenses suppl.
Luterbacher e § 10 (om. Schol.) et
Regini et Neapolitani civitate ceterisque praemiis donarunt, et omnes qui aliquid de
ingeniis poterant iudicare cognitione atque hospitio dignum existimarunt.
hac tanta celebritate famae cum esset iam absentibus notus, Romam
venit Mario consule et Catulo. nactus est primum consules eos quorum
alter res ad scribendum maximas, alter cum res gestas tum etiam studium atque auris
adhibere posset. statim Luculli, cum praetextatus etiam tum Archias
esset, eum domum[*]domum Geab2: in domum cett.
suam receperunt. dedit etiam
hoc[*]dedit etiam hoc scripsi: sed etiam (est b2, et ς) hoc codd.: est iam hoc Garatoni:
specimen etiam hoc Madvig
non solum
lumen
[*]lumen (i. e. lum~) supplevi
ingeni ac litterarum verum etiam naturae
atque virtutis ut domus, quae huius adulescentiae prima favit[*]favit Madvig: fuerit (fuit ςb1gpς)
codd.: faverit Weiske
, eadem esset familiarissima senectuti.