Pro Archia, Orationes Volume VI; Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
erat temporibus illis iucundus Q. Metello illi
Numidico et eius Pio[*]Pio eius Lambinus (contra Schol.) filio, audiebatur a M. Aemilio,
vivebat cum Q. Catulo et patre et filio, a L. Crasso colebatur, Lucullos vero et
Drusum et Octavios et Catonem et totam Hortensiorum domum devinctam consuetudine cum
teneret, adficiebatur summo honore, quod eum non solum colebant qui aliquid
percipere atque audire studebant verum etiam si qui forte simulabant.
4
interim satis longo[*]longo satis ςg
intervallo,
cum esset cum M. Lucullo[*]M. Schütz: L. codd.
in Siciliam profectus et cum[*]et
cum et Lag. 9 ex ea provincia cum
eodem Lucullo decederet, venit Heracleam. quae cum esset civitas
aequissimo iure ac foedere, ascribi se in eam civitatem voluit idque, cum ipse per
se dignus putaretur, tum auctoritate et gratia Luculli ab Heracliensibus impetravit.
data est civitas
Silvani[*]Sillani (Sila-G) codd.: corr. Hotoman
lege et Carbonis:
"si qui foederatis civitatibus ascripti fuissent, si tum
cum lex ferebatur in Italia domicilium habuissent et si sexaginta diebus apud
praetorem essent professi."
Cum hic domicilium Romae multos iam annos
haberet, professus est apud praetorem
Q. Metellum,
familiarissimum suum. si nihil aliud nisi de civitate
ac[*]ac hac Puteanus
lege
dicimus, nihil dico amplius; causa dicta est. quid enim horum infirmari,
Gratti[*]Gratti Bücheler (ita
§ 12 GEe): gratis (gracche b2: a
gracchis ς) codd.
, potest? Heracleaene esse tum[*]tum tamen
a: eum c: civem eum k: tu eum Halm
ascriptum
negabis? adest vir summa auctoritate et religione et fide, M. Lucullus;
qui se non opinari sed scire, non audisse[*]audisse GEe:
audivisse cett.
sed vidisse, non interfuisse sed
egisse dicit. adsunt Heraclienses legati, nobilissimi homines,
huius[*]qui huius Naugerius (2) iudici causa
cum mandatis et cum publico testimonio venerunt[*]venerunt del. Mommsen
; qui hunc ascriptum Heracliae esse[*]Heracliae
esse Lambinus: Heracliensem codd.
dicunt. hic tu tabulas[*]tabulas ςb1p, Schol.: tabellas
cett.
desideras[*]desideres Schol.
Heracliensium publicas[*]publicas om. Schol.
, quas Italico bello incenso tabulario
interisse scimus omnes? est ridiculum ad ea quae
habemus[*]habemus videmus G
nihil dicere, quaerere quae habere non possumus, et de hominum memoria tacere,
litterarum memoriam flagitare et, cum habeas amplissimi viri religionem, integerrimi
municipi ius iurandum fidemque, ea quae depravari nullo modo possunt repudiare,
tabulas quas idem dicis solere corrumpi desiderare.
an[*]an GEe: at (ad a) cett.
domicilium Romae non habuit is
qui tot annis ante
[*]ante χ: om. cett. civitatem datam GEea:
civitate data (-am p1) cett.
civitatem datam sedem omnium rerum ac fortunarum suarum Romae
conlocavit? an
[*]an G1Eepk: at cett.
non est professus? immo vero
eis[*]iis Manutius: his codd.
tabulis professus quae solae ex illa professione conlegioque
praetorum obtinent publicarum tabularum auctoritatem.
5
nam, cum Appi tabulae neglegentius adservatae
dicerentur, Gabini[*]Gabini GEe: Gabii cett.
, quam diu incolumis fuit, levitas, post damnationem
calamitas omnem tabularum fidem resignasset, Metellus, homo sanctissimus
modestissimusque omnium, tanta diligentia fuit ut ad L. Lentulum praetorem et ad
iudices venerit et unius nominis litura se commotum esse dixerit. his
igitur in
[*]in suppl. Eberhard
tabulis
nullam lituram in nomine[*]nomine eςbgχ2
: nomen cett.
A. Licini videtis. quae cum ita sint, quid est quod de eius civitate
dubitetis[*]dubitatis GEa
, praesertim cum
aliis quoque in[*]in om. χ1,
del. Lambinus
civitatibus fuerit ascriptus? etenim
cum mediocribus multis et[*]et om. Eχ
aut nulla aut humili aliqua arte praeditis
gratuito[*]gratuito gravat in (sup.
lin. vel gratuito) G: vel gratuito gravat Ee: haud gravatim E.
Thomas
civitatem in Graecia[*]in Graecia Graii Madvig
homines impertiebant, Reginos credo aut
Locrensis aut Neapolitanos aut Tarentinos, quod scaenicis[*]scaen. G2ς
: scen. cett.
artificibus largiri solebant, id huic summa
ingeni praedito gloria noluisse[*]noluisse sed credendum est Ee
! quid? cum[*]cum del.
Eberhard
ceteri non modo post civitatem datam sed etiam post
legem Papiam aliquo modo in eorum municipiorum tabulas inrepserunt[*]irrepserint
Manutius
, hic qui ne[*]ne c: nec (non a) cett.
utitur quidem illis in quibus est scriptus,
quod semper se Heracliensem esse voluit, reicietur?