Pro Archia, Orationes Volume VI; Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
qua re conservate, iudices, hominem pudore eo quem amicorum videtis comprobari cum dignitate, tum etiam vetustate[*]venustate codd.: corr. Muretus , ingenio autem tanto quantum[*]quantum ς mg., ς, Sylvius: quanto cett. id convenit existimari, quod summorum hominum iudiciis[*]iudiciis Madvig: ingeniis codd. expetitum esse videatis, causa vero eius[*]huius E modi quae beneficio legis, auctoritate municipi, testimonio Luculli, tabulis Metelli comprobetur. quae cum ita sint, petimus[*]petimus om. G a vobis, iudices, si qua non modo humana verum etiam divina in tantis ingeniis[*]ingeniis GEe: negotiis cett. commendatio debet esse, ut eum qui vos, qui vestros imperatores, qui populi Romani[*]Romani om. G res gestas semper ornavit, qui etiam his recentibus nostris vestrisque domesticis periculis aeternum se testimonium laudis[*]laudis GEeaχ2 : laudum cett. daturum esse profitetur, quique est ex [*]quique est ex scripsi: quique est k, Angelius: isque est cett.: estque ex Madvig eo numero qui semper apud omnis sancti sunt habiti itaque[*]itaque atque Ek dicti, sic in vestram accipiatis fidem ut humanitate vestra levatus potius quam acerbitate violatus esse videatur.
quae de causa pro mea consuetudine breviter simpliciterque dixi, iudices, ea confido probata esse omnibus; quae a foro aliena[*]a foro aliena Garatoni: firme (fer-ak) a me codd.: forensi aliena Halm (cf. § 3) iudicialique[*]iudiciali (sine -que) ek consuetudine et de hominis ingenio et communiter de ipso[*]de ipso ed. V: de ipsius codd.: de meo atque ipsius Lambinus studio locutus sum, ea, iudices, a vobis spero esse in bonam partem accepta, ab eo qui iudicium exercet certo[*]certo G: certe cett. scio.