Pro Archia, Orationes Volume VI; Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
quid? a Q.
Metello[*]Q. P. Ee
Pio,
familiarissimo suo, qui civitate multos donavit, neque per se neque per Lucullos
impetravisset? qui praesertim usque eo de suis rebus scribi cuperet ut etiam
Cordubae natis poetis pingue quiddam sonantibus atque peregrinum tamen auris suas
dederet[*]cederet E2e: dederit c,
Fleckeisen
.
11
neque
enim est hoc dissimulandum quod obscurari non potest, sed prae nobis ferendum:
trahimur omnes studio laudis, et optimus quisque maxime gloria ducitur.
ipsi illi philosophi etiam in eis[*]in iis Madvig: in his Ammianus xxii. 7: illis (in
illis χ2k) codd.
libellis quos de contemnenda gloria
scribunt nomen suum inscribunt; in eo ipso in quo[*]ut in eo ipso quo Ammianus
praedicationem nobilitatemque despiciunt
praedicari de se[*]de se se Lambinus
ac se
[*]se Ammianus:
om. codd.
nominari volunt[*]velint Ammianus
. Decimus quidem Brutus, summus vir et imperator, Acci, amicissimi sui, carminibus
templorum ac monumentorum[*]monu. eabpc: moni. cett.
aditus exornavit suorum. iam
vero ille qui cum Aetolis Ennio comite bellavit Fulvius non dubitavit Martis
manubias Musis consecrare. qua re, in qua urbe imperatores prope armati
poetarum nomen et Musarum delubra coluerunt, in ea non debent togati[*]togati
σχς, p mg.: locati
cett.
iudices a Musarum honore et a poetarum
salute abhorrere.
atque ut id libentius faciatis, iam me vobis, iudices, indicabo et de meo
quodam amore gloriae nimis acri fortasse, verum tamen honesto vobis confitebor.
nam quas res nos in consulatu nostro vobiscum simul pro salute huius
urbis
[*]huiusce ς urbis suppl. Naugerius (1) atque[*]atque E: aeque (om. ςk) cett.
imperi et pro
vita civium proque universa re publica gessimus, attigit hic versibus atque
inchoavit. quibus auditis, quod mihi magna res et iucunda visa est, hunc
ad perficiendum adornavi[*]adornavi Klotz: adoravi schol.: adortavi Ge: adhortatus
sum E: hortavi aςb1gp: hortatus sum (fui ς) b2χς
. nullam
[*]nulla codd: corr. ed. V
enim
virtus aliam mercedem laborum periculorumque desiderat praeter hanc laudis et
gloriae; qua quidem detracta, iudices[*]iudices unum G
, quid est quod in hoc tam exiguo vitae
curriculo et tam brevi tantis nos in[*]in om.
χ
laboribus exerceamus?
certe, si nihil animus praesentiret in
posterum, et si, quibus regionibus vitae spatium circumscriptum est[*]est
isdem iste isdem (in idem a) GEea
, isdem omnis cogitationes terminaret suas,
nec tantis se laboribus frangeret neque tot curis vigiliisque angeretur nec totiens
de ipsa vita dimicaret. nunc insidet quaedam in optimo quoque virtus,
quae noctes ac dies animum gloriae stimulis concitat atque admonet non cum vitae
tempore esse dimittendam[*]dimetiendam Manutius
commemorationem nominis nostri, sed cum omni posteritate adaequandam.
12
an vero tam
parvi[*]pravi Ee
animi videamur esse[*]esse
om. E
omnes qui in re publica atque in his
vitae periculis laboribusque versamur ut, cum usque ad extremum spatium nullum
tranquillum atque otiosum spiritum duxerimus, nobiscum simul moritura omnia
arbitremur? an
[*]an an cum b2χ
statuas et imagines,
non animorum simulacra, sed corporum, studiose multi summi homines
reliquerunt[*]reliquerint Manutius
;
consiliorum relinquere ac virtutum nostrarum effigiem
nonne[*]nonne non Lambinus
multo malle debemus summis ingeniis expressam et politam? ego vero omnia
quae gerebam iam tum in gerendo spargere me ac disseminare arbitrabar in orbis
terrae memoriam sempiternam. haec vero sive[*]sive om. GEea
a meo sensu post mortem afutura[*]afut. G: abfut. (affut. Ee) cett.
est[*]est GEea:
sunt cett.
, sive, ut sapientissimi homines
putaverunt, ad aliquam animi[*]animi om. cod.
Vrsini
mei partem pertinebit[*]pertinebunt bp2χς
, nunc quidem certe
cogitatione quadam speque delector.