Pro Archia, Orationes Volume VI; Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Mithridaticum vero
bellum magnum atque difficile et in multa varietate terra marique[*]mari terraque
G
versatum totum ab hoc expressum est; qui
libri non modo L. Lucullum, fortissimum et clarissimum virum, verum etiam populi
Romani nomen inlustrant. populus enim Romanus aperuit Lucullo imperante
Pontum et regiis quondam opibus et ipsa natura et[*]natura et Mommsen: naturae (-ra ebχς
) codd.
regione[*]regionis bχς
vallatum, populi Romani exercitus eodem duce non
maxima manu innumerabilis Armeniorum copias fudit, populi Romani laus est urbem
amicissimam Cyzicenorum eiusdem consilio ex omni impetu regio atque[*]atque GEeb: ac cett.: atque e Halm
totius belli ore ac faucibus ereptam esse
atque servatam; nostra semper feretur et praedicabitur L. Lucullo dimicante, cum
interfectis ducibus depressa hostium classis est[*]est Heumann: et codd.
, incredibilis apud
Tenedum pugna illa navalis, nostra sunt tropaea, nostra monumenta, nostri triumphi.
quae
[*]quae G1Ee: quia cett. (G2) quorum ingeniis
efferuntur[*]efferuntur Görenz: haec (hec aςbg) feruntur codd.: ecferuntur Stürenberg
, ab eis populi Romani fama celebratur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
carus fuit Africano superiori noster Ennius, itaque
etiam in sepulcro Scipionum putatur is esse constitutus ex marmore. at
eis[*]ex marmore. At iis Fascitellus: et marmoratis
codd.: ex marmore; cuius Mommsen
laudibus certe non solum ipse qui laudatur[*]ipse
... laudatur GEeab2: ipsi ... laudantur (-atur p) cett.
sed etiam populi
Romani nomen ornatur. in caelum huius proavus Cato tollitur; magnus honos
populi Romani rebus adiungitur. omnes denique illi maximi,
Marcelli, Fulvii non sine communi omnium nostrum laude decorantur.
10
ergo illum qui haec fecerat, Rudinum[*]Rudinum Schol., A. Augustinus: rudem tum (tu Ee: tamen ςgpς) codd.
hominem, maiores nostri in civitatem
receperunt; nos hunc Heracliensem multis[*]a multis Lambinus
civitatibus expetitum, in hac autem legibus
constitutum de nostra civitate eiciamus[*]eiciamus G:
eiecimus e: eiciemus cett.
?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nam si quis minorem gloriae fructum putat ex Graecis versibus percipi quam
ex Latinis, vehementer errat, propterea quod Graeca leguntur in omnibus fere
gentibus, Latina suis finibus exiguis sane continentur. qua re, si res
eae quas gessimus orbis terrae regionibus definiuntur, cupere debemus, quo hominum
nostrorum[*]hominum nostrorum Bases: minus (om. c2k, del. Madvig) manuum nostrarum codd.
tela pervenerint,
eodem[*]eodem eandem G: om. e
gloriam famamque penetrare, quod cum ipsis
populis de quorum rebus scribitur haec ampla sunt, tum eis[*]iis χς: his cett.
certe
qui de vita gloriae causa dimicant hoc maximum et periculorum incitamentum est et
laborum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quam multos scriptores rerum
suarum magnus ille Alexander secum habuisse dicitur! atque is tamen, cum
in Sigeo ad Achillis tumulum astitisset: 'o fortunate,' inquit, 'adulescens, qui
tuae virtutis Homerum praeconem inveneris[*]inveneris ebχc: inveneras (-nisti k) cett.
!' et
vere. nam, nisi Ilias[*]Ilias Naugerius (2):
illi (illa a: om. E) ars codd.
illa exstitisset, idem tumulus qui corpus
eius contexerat nomen etiam obruisset. quid? noster hic Magnus qui cum
virtute fortunam adaequavit, nonne Theophanem Mytilenaeum, scriptorem rerum suarum,
in contione militum civitate donavit, et nostri illi fortes viri, sed rustici ac
milites, dulcedine quadam gloriae commoti quasi participes eiusdem laudis magno
illud clamore approbaverunt?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
itaque,
credo, si civis Romanus Archias legibus non esset, ut ab aliquo imperatore civitate
donaretur perficere non potuit. Sulla cum Hispanos et Gallos donaret[*]donaret et
Gallos E
, credo, hunc petentem repudiasset; quem
nos[*]nos in contione add. codd. e
v. 18 (malo numero): ego
delevi videmus GEea
vidimus, cum ei
libellum malus poeta de populo subiecisset, quod epigramma in eum fecisset tantum
modo alternis versibus longiusculis, statim ex eis[*]iis Manutius: his codd., Schol.
rebus quas
tum[*]tum GEe: tamen a: tunc
cett.: om. Schol.
vendebat iubere[*]iubere iussit a,
Schol.
ei praemium tribui, sed[*]sed Schol.: sub codd.
ea condicione ne quid
postea scriberet. qui sedulitatem mali poetae duxerit[*]deduxerit GEe
aliquo tamen praemio dignam, huius[*]huius
ς: cuius cett.
ingenium et virtutem in scribendo et copiam
non[*]non tamen non Ee
expetisset?