Pro Flacco, Orationes Volume IV; Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
qua re iam non est mihi contentio cum teste, vobis, iudices,
videndum est, sintne haec testimonia putanda.
8
adulescens bonus, honesto loco natus, disertus cum maximo
ornatissimoque comitatu venit in oppidum Graecorum, postulat contionem,
locupletis homines et gravis ne sibi adversentur testimoni denuntiatione
deterret, egentis et levis spe largitionis et viatico publico, privata etiam
benignitate prolectat. opifices et tabernarios atque illam omnem
faecem civitatum quid est negoti concitare, in eum praesertim qui nuper summo
cum imperio fuerit, summo autem in amore esse propter ipsum imperi nomen non
potuerit? mirandum vero est homines
eos quibus odio sunt nostrae secures, nomen acerbitati, scriptura, decumae,
portorium morti, libenter adripere facultatem laedendi quaecumque detur!
Mementote igitur, cum audietis psephismata, non audire vos testimonia, audire
temeritatem volgi, audire vocem levissimi cuiusque, audire strepitum
imperitorum, audire contionem concitatam levissimae nationis. itaque
perscrutamini penitus naturam rationemque criminum; iam nihil praeter spem,
nihil praeter terrorem ac minas reperietis.
9
...in aerario nihil habent civitates, nihil in vectigalibus.
duae rationes conficiendae pecuniae, aut versura aut tributo; nec
tabulae creditoris proferuntur nec tributi confectio ulla recitatur.
quam vero facile falsas rationes inferre et in tabulas quodcumque
commodum est referre soleant, ex Cn. Pompei litteris ad Hypsaeum et Hypsaei ad
Pompeium missis, quaeso, cognoscite.
"Litterae Pompei et Hypsaei."
satisne vobis coarguere his auctoribus dissolutam Graecorum
consuetudinem licentiamque impudentem videmur? Nisi forte qui Cn. Pompeium, qui
praesentem, qui nullo impellente fallebant, eos urgente Laelio in absentem et in
L. Flaccum aut timidos fuisse aut religiosos putamus.
sed fuerint incorruptae litterae domi; nunc vero
quam habere auctoritatem aut quam fidem possunt? triduo lex ad
praetorem deferri, iudicum signis obsignari iubet; tricesimo die vix deferuntur.
ne corrumpi tabulae facile possint, idcirco lex obsignatas in
publico poni voluit; at obsignantur corruptae. quid refert igitur
tanto post ad iudices deferantur, an omnino non deferantur?
10
quid? si testium studium cum accusatore sociatum est, tamenne isti
testes habebuntur? Vbi est igitur illa exspectatio quae versari in iudiciis
solet? nam antea, cum dixerat accusator acriter et vehementer, cumque
defensor suppliciter demisseque responderat, tertius ille erat exspectatus locus
testium, qui aut sine ullo studio dicebant aut cum dissimulatione aliqua
cupiditatis. hoc vero quid est? Vna
sedent, ex accusatorum subselliis surgunt, non dissimulant, non verentur.
de subselliis queror? una ex domo prodeunt; si verbo
titubaverint, quo revertantur non habebunt. an quisquam esse testis
potest quem accusator sine cura interroget nec metuat ne sibi aliquid quod ipse
nolit respondeat? Vbi est igitur illa laus oratoris quae vel in accusatore antea
vel in patrono spectari solebat: 'bene testem interrogavit; callide accessit,
reprehendit; quo voluit adduxit; convicit et elinguem reddidit?'