Pro Flacco, Orationes Volume IV; Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
haec enim ratio ac magnitudo animorum in maioribus nostris fuit ut, cum in privatis rebus suisque sumptibus minimo contenti tenuissimo cultu viverent, in imperio atque in publica dignitate omnia ad gloriam splendoremque revocarent. quaeritur enim in re domestica continentiae laus, in publica dignitatis. quod si etiam praesidi causa classem habuit, quis erit tam iniquus qui reprehendat? 'nulli erant praedones.' quid? nullos fore quis praestare poterat? 'minuis,' inquit, 'gloriam Pompei.' immo tu auges molestiam.
ille enim classis praedonum, urbis, portus, receptacula sustulit, pacem maritimam summa virtute atque incredibili celeritate confecit; illud vero neque suscepit neque suscipere debuit ut, si qua uspiam navicula praedonum apparuisset, accusandus videretur. itaque ipse in Asia, cum omnia iam bella terra marique confecisset, classem tamen isdem istis civitatibus imperavit. quod si tum statuit opus esse cum ipsius praesentis nomine tuta omnia et pacata esse poterant, quid, cum ille decessisset, Flacco existimatis statuendum et faciendum fuisse?
13
quid? nos hic nonne ipso Pompeio auctore Silano et Murena consulibus decrevimus ut classis in Italia navigaret? nonne eo ipso tempore cum L. Flaccus in Asia remiges imperabat, nos hic in mare superum et inferum sestertium ter et quadragiens erogabamus? quid? postero anno nonne M. Curtio et P. Sextilio quaestoribus pecunia in classem est erogata? quid? hoc omni tempore equites in ora maritima non fuerunt? illa enim est gloria divina Pompei, primum praedones eos qui tum cum illi bellum maritimum gerendum datum est toto mari dispersi vagabantur redactos esse omnis in populi Romani potestatem, deinde Syriam esse nostram, Ciliciam teneri, Cyprum per Ptolomaeum regem nihil audere, praeterea Cretam Metelli virtute esse nostram, nihil esse unde proficiscantur, nihil quo revertantur, omnis sinus, promunturia, litora, insulas, urbis maritimas claustris imperi nostri contineri.
quod si Flacco praetore nemo in mari praedo fuisset, tamen huius diligentia reprehendenda non esset. idcirco enim quod hic classem habuisset, existimarem non fuisse. quid? si L. Eppi, L. Agri, C. Cesti, equitum Romanorum, huius etiam clarissimi viri, Cn. Domiti, qui in Asia tum legatus fuit, testimonio doceo eo ipso tempore quo tu negas classem habendam fuisse, compluris a praedonibus esse captos, tamen Flacci consilium in remigibus imperandis reprehendetur? quid si etiam occisus est a piratis Adramytenus homo nobilis, cuius est fere nobis omnibus nomen auditum, Atyanas pugil Olympionices? hoc est apud Graecos, quoniam de eorum gravitate dicimus, prope maius et gloriosius quam Romae triumphasse. 'at neminem cepisti.' quam multi orae maritimae clarissimi viri praefuerunt qui, cum praedonem nullum cepissent, mare tamen tutum praestiterunt! Casus est enim in capiendo, locus, ventus, occasio; defendendi facilis est cautio, non solum latibulis occultorum locorum sed etiam tempestatum moderatione et conversione.
14
reliquum est ut quaeratur utrum ista classis cursu et remis, an sumptu tantum et litteris navigarit. num id igitur negari potest, cuius rei cuncta testis est Asia, bipertito classem distributam fuisse, ut una pars supra Ephesum, altera infra Ephesum navigaret? hac classe M. Crassus, vir amplissimus, ab Aeno in Asiam, his navibus Flaccus ex Asia in Macedoniam navigavit. in quo igitur praetoris est diligentia requirenda? in numero navium et in discriptione aequabili sumptus? dimidium eius quo Pompeius erat usus imperavit; num potuit parcius? discripsit autem pecuniam ad Pompei rationem, quae fuit accommodata L. Sullae discriptioni. qui cum in omnis Asiae civitates pro portione pecuniam discripsisset, illam rationem in imperando sumptu et Pompeius et Flaccus secutus est. neque est adhuc tamen ea summa completa.