Pro Flacco, Orationes Volume IV; Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
nunc accusamur ab eis qui in consilio nobis fuerunt. 'decrevit Flaccus.' num aliud atque oportuit? 'in liberos.' num aliter censuit senatus? 'in absentem.' decrevit, cum ibidem esses, cum prodire nolles; non est hoc in absentem, sed in latentem reum. "Senatvs consvltvm et decretvm Flacci." quid? si non decrevisset, sed edixisset, quis posset vere reprehendere? num etiam fratris mei litteras plenissimas humanitatis et aequitatis reprehensurus es? quas ea de muliere ad me datas apud . . . requisivit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
recita. "Litterae Q." "Ciceronis." quid? haec Apollonidenses occasionem nacti ad Flaccum non detulerunt, apud orbium acta non sunt, ad globulum delata non sunt? ad senatum nostrum me consule nonne legati Apollonidenses omnia postulata de iniuriis unius Deciani detulerunt? at haec praedia in censum dedicavisti. Mitto quod aliena, mitto quod possessa per vim, mitto quod convicta ab Apollonidensibus, mitto quod a Pergamenis repudiata, mitto etiam quod a nostris magistratibus in integrum restituta, mitto quod nullo iure neque re neque possessione tua;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
illud quaero sintne ista praedia censui censendo, habeant ius civile, sint necne sint mancipi, subsignari apud aerarium aut apud censorem possint. in qua tribu denique ista praedia censuisti? commisisti, si tempus aliquod gravius accidisset, ut ex isdem praediis et Apollonide et Romae imperatum esset tributum. verum esto, gloriosus fuisti, voluisti magnum agri modum censeri, et eius agri qui dividi plebi Romanae non potest. census es praeterea numeratae pecuniae cxxx. eam opinor tibi numeratam non esse abs te. sed haec omitto. census es mancipia Amyntae neque huic ullam in eo fecisti iniuriam. possidet enim ea mancipia Amyntas. ac primo quidem pertimuit, cum te audisset servos suos esse censum; rettulit ad iuris consultos. constabat inter omnis, si aliena censendo Decianus sua facere posset, eum maxima habiturum esse. . . .
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
33
...habetis causam inimicitiarum, qua causa inflammatus Decianus ad Laelium detulerit hanc opimam accusationem. nam ita questus est Laelius, cum de perfidia Deciani diceret: 'qui mihi auctor fuit, qui causam ad me detulit, quem ego sum secutus, is a Flacco corruptus est, is me deseruit ac prodidit.' sicine tu auctor tandem eum cui tu in consilio fuisses, apud quem omnis gradus dignitatis tuae retinuisses, pudentissimum hominem, nobilissima familia natum, optime de re publica meritum in discrimen omnium fortunarum vocavisti? si licet, defendam Decianum, qui tibi in suspicionem nullo suo delicto venit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
non est, mihi crede, corruptus. quid enim fuit quod ab eo redimeretur? ut duceret iudicium? cui sex horas omnino lex dedit, quantum tandem ex his horis detraheret, si tibi morem gerere voluisset? nimirum illud est quod ipse suspicatur. invidisti ingenio subscriptoris tui; quod ornabat facile locum quem prehenderat, et acute testis interrogabat aut ... fortasse fecisset ut tu ex populi sermone excideres, idcirco Decianum usque ad coronam applicavisti. sed, ut hoc haud veri simile est Decianum a Flacco esse corruptum,