Pro Flacco, Orationes Volume IV; Cicero, Marcus Tullius, creator; Clark, Albert Curtis, 1859-1937, editor
ita scitote esse cetera, velut quod ait Lucceius, L. Flaccum sibi dare cupisse, ut a fide se abduceret, sestertium viciens. et eum tu accusas avaritiae quem dicis sestertium viciens voluisse perdere? nam quid emebat, cum te emebat? ut ad se transires? quam partem causae tibi daremus? an ut enuntiares consilia Laeli? qui testes ab eo prodirent? quid? nos non videbamus? habitare una? quis hoc nescit? tabulas in Laeli potestate fuisse? num dubium est? an ne vehementer, ne copiose accusares? nunc facis suspicionem; ita enim dixisti ut nescio quid a te impetratum esse videatur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
34
at enim androni Sextilio gravis iniuria facta est et non ferenda, quod, cum esset eius uxor Valeria intestato mortua, sic egit eam rem Flaccus quasi ad ipsum hereditas pertineret. in quo quid reprehendas scire cupio. quod falsum intenderit? qui doces? 'ingenua,' inquit, 'fuit.' O peritum iuris hominem! quid? ab ingenuis mulieribus hereditates lege non veniunt? 'in manum,' inquit, 'convenerat.' nunc audio; sed quaero, usu an coemptione? Vsu non potuit; nihil enim potest de tutela legitima nisi omnium tutorum auctoritate deminui. coemptione? omnibus ergo auctoribus; in quibus certe Flaccum fuisse non dices.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
relinquitur illud quod vociferari non destitit, non debuisse, cum praetor esset, suum negotium agere aut mentionem facere hereditatis. maximas audio tibi, L. Luculle, qui de L. Flacco sententiam laturus es, pro tua eximia liberalitate maximisque beneficiis in tuos venisse hereditates, cum Asiam provinciam consulari imperio obtineres. si quis eas suas esse dixisset, concessisses? tu, T. Vetti, si quae tibi in Africa venerit hereditas, usu amittes, an tuum nulla avaritia salva dignitate retinebis? at istius hereditatis iam globulo praetore Flacci nomine petita possessio est. non igitur impressio, non vis, non occasio, non tempus, non imperium, non secures ad iniuriam faciendam Flacci animum impulerunt.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
atque eodem etiam M. Lurco, vir optimus, meus familiaris, convertit aculeum testimoni sui; negavit a privato pecuniam in provincia praetorem petere oportere. cur tandem, M. Lurco, non oportet? extorquere, accipere contra leges non oportet, petere non oportere numquam ostendes, nisi docueris non licere. an legationes sumere liberas exigendi causa, sicut et tu ipse nuper et multi viri boni saepe fecerunt, rectum est, quod ego non reprehendo, socios video queri; praetorem, si hereditatem in provincia non reliquerit, non solum reprehendendum verum etiam condemnandum putas?
35
'doti,' inquit, 'Valeria pecuniam omnem suam dixerat.' nihil istorum explicari potest, nisi ostenderis illam in tutela Flacci non fuisse. si fuit, quaecumque sine hoc auctore est dicta dos, nulla est.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sed tamen Lurconem, quamquam pro sua dignitate moderatus est in testimonio dicendo orationi suae, tamen iratum Flacco esse vidistis. neque enim occultavit causam iracundiae suae neque reticendam putavit; questus est libertum suum Flacco praetore esse damnatum. O condiciones miseras administrandarum provinciarum, in quibus diligentia plena simultatum est, neglegentia vituperationum, ubi severitas periculosa est, liberalitas ingrata, sermo insidiosus, adsentatio perniciosa, frons omnium familiaris, multorum animus iratus, iracundiae occultae, blanditiae apertae, venientis praetores exspectant, praesentibus inserviunt, abeuntis deserunt! sed omittamus querelas, ne nostrum consilium in praetermittendis provinciis laudare videamur.