Post reditum ad populum, Orationes Volume V; Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
quod precatus a Iove optimo maximo ceterisque dis immortalibus sum, Quirites, eo tempore cum me fortunasque meas pro vestra incolumitate otio concordiaque devovi, ut, si meas rationes umquam vestrae saluti anteposuissem, sempiternam poenam sustinerem mea voluntate susceptam, sin et ea quae ante gesseram conservandae civitatis causa gessissem et illam miseram profectionem vestrae salutis gratia suscepissem, ut quod odium scelerati homines et audaces in rem publicam et in omnis bonos conceptum iam diu continerent, id in me uno potius quam in optimo quoque et[*]et in dett. universa civitate defigerent,[*]defigerent Hotoman (cf. Verr. Act. Pr. § 7): deficeret codd. (deferrent.b, deflecterent k): desaeviret Gesner: patefieret Reid: num expleretur ant defervesceret?—hoc si animo in vos liberosque vestros fuissem, ut aliquando vos patresque conscriptos Italiamque universam memoria mei misericordia desideriumque[*]misericordia desideriumque Gt: misericordiaque desiderium P rell. (secl. desiderium Halm) teneret: eius devotionis me esse convictum iudicio deorum immortalium, testimonio senatus, consensu Italiae, confessione inimicorum, beneficio divino immortalique vestro maxime laetor.
namque, Quirites[*]Namque, Quirites scripsi: Quirites codd. (laetor, Quirites. Et si ed. R. Et si enim Hotom.): Quare etsi (om. Quirites) Madv., Muell. , etsi nihil est homini magis optandum quam prospera aequabilis perpetuaque fortuna secundo vitae sine ulla offensione cursu, tamen, si mihi tranquilla et placata[*]pacata dett. omnia fuissent, incredibili quadam et paene divina, qua nunc vestro beneficio fruor, laetitiae voluptate[*]Num laetitia et volup. (pro Sulla § 91) caruissem. quid dulcius hominum generi ab natura datum est quam sui cuique liberi? mihi vero et propter indulgentiam meam et propter excellens eorum ingenium vita sunt mea cariores: tamen non tanta voluptate erant suscepti quanta[*]tantae voluptati ... quantae Schol., Halm nunc sunt restituti.
nihil cuiquam fuit umquam iucundius quam mihi meus frater: non tam id sentiebam cum fruebar quam tum cum carebam, et postea quam vos me illi et mihi eum reddidistis. res familiaris sua quemque delectat: reliquae meae fortunae reciperatae plus mihi nunc voluptatis adferunt quam tum incolumes[*]quam tum incolumes Lg. 25, Hotom.: quantum incolumitate P (corr. quam tum incolumitatis, et ita B rell.): quam tum in incolumitate Halm adferebant. amicitiae, consuetudines, vicinitates, clientelae, ludi denique et dies festi quid haberent voluptatis carendo magis intellexi quam fruendo.
iam vero honos, dignitas, locus, ordo, beneficia vestra, quamquam mihi semper clarissima visa sunt, tamen ea nunc renovata inlustriora videntur quam si obscurata non essent. ipsa autem patria, di immortales! dici vix potest quid caritatis, quid voluptatis habeat[*]habeat Lamb.: habet codd, ; quae species Italiae, quae celebritas oppidorum, quae forma regionum, qui agri, quae fruges, quae pulchritudo urbis, quae humanitas civium, quae rei publicae dignitas, quae vestra maiestas! quibus ego omnibus antea rebus sic fruebar ut nemo magis; sed tamquam bona valetudo iucundior est iis[*]iis Schol,: his rell. qui e[*]e om. Schol. gravi morbo recreati sunt quam qui numquam aegro corpore fuerunt, sic haec omnia desiderata magis quam adsidue percepta delectant.
2
quorsum igitur haec disputo? quorsum? ut intellegere possitis neminem umquam tanta eloquentia fuisse, neque tam divino atque incredibili genere dicendi, qui vestram magnitudinem multitudinemque beneficiorum quae[*]quae c all. et add. s. l. H: qua P1: quã Bςb rell. in me fratremque meum et liberos nostros contulistis non modo augere aut ornare oratione, sed enumerare aut consequi possit. A parentibus, id quod necesse erat, parvus sum procreatus, a vobis natus sum consularis. illi mihi fratrem incognitum qualis futurus esset dederunt, vos spectatum et incredibili pietate cognitum reddidistis. rem publicam illis accepi temporibus eam quae paene amissa est, a vobis eam[*]vobis eam ks all.: vob. iam codd. pler. reciperavi quam aliquando omnes unius opera servatam iudicaverunt. di immortales mihi liberos dederunt, vos reddidistis. multa praeterea a dis immortalibus optata consecuti sumus: nisi vestra voluntas fuisset, omnibus divinis muneribus careremus[*]careremus b2s all.: caruerimus codd. pler. (cf. valeret § 10): caruissemus bkg . vestros denique honores, quos eramus gradatim singulos adsecuti, nunc a vobis universos habemus, ut quantum antea parentibus, quantum dis immortalibus, quantum vobismet ipsis, tantum hoc tempore universum cuncto populo Romano debeamus.