Post reditum ad populum, Orationes Volume V; Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
ita me nudum a propinquis,
nulla cognatione munitum, consules, praetores, tribuni plebis, senatus, Italia
cuncta semper a vobis deprecata est, denique omnes qui vestris maximis beneficiis
honoribusque[*]honoribusque P et codd. pler. (et
honor. ς): honoribus Hg
sunt ornati, producti ad vos ab eodem[*]ab eodem b2 Harl. 2681: ab eadem rell.
(om. Hbςs),
non solum ad me conservandum vos cohortati sunt, sed etiam rerum mearum gestarum
auctores testes laudatores fuerunt.
7
quorum princeps ad cohortandos vos et ad rogandos fuit Cn.
Pompeius, vir omnium qui sunt, fuerunt, erunt, virtute sapientia gloria princeps:
qui mihi unus uni privato amico eadem omnia dedit quae universae rei publicae,
salutem, otium, dignitatem. cuius oratio fuit, quem ad modum accepi,
tripertita; primum vos docuit meis consiliis rem publicam esse servatam, causamque
meam cum communi salute coniunxit, hortatusque est ut auctoritatem senatus, statum
civitatis, fortunas civis bene meriti defenderetis; tum me[*]me del. edd. vett.
in perorando posuit vos[*]vos
om. ε, secl.
Halm
rogari a senatu, rogari ab equitibus Romanis, rogari ab Italia
cuncta, deinde ipse ad extremum pro mea vos salute non rogavit solum verum etiam
obsecravit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
huic ego homini, Quirites,
tantum debeo quantum hominem homini debere vix fas est. huius consilia,
P. Lentuli sententiam, senatus auctoritatem vos secuti me
[*]me hic suppl. Halm, post in eo ed.
R.
in eo loco, in quo vestris beneficiis fueram, isdem centuriis
quibus conlocaratis reposuistis. eodem tempore audistis eodem ex loco
summos viros, ornatissimos atque amplissimos homines, principes civitatis, omnis
consularis, omnis praetorios eadem dicere, ut omnium testimonio per me
unum[*]unum om. Hbς
all.
rem publicam conservatam esse constaret. itaque
cum P. Servilius, gravissimus vir et ornatissimus civis, dixisset opera mea rem
publicam incolumem magistratibus deinceps traditam, dixerunt in eandem sententiam
ceteri. sed audistis eo[*]eodem b2s
tempore clarissimi viri non solum auctoritatem, sed etiam testimonium, L. Gelli: qui
quia suam classem adtemptatam magno cum suo periculo paene sensit, dixit in contione
vestrum[*]vestra Naugerius (1), si ego consul
cum fui non fuissem, rem publicam funditus interituram fuisse.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
8
en ego tot[*]En ego tot Hςs all.: ergo tot Manut.: en ego
P codd. pler.: horum ego b:
his ego Halm
testimoniis, Quirites, hac
auctoritate senatus, tanta consensione Italiae, tanto studio bonorum omnium,
causam
[*]causam coni. Halm: cum (=cam) codd. pler.: om. Hks
agente P. Lentulo, consentientibus ceteris magistratibus, deprecante Cn. Pompeio,
omnibus hominibus faventibus, dis denique immortalibus frugum ubertate copia
vilitate reditum meum comprobantibus, mihi[*]mihi Hςs: se mihi rell.
meis rei publicae restitutus, tantum vobis quantum facere
possum, Quirites, pollicebor: primum, qua sanctissimi homines pietate erga deos
immortalis esse soleant, eadem me
[*]me c Halm:
ante eadem k: ante semper Hs: om. P et codd. pler.
erga[*]Fort. ea me; cf. § 17 populum Romanum
semper fore, numenque vestrum aeque mihi grave et sanctum ac deorum immortalium in
omni vita futurum: deinde, quoniam me in civitatem res publica ipsa reduxit, nullo
me loco rei publicae defuturum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quod si
quis existimat me aut voluntate esse mutata aut debilitata virtute aut animo fracto,
vehementer errat. mihi quod potuit vis et iniuria et sceleratorum hominum
furor detrahere, eripuit, abstulit, dissipavit: quod viro forti adimi non potest, id
omne
[*]id omne scripsi: ideo P et codd. pler. (=idoe/\): id mihi Hs: id k Halm
manet et permanebit.
vidi ego fortissimum virum, municipem meum, C. Marium,—quoniam nobis
quasi aliqua fatali necessitate non solum cum iis[*]iis Gc: his rell.
qui haec delere
voluissent, sed etiam cum fortuna belligerandum fuit,—eum tamen vidi, cum esset
summa senectute, non modo non infracto animo propter magnitudinem calamitatis, sed
confirmato atque renovato.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quem egomet
dicere audivi tum se fuisse miserum cum[*]cum Hs: om. P (si P2 rell.)
careret patria quam obsidione liberavisset, cum sua bona possideri ab inimicis ac
diripi audiret, cum adulescentem filium videret eiusdem socium calamitatis, cum in
paludibus demersus concursu ac misericordia Minturnensium corpus ac vitam suam
conservaret, cum parva navicula pervectus[*]traiectus bkg
in Africam, quibus regna ipse dederat, ad eos inops supplexque
venisset: reciperata vero sua dignitate se non commissurum ut, cum ea quae
amiserat[*]amiserit Weisk. auct. Halm
sibi
restituta essent, virtutem animi non haberet quam[*]quam qui g, et mg.
ς
numquam perdidisset. sed
hoc inter me atque illum interest, quod ille, qua re plurimum potuit, ea ipsa re
inimicos suos ultus est, armis, ego qua consuevi utar
oratione
[*]oratione scripsi: arte Wolfio auct. ante utar add. Kays.,
post utar Halm: pictate ante utar Hs, post utar bς
: facultate Klotz: lenitate Lamb.: acquitate K. Busche: vi Momms. (post consuevi), quoniam illi arti in bello ac
seditione locus est, huic in pace atque otio.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.