Post reditum ad populum, Orationes Volume V; Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
quamquam ille animo irato nihil nisi de inimicis ulciscendis
agebat, ego de ipsis amicis
[*]amicis Zielinski: inimicis codd.
tantum quantum
mihi res publica permittit[*]permittet bk Halm
cogitabo.
9
denique, Quirites, quoniam me
quattuor omnino hominum genera violarunt, unum eorum qui odio rei publicae, quod eam
ipsis invitis[*]invitis bk: convitis P1: convictis corr. P et rell.
conservaram, inimicissimi mihi fuerunt, alterum, qui per simulationem amicitiae
nefarie me[*]me Hcs all.: om. P et
pler.
prodiderunt, tertium, qui cum propter inertiam suam eadem
adsequi non possent, inviderunt laudi et dignitati meae, quartum, qui cum custodes
rei publicae esse deberent[*]deberent Ernesti: debuerunt
codd.: debuerint Heumann
(cf. careremus § 5; valeret § 10), salutem
meam, statum civitatis, dignitatem eius imperi quod erat penes ipsos vendiderunt:
sic ulciscar facinora singula[*]facinora singula codd. praeter
PBςt (facinorum singula):
facinora eorum singula Halm, qui et facinora singulorum
coni.: (sc. generum)
facinora Muell.
, quem ad modum a quibusque sum
provocatus, malos civis rem publicam bene gerendo[*]gerendo bςg, et mg.
ς: regendo rell. (de Dom. § 1), perfidos amicos nihil credendo
atque omnia cavendo, invidos virtuti et gloriae serviendo, mercatores provinciarum
revocando domum atque ab iis[*]iis k: his rell.
provinciarum rationem
repetendo[*]ratione repetenda P1 all. (expetenda εe). quamquam mihi, Quirites[*]Quirites Halm: quin (i. e. quir.) P all.: quam Gεe: om. Hbcs
,
maiori[*]maioris Bς
curae est quem ad modum vobis, qui de me estis optime
meriti, gratiam referam quam quem ad modum inimicorum iniurias crudelitatemque
persequar. etenim ulciscendae iniuriae facilior ratio est quam benefici
remunerandi, propterea quod superiorem esse contra improbos minus est negoti quam
bonis exaequari. tum etiam ne tam necessarium quidem est male meritis
quam optime meritis referre quod debeas.
odium vel precibus mitigari potest vel temporibus rei publicae
communique utilitate deponi vel difficultate ulciscendi
contineri
[*]contineri scripsi, Garat.
secutus (cf. § 1): distineri?: teneri codd.
vel vetustate sedari; bene meritos
ne
[*]ne Lg. 25, Kays.,
ante bene Halm: quin Hςs: om. P et
codd. pler.: ut bene mer. Jeep
colas,
nec exorari fas est, neque id rei publicae remittere[*]remittere Garat.: repetere codd.
utique[*]utique Lamb., Halm: utrūcumque P corr. utrumque et sic rell.:
(rependere) verum neque Jeep
necesse est; neque
est excusatio difficultatis, neque aequum est tempore et die memoriam benefici
definire. postremo qui in ulciscendo remissior fuit, in eo
consilium aperte laudatur[*]in eo consilium aperte laudatur scripsi (de Dom. § 2): in eorum
(meorum εe) apperte
(P1: aperte corr. P et ita
rell. utitur codd. praeter bς Harl. 2681 (mox aperte laudatur) : in eo suo iure
aperte utitur Momms., Halm: in ea re venia certe utitur
Koch: non fere reprehenditur Madv.
; at gravissime vituperatur qui in tantis beneficiis
quanta vos in me contulistis remunerandis est tardior, neque solum ingratus, quod
ipsum grave est, verum etiam impius appelletur necesse est. atque in
officio persolvendo dissimilis est ratio pecuniae debitae[*]Atque ... habet
dissolvit om. k all.: cf. pro
Plancio § 68; Off. ii, § 69 et pecuniae debitae
k: et pecunia debita P et codd.
pler.
, propterea quod pecuniam qui retinet non
dissolvit[*]qui reddidit ... dissolvit ad imam paginam
add. P2
, qui reddidit non habet: gratiam et qui rettulit habet,
et qui habet dissolvit.
10
quapropter memoriam vestri benefici colam benivolentia sempiterna,
nec tantum dum[*]nec tantum dum scripsi:
cum codd. praeter bks (non solum cum, ut est in edd. vett.) w (tum et cum)
anima exspirabo[*]expirabo codd.: expirabit Madv.
mea, sed etiam cum me vita defecerit,
illa
[*]vita defecerit illa scripsi: vita
defecerit multa Madv., Muell.: ulla P
et codd. pler. (cum nulla Gεe: cum mortuo bς vulg.) monumenta vestri in me
benefici permanebunt. in referenda[*]referenda bςs all.: e re publ. ferenda Jeep
autem gratia hoc vobis repromitto semperque
praestabo, mihi neque in consiliis de re publica capiendis diligentiam neque in
periculis a re publica propulsandis animum neque in sententia simpliciter ferenda
fidem neque in hominum voluntatibus pro re publica laedendis libertatem nec in
perferendo labore industriam nec in vestris commodis augendis grati animi
benivolentiam defuturam.
atque haec
cura, Quirites, erit infixa animo meo sempiterna, ut cum vobis, qui apud me deorum
immortalium vim et numen tenetis, tum posteris vestris cunctisque gentibus
dignissimus ea[*]ea HGbςs: ex PBεet
civitate videar quae suam dignitatem non
posse se tenere, nisi me reciperasset, cunctis suffragiis iudicavit.