Post reditum in senatu, Orationes Volume V; Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
iam ceterorum officia ac [*]ac suppl. Halm: studiaque k et ed. R.: studia Kays. studia vidistis, quam cupidus mei C. Cestilius, quam studiosus vestri, quam non varius fuerit in causa. quid M. Cispius[*]M. Cispius εe (Sest. § 76): mospius PH ? cui ego ipsi parenti fratrique eius sentio quantum debeam; qui, cum a me[*]a me mea G: mihi Hs voluntas eorum in privato iudicio esset offensa, publici mei benefici memoria privatam offensionem oblitteraverunt. iam T. Fadius, qui mihi quaestor fuit, M. Curtius, cuius ego patri quaestor fui, studio amore animo huic necessitudini non defuerunt. multa de me C. Messius et amicitiae et rei publicae causa dixit: legem separatim[*]speratim PB: speciatim Gb2ks initio de salute mea promulgavit.
Q. Fabricius si, quae de me agere conatus est, ea contra vim et ferrum perficere potuisset, mense Ianuario nostrum statum reciperassemus; quem ad salutem meam voluntas impulit, vis retardavit, auctoritas vestra revocavit.
9
iam vero praetores quo animo in me fuerint vos existimare potuistis, cum L. Caecilius privatim me suis omnibus copiis studuerit sustentare, publice promulgarit de mea salute cum conlegis paene omnibus, direptoribus autem bonorum meorum in ius adeundi potestatem non fecerit. M. autem Calidius statim designatus sententia sua quam esset cara sibi mea salus declaravit[*]Num fecerit, ... declararit?.
omnia officia C. Septimi, Q. Valeri, P. Crassi, Sex. Quinctili, C. Cornuti summa et in me et in rem publicam constiterunt.
quae cum libenter commemoro, tum non invitus non nullorum in me nefarie commissa praetereo. non est mei temporis iniurias meminisse, quas ego etiam si ulcisci possem, tamen oblivisci mallem: alio transferenda mea tota vita est, ut bene de me meritis referam gratiam, amicitias igni[*]amicitia segni P2Bt perspectas tuear[*]tuear εe: tuen P (corr. tunc): tẽ B (amicitias ... tuear om. HGs), cum apertis hostibus bellum geram, timidis amicis ignoscam, proditores indicem[*]indicem scripsi: non indicem codd.: non vindicem ut Hotom. ita b: vindicem Madv.: convincam Muell. , dolorem profectionis meae reditus dignitate consoler.
quod si mihi nullum aliud esset officium in omni vita reliquum nisi ut erga duces ipsos et principes atque auctores salutis meae satis gratus iudicarer, tamen exiguum reliquae vitae tempus non modo ad referendam verum etiam ad commemorandam gratiam mihi relictum putarem. quando enim ego huic homini ac liberis eius, quando omnes mei gratiam referent? quae memoria, quae vis ingeni, quae magnitudo observantiae tot tantisque beneficiis respondere poterit? qui mihi primus adflicto et iacenti consularem fidem dextramque porrexit, qui me a morte ad vitam, a desperatione ad spem, ab exitio ad salutem vocavit[*]revocavit b2ς , qui tanto amore in me, studio in rem publicam fuit ut excogitaret quem ad modum calamitatem meam non modo levaret sed etiam honestaret. quid enim magnificentius, quid praeclarius mihi accidere potuit quam quod illo referente[*]referente ε: rente P: suffragium ferente Bςt: petente GHςs vos decrevistis, ut cuncti ex omni Italia, qui rem publicam salvam vellent, ad me unum, hominem fractum et prope dissipatum, restituendum et defendendum venirent? ut, qua voce ter omnino post Romam conditam consul usus esset pro universa re publica apud eos solum qui eius vocem exaudire possent, eadem voce senatus omnis ex[*]omnis ex ε: ex k: om. rell. omnibus agris atque oppidis civis totamque Italiam ad unius salutem defendendam excitaret.
10
quid ego gloriosius meis posteris potui relinquere quam hoc, senatum iudicasse, qui civis me non defendisset, eum rem publicam salvam noluisse? itaque tantum vestra auctoritas, tantum eximia consulis dignitas valuit ut dedecus et flagitium[*]dedecus et flagitium εe: deus flagicium PB: omnis flag. Hs se committere putaret, si qui non veniret. idemque consul, cum illa incredibilis multitudo Romam et paene Italia ipsa venisset, vos frequentissimos in Capitolium convocavit. quo tempore quantam vim naturae bonitas haberet et[*]et : ut P1: aut P2BHbς vera nobilitas, intellegere potuistis. nam Q. Metellus, et inimicus et frater inimici, perspecta vestra voluntate omnia privata odia deposuit: quem P. Servilius, vir cum clarissimus tum vero optimus mihique amicissimus, et auctoritatis et orationis suae divina quadam gravitate ad sui generis communisque sanguinis facta virtutesque revocavit, ut haberet in consilio et fratrem ab inferis[*]ab inferis secl. Lamb. , socium rerum mearum, et omnis Metellos, praestantissimos civis, paene ex Acheronte excitatos, in quibus Numidicum illum Metellum[*]Metellum auct. Manut. del. Halm honestus omnibus sed luctuosus tamen Halmio auct. Muell: honestis omnibus ne (in Bt, sane G, om. Hbks) luctuosus tandem P rell. praeter εe (molestus omnibus ipsi ne luctuosus quidem) , cuius quondam de patria discessus honestus omnibus, sed luctuosus tamen visus est.