Post reditum in senatu, Orationes Volume V; Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
itaque divinitus exstitit[*]divinitus ex. Muell.: extitit εe: dimittit s.
dimittitur rell. praeterς
(hic fuit, et ita Angelius)
non modo salutis defensor, qui ante hoc unum[*]unum codd.
praeter
ε (suum): unicum coni.
Halm: divinum Koch: novum Muell.
beneficium fuerat inimicus, verum etiam adscriptor
dignitatis meae. quo quidem die cum[*]cum vos ε
quadringenti decem septem essetis[*]essetis P rell. praeter bks (senatores essetis, ex septem, credo),
magistratus autem omnes adessent, dissensit unus, is qui sua lege coniuratos etiam
ab inferis excitandos putarat. atque illo die cum rem publicam meis
consiliis conservatam gravissimis verbis et plurimis iudicassetis, idem consul
curavit ut eadem a principibus civitatis in contione postero die dicerentur; cum
quidem ipse egit ornatissime meam causam, perfecitque astante atque audiente Italia
tota ut nemo cuiusquam conducti aut perditi vocem acerbam atque inimicam bonis
posset audire.
11
ad haec non modo adiumenta salutis sed etiam ornamenta dignitatis
meae reliqua vos idem addidistis: decrevistis ne quis ulla ratione rem impediret;
qui[*]qui id Gbςs
impedisset, graviter[*]vos graviter ε
molesteque laturos—illum contra rem
publicam salutemque bonorum concordiamque civium facturum, et ut ad vos de
eo[*]de eo Gε
: eo
PB: ea bςs
statim referretur; meque etiam, si diutius
calumniarentur, redire iussistis. quid? ut[*]ut iis Lamb.
agerentur gratiae, qui e municipiis venissent? quid? ut
ad illam diem, res cum redissent, rogarentur ut pari studio convenirent? quid?
denique illo die, quem P. Lentulus mihi fratrique meo liberisque nostris natalem
constituit, non modo ad nostram verum etiam ad sempiterni memoriam temporis, quo die
nos comitiis centuriatis, quae maxime maiores comitia iusta dici haberique
voluerunt, arcessivit in patriam, ut eaedem centuriae quae me consulem fecerant
consulatum meum comprobarent—
eo die[*]eo die
Madv.: quo die codd.
quis civis fuit qui fas esse putaret, quacumque aut aetate aut valetudine esset, non
se de salute mea sententiam ferre? quando tantam frequentiam in campo,
tantum splendorem Italiae totius ordinumque omnium, quando illa dignitate rogatores
diribitores custodesque vidistis? itaque P. Lentuli beneficio excellenti
atque divino non reducti[*]non solum reducti Hbς
sumus in patriam sicut[*]sicut
codd. pler.: ita ut ε: om. P1 (ut P2 s.
l., Bt) non nulli clarissimi cives, sed equis insignibus et
curru aurato reportati.
possum ego satis in Cn. Pompeium umquam gratus videri? qui non solum apud
vos, qui omnes idem sentiebatis, sed etiam apud universum populum salutem populi
Romani et conservatam per me et coniunctam esse cum mea dixerit; qui causam meam
prudentibus commendarit, imperitos edocuerit, eodemque tempore improbos auctoritate
sua compresserit, bonos excitarit; qui populum Romanum pro me tamquam pro fratre aut
pro parente non solum hortatus sit, verum etiam obsecrarit; qui cum[*]cum εt: om. P rell.
ipse[*]ipse om. t
propter metum dimicationis et sanguinis domo se teneret, iam[*]iam PBt: etiam rell.
a
superioribus tribunis petierit ut de salute mea et promulgarent et referrent; qui in
colonia nuper constituta cum ipse gereret magistratum, in qua nemo erat emptus
intercessor, vim et crudelitatem privilegi auctoritate honestissimorum hominum et
publicis litteris consignarit[*]consignavit codd.
,
princepsque Italiae totius praesidium ad meam salutem implorandum putarit; qui cum
ipse mihi semper amicissimus fuisset, etiam ut suos necessarios mihi amicos redderet
elaborarit.
12
quibus autem officiis T. Anni beneficia remunerabor? cuius omnis
ratio, cogitatio, totus denique tribunatus nihil aliud fuit nisi constans perpetua
fortis invicta defensio salutis meae. quid de P. Sestio loquar? qui suam
erga me benivolentiam et fidem non solum animi dolore sed etiam corporis vulneribus
ostendit.
vobis vero, patres conscripti, singulis et egi et agam gratias: universis
egi initio[*]ab initio εe
, quantum potui, satis ornate agere nullo modo
possum. et quamquam sunt in me praecipua merita multorum, quae
sileri[*]sileri BH et pler.: silere P1 all.
nullo modo possunt[*]possunt PBHk all.: possum codd.
pler.
, tamen huius temporis ac timoris mei non est conari
commemorare beneficia in me singulorum; nam difficile est non aliquem, nefas
quemquam praeterire. ego vos universos, patres conscripti, deorum numero
colere debeo. sed ut in ipsis dis immortalibus non semper eosdem atque
alias alios solemus et venerari et precari, sic in hominibus de me divinitus
meritis[*]meritis: sic distinxi.
'Certe desideratur conferenda aut vix satis (erit)' Mueller: sed cf. ad Quir. § 9: propinqui ... mihi ad deprecandam
calamitatem meam non fuerunt: omnis erit aetas mihi ad eorum erga me
merita praedicanda atque recolenda,