Post reditum in senatu, Orationes Volume V; Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
hodierno autem
die nominatim a me magistratibus statui gratias esse agendas, et de privatis uni,
qui pro salute mea municipia coloniasque adisset, populum Romanum supplex
obsecrasset, sententiam dixisset eam quam vos secuti mihi dignitatem meam
reddidistis. vos me florentem semper ornastis, laborantem mutatione
vestis et prope luctu vestro, quoad licuit, defendistis. nostra memoria
senatores ne in suis quidem periculis mutare vestem solebant: in meo periculo
senatus veste mutata fuit, quoad licuit per eorum edicta qui mea pericula non modo
suo praesidio sed etiam vestra deprecatione nudarunt.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quibus ego rebus obiectis, cum mihi privato confligendum viderem cum eodem
exercitu quem consul non armis sed vestra auctoritate superaram, multa mecum ipse
reputavi.
13
dixerat in contione consul se
clivi Capitolini poenas ab equitibus Romanis repetiturum; nominatim alii
compellabantur, alii citabantur, alii relegabantur; aditus templorum erant non solum
praesidiis et manu verum etiam demolitione sublati. alter consul, ut me
et rem publicam non modo desereret sed etiam hostibus rei publicae proderet,
pactionibus[*]pactionibus PHbk: peticionibus Bt
se[*]se Halm: eos
codd.
suorum praemiorum obligarat.
erat alius ad portas cum imperio in multos annos magnoque exercitu,
quem ego inimicum mihi fuisse non dico, tacuisse, cum diceretur esse inimicus, scio.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
duae partes esse in re publica cum
putarentur, altera me deposcere propter inimicitias, altera timide defendere propter
suspicionem caedis putabatur. qui autem me deposcere
videbantur[*]dicebantur ε
, in
hoc[*]in hoc codd. praeter
ε (hoc), c (in huius),
b (ii huius): ii hoc coni.
Halm
auxerunt dimicationis metum, quod numquam infitiando
suspicionem hominum curamque minuerunt. qua re cum viderem senatum
ducibus orbatum, me a magistratibus partim oppugnatum, partim proditum, partim
derelictum, servos simulatione conlegiorum nominatim esse conscriptos, copias omnis
Catilinae paene isdem ducibus ad spem caedis et incendiorum esse revocatas, equites
Romanos proscriptionis, municipia vastitatis, omnis caedis metu esse permotos,
potui, potui, patres conscripti, multis auctoribus fortissimis viris me vi armisque
defendere, nec mihi ipsi[*]ipsi Heumann: ipse codd.
ille animus idem meus vobis non incognitus
defuit. sed videbam, si vicissem praesentem adversarium, nimium multos
mihi alios esse vincendos; si victus essem, multis bonis et pro me et mecum etiam
post me esse pereundum, tribuniciique sanguinis ultores esse praesentis, meae mortis
poenas iudicio et posteritati reservari.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
14
nolui, cum consul communem
salutem sine ferro defendissem, meam privatus armis defendere, bonosque viros lugere
malui meas fortunas quam suis desperare; ac, si solus[*]at GHks
essem interfectus, mihi turpe, si cum multis, rei publicae
funestum fore videbatur. quod si mihi aeternam esse aerumnam propositam
arbitrarer, morte me ipse potius quam sempiterno dolore multassem. sed
cum viderem me non diutius quam ipsam rem publicam ex hac urbe afuturum, neque ego
illa exterminata mihi remanendum[*]remanendum amplius εe
putavi, et illa, simul atque
revocata est[*]est om. PB
, me secum pariter
reportavit. mecum leges, mecum quaestiones, mecum iura magistratuum,
mecum senatus auctoritas, mecum libertas, mecum etiam frugum ubertas, mecum deorum
et hominum sanctitates omnes et religiones afuerunt. quae si semper
abessent, magis vestras fortunas lugerem quam desiderarem meas; sin aliquando
revocarentur, intellegebam mihi cum illis una esse redeundum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
cuius mei sensus certissimus testis est hic idem qui
custos capitis fuit, Cn. Plancius, qui omnibus provincialibus ornamentis commodisque
depositis totam suam quaesturam in me sustentando et conservando conlocavit.
qui si mihi quaestor imperatori[*]imperatori et 14, 15 cum fuerit ... mei del.
Garat.
fuisset, in fili loco fuisset; nunc certe erit in parentis,
cum fuerit consors
[*]consors scripsi: quaestor
codd. (ex quae s. que=quaere ortum esse putat A. C.
Clark, cf. ad Mur. § 51: verbum amissum potest
esse consors, particeps, socius): quaestor ⟨anno⟩ non imperi K. Busche
non imperi sed doloris mei.