Post reditum in senatu, Orationes Volume V; Cicero, Marcus Tullius, creator; Peterson, William, 1856-1921, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
quapropter, patres conscripti, quoniam in rem publicam sum pariter cum re
publica restitutus, non modo in ea defendenda nihil minuam[*]imminuam ε
de libertate mea pristina, sed etiam
adaugebo.
15
etenim si eam tum defendebam
cum mihi aliquid illa debebat, quid nunc me facere oportet cum ego illi plurimum
debeo? nam quid est quod animum meum frangere aut debilitare possit,
cuius ipsam calamitatem non modo nullius delicti, sed etiam divinorum[*]divinorum
PB: duorum ε:
binorum Madv.
in rem publicam beneficiorum testem
esse videatis? nam
[*]Nam et ε
importata est quia defenderam civitatem, et mea voluntate suscepta est, ne a me
defensa res publica per eundem me extremum in discrimen vocaretur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
pro me non ut pro P. Popilio, nobilissimo homine,
adulescentes filii, non propinquorum multitudo populum Romanum est deprecata, non ut
pro Q. Metello, summo et clarissimo viro, spectata iam adulescentia filius, non L.
et C. Metelli, consulares, non eorum liberi, non Q. Metellus Nepos, qui tum
consulatum petebat, non Luculli, Servilii, Scipiones, Metellarum[*]Metellarum Manut.: -orum codd.
filii
flentes ac sordidati populo Romano supplicaverunt; sed unus frater, qui in me
pietate filius, consiliis parens, amore, ut erat, frater inventus est, squalore et
lacrimis et cotidianis precibus desiderium mei nominis renovari et rerum gestarum
memoriam usurpari coegit. qui cum statuisset, nisi per vos me[*]per
vos me Hbςs: me per
vos ε: me om. P
rell.
reciperasset, eandem subire fortunam atque idem sibi
domicilium et vitae et mortis deposcere[*]deposcere Madv.: -eret codd.
, tamen numquam nec
magnitudinem negoti nec solitudinem suam nec vim inimicorum ac tela pertimuit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
alter fuit propugnator mearum
fortunarum et defensor adsiduus, summa virtute et pietate, C. Piso gener, qui minas
inimicorum meorum, qui inimicitias adfinis mei, propinqui sui, consulis, qui Pontum
et Bithyniam quaestor prae mea salute neglexit. nihil umquam senatus de
P. Popilio decrevit, numquam in hoc ordine de Q. Metello mentio facta est:
tribuniciis sunt illi rogationibus interfectis inimicis denique restituti, cum alter
eorum senatui paruisset, alter vim caedemque fugisset. nam C. quidem
Marius, qui hac hominum memoria tertius ante me consularis tempestate civili
expulsus est, non modo a senatu non est restitutus, sed reditu suo senatum cunctum
paene delevit. nulla de illis magistratuum consensio, nulla ad rem
publicam defendendam populi Romani convocatio, nullus Italiae motus, nulla decreta
municipiorum et coloniarum exstiterunt.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
qua re, cum me vestra auctoritas arcessierit[*]arcessierit
ε
Par. 7774: arcesserit PBH:
accersierit Gb2cs
, populus Romanus vocarit, res
publica implorarit, Italia cuncta paene suis umeris reportarit, non committam,
patres conscripti, ut, cum ea mihi sint restituta quae in potestate mea non fuerunt,
ea non habeam quae ipse praestare possim, praesertim cum illa amissa reciperarim,
virtutem et fidem numquam amiserim.