Pro Caelio, M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca Oxoniensis.
si quis, iudices, forte nunc adsit ignarus legum iudiciorum consuetudinisque[*]consuetudinisque ςB: consuetudinis cett. nostrae, miretur profecto quae sit tanta atrocitas huiusce causae, quod[*]quod quia ςB diebus festis ludisque publicis, omnibus forensibus negotiis intermissis, unum hoc iudicium exerceatur, nec dubitet quin tanti facinoris reus arguatur[*]arguatur accusatus ςB ut eo neglecto civitas stare non possit. idem cum audiat esse legem quae de seditiosis consceleratisque civibus qui armati senatum obsederint, magistratibus[*]magistratibus ςBπδ: om. P vim attulerint, rem publicam oppugnarint cotidie quaeri iubeat: legem non improbet, crimen quod versetur in iudicio requirat; cum audiat nullum facinus, nullam audaciam, nullam vim in iudicium vocari, sed adulescentem[*]adulescentem nobilem ςB inlustri ingenio, industria, gratia accusari ab eius filio quem ipse in iudicium et vocet et vocarit, oppugnari autem opibus meretriciis: Atratini ipsius[*]Atratini ipsius scripsi: Atratini illius BPπδ : illius Muretus pietatem non reprehendat, libidinem muliebrem[*]libidinem muliebrem ςB: muliebrem Jibidinem cett. comprimendam putet, vos laboriosos existimet quibus otiosis ne in communi quidem otio liceat esse.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
etenim si attendere diligenter atque[*]atque ς: om. Pπδ : et Angelius existimare vere de omni hac causa volueritis, sic constituetis, iudices, nec descensurum quemquam ad hanc accusationem fuisse cui utrum vellet liceret nec, cum descendisset, quicquam habiturum spei fuisse, nisi alicuius intolerabili libidine et nimis acerbo odio niteretur. sed ego Atratino, humanissimo atque optimo adulescenti, meo necessario, ignosco, qui habet excusationem vel pietatis vel necessitatis vel aetatis. si voluit accusare, pietati tribuo, si iussus est, necessitati, si speravit aliquid, pueritiae. ceteris non modo nihil[*]nihil om. ς ignoscendum sed etiam acriter est resistendum.
2
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ac mihi quidem videtur, iudices, hic introitus defensionis adulescentiae Caeli maxime convenire, ut ad ea quae accusatores deformandi huius causa et[*]causa et Bake: causae ς: causa Pπδ detrahendae spoliandaeque dignitatis gratia dixerunt primum respondeam. obiectus est pater varie, quod aut parum splendidus ipse aut parum pie tractatus a filio diceretur. de dignitate Caelius[*]M. ς, Lambinus: om. Pπδ notis ac maioribus natu etiam sine mea oratione tacitus[*]etiam sine...tacitus ed. R: et sine...tacitus ς: et sine...et tacitus Pπδ facile ipse respondet[*]respondit ςb2ψ ; quibus autem propter senectutem, quod iam diu minus in foro nobiscumque versatur, non aeque est cognitus, hi sic habeant, quaecumque in equite Romano dignitas esse possit, quae certe potest esse maxima, eam semper in Caelio habitam esse summam hodieque[*]summam hodieque ςP1ψ2: summamque hodie P2πδ haberi non solum a suis sed etiam ab omnibus quibus potuerit aliqua de causa esse notus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
equitis autem Romani[*]autem Romani Quintil. xi. I. 28: Romani autem Pπδ esse filium criminis loco[*]criminessloco P1: criminis in loco coni. Halm (contra Quintil.) poni ab accusatoribus neque his iudicantibus oportuit neque defendentibus nobis. nam quod de pietate dixistis, est ista quidem[*]ista quidem ς, Lambinus: quidem ista Pπδ nostra[*]vestra b, Halm existimatio sed iudicium certe parentis. quid nos opinemur audietis ex iuratis; quid parentes sentiant lacrimae matris incredibilisque maeror, squalor patris et haec praesens maestitia quam cernitis luctusque declarat.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nam quod est obiectum municipibus esse adulescentem non probatum suis, nemini umquam praesenti †Praestutiani†[*]Praestutiani ς: praetoriani (-tori-P2 in ras.) Pπδ : Praetutiani Gruter (cf. Plin. N. H. iii. 13-14): Puteolani Beroaldus (cf. Val. Max. ix. 3. 8): Tusculani Baiter (cf. C. I. L. xiv. 2622) maiores honores habuerunt, iudices[*]iudices ς: om. Pπδ , quam[*]quam per ς absenti Caelio; quem et absentem in amplissimum ordinem cooptarunt et ea non petenti detulerunt quae multis petentibus denegarunt. idemque nunc lectissimos viros et nostri ordinis et equites Romanos cum legatione ad hoc iudicium et cum gravissima atque ornatissima laudatione miserunt. videor mihi iecisse[*]iecisse ex legisse P: egisse Halm fundamenta defensionis meae, quae firmissima sunt si nituntur iudicio suorum. neque enim vobis satis commendata huius aetas esse posset, si non modo parenti, tali viro, verum etiam municipio tam inlustri ac tam gravi displiceret. equidem,
3
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.