Pro Caelio, M. Tulli
Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus
Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo
Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca
Oxoniensis.
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
ut ad me revertar, ab his fontibus profluxi ad
hominum famam, et meus hic forensis labor vitaeque ratio
demanavit[*]demanavit ςB: dimanavit Pπδ
(ἅπαξ λεγ.) ad existimationem hominum paulo latius commendatione
ac iudicio meorum.
nam quod obiectum est de pudicitia quodque omnium
accusatorum non criminibus sed vocibus maledictisque
celebratum est, id numquam tam acerbe feret Caelius
ut eum paeniteat non deformem esse natum. sunt enim
ista maledicta pervolgata in[*]in per ς
omnis quorum in adulescentia
forma et species[*]fuit forma et species ς
fuit liberalis. sed aliud est male dicere,
aliud accusare. accusatio crimen desiderat, rem ut definiat,
hominem[*]hominem ςB: hominem ut Pπδ
: nomine ut Manutius
notet, argumento probet, teste confirmet; maledictio
autem nihil habet propositi praeter contumeliam;
quae si petulantius iactatur[*]iaciatur Muretus
, convicium, si facetius, urbanitas
nominatur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quam quidem partem accusationis admiratus
sum et moleste tuli potissimum esse Atratino datam. neque
enim decebat neque aetas illa postulabat neque, id quod
animum advertere[*]animum advertere ς (cf. Clu. § 1): animadvertere Pπδ
poteratis, pudor patiebatur optimi adulescentis
in tali illum oratione versari. vellem aliquis[*]aliquis σπδ: aliqui P
ex
vobis robustioribus hunc male dicendi locum suscepisset;
aliquanto liberius et fortius et magis more nostro refutaremus
istam male dicendi licentiam. tecum, Atratine,
agam lenius[*]lenius agam ςB
, quod et pudor tuus[*]tuus om. ςB
moderatur orationi meae
et meum[*]meum om. ςB
erga te parentemque tuum beneficium tueri debeo[*]debet ς
.
illud tamen te esse admonitum volo,
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
primum ut[*]ut ς, Lambinus: om. Pπδ
qualis es
talem te omnes esse[*]te omnes esse (se) ς: te Pπδ
: te esse omnes Klotz
existiment, ut quantum a rerum turpitudine
abes tantum te a verborum libertate seiungas;
deinde ut ea in alterum ne dicas quae, cum tibi falso
responsa sint, erubescas. quis est enim cui via ista non
pateat, quis est[*]quis est ς: om. Pπδ
qui huic aetati atque isti[*]huic aetati atque isti (huic Agroetius) dignitati ς, Agroetius (K. vii. 118): isti aetati Pbh: isti aetati atque etiam isti dignitati cett.
dignitati non
possit quam velit petulanter, etiam si sine ulla suspicione, at
non sine[*]non sine ullo ς
argumento male dicere? sed istarum partium
culpa est eorum qui te agere voluerunt; laus pudoris tui,
quod ea te invitum dicere videbamus, ingeni, quod ornate
politeque dixisti.
4
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
verum ad istam omnem[*]omnem om. ς
orationem
brevis est defensio. nam quoad aetas Caeli dare potuit
isti[*]potuit isti ς, Naugerius: potuisti Pe: potuit cett.
suspicioni locum, fuit primum ipsius pudore, deinde
etiam patris diligentia disciplinaque munita. qui ut huic
togam virilem[*]togam virilem ς: virilem togam Pπδ
dedit — nihil dicam hoc loco de me; tantum
sit quantum vos existimatis[*]existimetis Ernesti
; hoc dicam, hunc a patre continuo
ad me esse deductum — nemo hunc Caelium in
illo aetatis flore vidit nisi aut cum patre aut mecum aut in
Crassi castissima domo cum artibus honestissimis
erudiretur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nam quod Catilinae familiaritas obiecta Caelio est, longe
ab ista suspicione abhorrere debet. hoc enim adulescente
scitis consulatum mecum petisse Catilinam. ad quem si
accessit aut si a[*]si a si ς
me discessit umquam — quamquam multi
boni adulescentes illi homini nequam atque improbo studuerunt — tum[*]tum ς, Angelius: tamen Pπδ
existimetur Caelius Catilinae nimium familiaris
fuisse. at enim postea scimus et vidimus esse hunc
in illius etiam[*]etiam ς: om. Pπδ
amicis. quis negat[*]neget ς
? sed ego illud tempus
aetatis quod ipsum sua sponte infirmum, aliorum autem[*]autem ςB: om. Pπδ
libidine[*]libidini ς, Ascens. 3 in mg.
infestum est, id hoc loco defendo. fuit adsiduus
mecum praetore me; non noverat Catilinam; Africam tum
praetor ille obtinebat. secutus est tum annus[*]tum annus ς: annus Pπδ
: annus cum Garatoni
, causam de
pecuniis repetundis Catilina dixit. mecum erat hic; illi
ne advocatus quidem venit umquam. deinceps fuit annus
quo ego consulatum petivi; petebat Catilina mecum. numquam
ad illum accessit, a me numquam recessit.
5