Pro Caelio, M. Tulli
Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus
Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo
Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca
Oxoniensis.
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
tot igitur
annos versatus in foro sine suspicione, sine infamia, studuit
Catilinae iterum petenti. quem ergo ad finem putas custodiendam
illam aetatem fuisse? nobis quidem olim annus
erat unus ad cohibendum bracchium toga constitutus, et ut
exercitatione ludoque campestri tunicati uteremur, eademque
erat, si statim merere[*]merere ςB: mereri Pπδ
stipendia coeperamus, castrensis ratio ac
militaris. qua in aetate nisi qui se ipse sua gravitate et castimonia
et cum disciplina domestica tum etiam naturali
quodam bono defenderet[*]defenderet (-rit h) πδ: defenderat P
, quoquo modo a suis custoditus
esset, tamen infamiam veram effugere non poterat. sed qui
prima illa[*]illa prima ς
initia aetatis integra atque inviolata praestitisset, de
eius fama ac[*]ac et ς
pudicitia, cum iam sese[*]iam sese ς: is iam se Pπδ
: iam se Vollgraf
conroboravisset ac vir
inter viros esset, nemo loquebatur.
at[*]at Francken: ac ς: om. Pπδ
studuit Catilinae, cum
iam aliquot annos esset in foro, Caelius. et multi hoc
idem ex omni ordine[*]ordine omni ς
atque ex omni aetate fecerunt. habuit
enim ille, sicuti meminisse vos arbitror, permulta maximarum
non expressa signa sed adumbrata virtutum. Vtebatur
hominibus improbis multis; et quidem optimis se
viris deditum esse simulabat[*]simulaverat ς
. erant apud illum inlecebrae
libidinum multae; erant etiam industriae quidam stimuli
ac laboris. flagrabant vitia libidinis apud illum[*]illum eum ς
; vigebant
etiam studia rei militaris. neque ego umquam fuisse tale
monstrum in terris ullum puto, tam ex contrariis diversisque
atque
[*]atque Lambinus: om. Pπδ
: et unus det.
inter se pugnantibus naturae studiis cupiditatibusque
conflatum.
6
quis clarioribus viris quodam tempore[*]quodam tempore quondam ς (contra Frontonem, ad Anton. ii. 6) iucundior,
quis turpioribus[*]turpioribus viris ς
coniunctior? quis civis meliorum
partium aliquando, quis taetrior hostis huic civitati? quis
in voluptatibus inquinatior, quis in laboribus patientior?
quis in rapacitate avarior, quis in largitione effusior? illa
vero, iudices, in illo homine admirabilia[*]admirabilia ς: mirabilia Pπδ
fuerunt, comprehendere
multos amicitia, tueri obsequio, cum omnibus communicare
quod habebat, servire temporibus suorum omnium
pecunia, gratia, labore corporis[*]corporibus ς esset et ςb2ψ2: esset (ante ras. P) cett.
, scelere etiam, si opus esset,
et audacia, versare suam naturam et regere ad tempus atque
huc et illuc torquere ac[*]ac et ς
flectere, cum tristibus severe, cum
remissis iucunde, cum senibus graviter, cum iuventute
comiter, cum facinerosis audaciter[*]audaciter ςBeg: audacter Ph
, cum libidinosis luxuriose
vivere.
hac ille tam varia multiplicique natura cum
omnis omnibus ex[*]ex omnibus ς
terris homines improbos audacisque
conlegerat, tum etiam multos fortis viros et bonos specie
quadam virtutis adsimulatae[*]quadam rei p. adsimulatam ς
tenebat. neque
[*]neque ne ς
umquam ex
illo delendi huius imperi tam consceleratus impetus exstitisset,
nisi tot vitiorum tanta immanitas quibusdam facilitatis[*]facultatis Madvig
et patientiae radicibus niteretur. qua re ista condicio,
iudices, respuatur, nec Catilinae familiaritatis crimen haereat.
est enim commune cum multis et cum quibusdam[*]quibusdam ς: quibusdam etiam Pπδ
(cf. Zielinski p. 77) bonis.
me ipsum, me, inquam, quondam paene ille decepit, cum
et civis mihi bonus et optimi cuiusque cupidus et firmus
amicus ac fidelis videretur; cuius ego facinora oculis prius
quam opinione, manibus ante quam suspicione deprendi.
cuius in magnis catervis amicorum si fuit etiam Caelius,
magis est ut ipse moleste ferat errasse se, sicuti non numquam
in eodem homine me quoque erroris mei paenitet,
quam ut istius[*]ipsius ς
amicitiae crimen reformidet.
7
itaque a maledictis impudicitiae[*]impudicitiae ς, Garatoni ex Quintil. iv. 2. 27: pudicitiae Pπδ
ad coniurationis invidiam
oratio est vestra delapsa[*]oratio delapsa est ς
. posuistis enim, atque id tamen
titubanter et strictim, coniurationis hunc propter amicitiam[*]propter amicitiam hunc ς
Catilinae participem fuisse; in quo non modo crimen non
haerebat sed vix diserti adulescentis cohaerebat oratio.
qui enim tantus furor in Caelio, quod tantum aut in moribus
naturaque volnus aut in re atque fortuna? ubi denique est
in ista suspicione Caeli nomen auditum? nimium multa
de re minime dubia loquor; hoc tamen[*]tamen Pπδ
: tantum Lambinus
dico. non modo
si socius coniurationis, sed nisi inimicissimus istius sceleris
fuisset, numquam coniurationis accusatione adulescentiam
suam potissimum commendare voluisset.