Pro Caelio, M. Tulli
Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus
Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo
Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca
Oxoniensis.
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
quod haud scio
an de ambitu et de criminibus istis sodalium ac sequestrium[*]sequestrum B
,
quoniam huc incidi, similiter respondendum putem. numquam
enim tam Caelius amens fuisset ut, si sese[*]si sese scripsi: ses se ς: si se Pπδ
isto
infinito ambitu commaculasset, ambitus alterum accusaret,
neque eius facti in altero suspicionem quaereret cuius ipse
sibi perpetuam licentiam optaret, nec, si sibi semel periculum
ambitus subeundum putaret, ipse alterum iterum ambitus
crimine arcesseret. quod quamquam nec sapienter et me
invito facit, tamen est eius modi cupiditas[*]cupiditas b2ψ2
: cupiditatis ς: cupidus (-idinis g) cett.: del. Lambinus
ut magis insectari
alterius innocentiam quam de se timide cogitare videatur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nam quod aes alienum obiectum est, sumptus reprehensi,
tabulae flagitatae, videte quam pauca respondeam. tabulas
qui in patris potestate est[*]est sit ς
nullas conficit[*]confecit ed. R
. versuram numquam
omnino fecit ullam. sumptus unius generis obiectus
est, habitationis; triginta milibus dixistis[*]dixistis eum add. Pπδ, ego delevi (clausulae gratia) habitare. nunc
demum[*]demum || || || P: demum, iudices Halm
intellego Clodi insulam esse venalem, cuius
hic in aediculis habitat decem, ut opinor, milibus. vos
autem dum illi placere voltis, ad tempus eius[*]eius eris ς: num eri? mendacium
vestrum[*]vestrumsequuntur in Peg verba renuerit qui unguenta § 27 usque ad inanes metus § 36 accommodavistis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
reprehendistis a patre quod semigrarit. quod quidem
in hac[*]in hac ς, Lambinus: iam in hac Pπδ
aetate minime reprendendum est. qui cum et ex
publica causa[*]ex publica causa ςb2ψ2, Francken: et (om. et π) ex rei p. causa Pπδ
iam esset mihi quidem molestam, sibi tamen
gloriosam victoriam consecutus et per aetatem magistratus
petere posset, non modo permittente patre sed etiam
suadente ab eo semigravit et, cum domus patris a foro
longe abesset[*]et cum...abesset cum...abesset, et Schwartz
, quo facilius et nostras domus obire et ipse
a suis coli posset[*]posset ςP2bg2ψ: possit cett.
, conduxit in Palatio non magno domum.
8
quo loco possum dicere id quod vir clarissimus, Crassus,
cum de adventu regis Ptolemaei quereretur, paulo ante
dixit: Vtinam ne in nemore Pelio —
ac longius mihi[*]mihi quidem ς: quidem mihi Pπδ
quidem contexere hoc carmen liceret:
nam numquam era errans
hanc molestiam nobis exhiberet
Medea animo aegro, amore saevo saucia.
sic enim, iudices, reperietis quod, cum ad id loci venero,
ostendam, hanc Palatinam Medeam migrationemque[*]migrationemque hanc scripsi: migrationemque huic Pπδ
: eamque migrationem huic Kayser
hanc
adulescenti causam sive malorum omnium sive potius
sermonum fuisse.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quam ob rem illa quae ex accusatorum oratione praemuniri
iam et fingi intellegebam, fretus vestra prudentia,
iudices, non pertimesco. aiebant
[*]aiebant || aiebant (-i- m. 2 in ras.) P: iaciebant ς
enim fore testem senatorem
qui se pontificiis comitiis pulsatum a Caelio diceret.
A quo quaeram, si prodierit, primum cur statim nihil egerit,
deinde, si id queri quam agere maluerit, cur productus
a vobis potius quam ipse per se, cur tanto post potius quam
continuo queri maluerit. si mihi ad haec acute arguteque
responderit, tum quaeram denique ex quo iste[*]quo iste b2ψ
: quote P1eg: quoto P2bh: quo g2
fonte senator
emanet. nam si ipse orietur et nascetur ex sese, fortasse,
ut soleo, commovebor; sin autem est rivolus arcessitus[*]arcessitus ς: accersitus cett.
et ductus ab ipso capite accusationis vestrae, laetabor, cum
tanta gratia tantisque opibus accusatio vestra nitatur, unum
senatorem esse solum[*]esse solum ς: solum esse Pπδ
qui vobis gratificari vellet inventum.
"de teste Fufio[*]DE TESTE FVFIO ς, om. Pπδ
(cf. Mur. 57)."
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nec tamen[*]tamen tantum ψ1
illud genus alterum nocturnorum testium perhorresco[*]perhorresco ς: pertimesco Pπδ
.
est enim dictum ab illis fore qui dicerent uxores[*]suas uxores ς (contra Severian., Rhet. M. p. 369)
suas a cena redeuntis attrectatas esse a Caelio. graves erunt
homines qui hoc iurati dicere audebunt[*]audeant bψ2
, cum sit eis confitendum
numquam se ne congressu quidem et constituto
coepisse[*]coepisse ςegδ: caedisse Ph
de tantis iniuriis experiri.
9
sed totum genus
oppugnationis huius, iudices, et iam prospicitis animis et,
cum inferetur, propulsare debebitis[*]debebitis propulsare ς
. non enim ab isdem
accusatur Caelius a quibus oppugnatur; palam in eum
tela iaciuntur, clam subministrantur[*]administrantur ς
.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.