Pro Caelio, M. Tulli
Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus
Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo
Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca
Oxoniensis.
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
neque ego id[*]ego id ς: id ego Pπδ
: eo id Schütz
dico
ut invidiosum sit in eos quibus gloriosum etiam hoc esse[*]esse hoc ς
debet. funguntur officio, defendunt suos, faciunt quod
viri fortissimi solent; laesi dolent, irati efferuntur, pugnant
lacessiti. sed vestrae sapientiae tamen est, iudices, non, si
causa iusta est viris fortibus oppugnandi Caelium, ideo
vobis quoque[*]vobis quoque ς, Garatoni: vobis quoque vos Pπδ
: vos quoque ed. R
causam putare esse iustam alieno dolori
potius quam vestrae fidei consulendi. iam
[*]consulendi. Iam scripsi: consulendum ς: consulendi (-i add. m. 2)...P: consulendi πδ
quae sit multitudo
in foro, quae genera, quae studia, quae varietas
hominum videtis[*]vidistis ς
. ex hac copia quam multos esse arbitramini
qui hominibus potentibus, gratiosis, disertis, cum
aliquid eos velle arbitrentur, ultro se offerre soleant, operam
navare, testimonium polliceri?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
hoc ex genere si qui se in
hoc iudicium forte proiecerint, excluditote eorum cupiditatem,
iudices, sapientia vestra, ut eodem tempore et huius saluti
et religioni vestrae et contra periculosas hominum potentias
condicioni omnium civium providisse videamini. equidem
vos abducam a testibus neque huius iudici veritatem quae
mutari nullo modo potest in voluntate testium conlocari
sinam quae facillime fingi[*]fingi gψ1
: effingi Pehbψ2
, nullo negotio flecti ac detorqueri
potest. argumentis agemus, signis luce omni clarioribus
crimina refellemus; res cum re, causa cum causa, ratio cum
ratione pugnabit.
10
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
itaque illam partem causae facile patior graviter et ornate
a Crasso peroratam de seditionibus Neapolitanis, de
Alexandrinorum pulsatione Puteolana, de bonis pallae
[*]Paliae ς
.
vellem
[*]vellem vellem ς
dictum esset ab eodem etiam de Dione. de quo
ipso tamen quid est quod exspectetis? quod is qui fecit
aut non timet aut etiam fatetur; est enim rex; qui autem
dictus est adiutor fuisse et conscius, Asicius, iudicio est
liberatus. quod igitur est eius modi crimen ut qui commisit
non neget, qui negavit absolutus sit, id hic pertimescat qui
non modo a facti[*]facti Naugerius: facto P
πδ
verum etiam a conscientiae suspicione
afuit? et, si Asicio causa[*]causa P
πδ: in causa Müller: fort. ea plus profuit quam nocuit invidia,
huic oberit maledictum tuum[*]maledictum tuum ς: tuum maledictum P
πδ
qui istius facti non modo
suspicione sed ne infamia quidem est aspersus?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
at praevaricatione
est[*]est sit ς
Asicius liberatus. perfacile est isti loco
respondere, mihi praesertim a quo illa causa defensa est.
sed Caelius optimam causam Asici esse arbitratur; cuicuimodi[*]cuicuimodi Ant. Augustinus: cuiusmodi P
πδ
autem sit, a sua putat esse[*]esse ς, edd. VR: eius esse P
πδ
seiunctam. neque solum
Caelius sed etiam adulescentes humanissimi et doctissimi,
rectissimis studiis atque optimis artibus praediti, Titus
Gaiusque Coponii qui ex omnibus maxime Dionis mortem
doluerunt[*]Coponii ... doluerunt ς
b2ψ2 (de Coponiis cf. Balb. § 53): om. P in lac., sine lac.
πδ
, qui cum doctrinae studio[*]qui cum doctrinae studio ς
b2ψ2: omni cum (om. cum eg) doctrina P2πδ
atque humanitatis tum
etiam hospitio Dionis tenebantur. habitabat apud Titum[*]apud Titum ς: is apud L. Lucceium P2πδ
,
ut audistis, Dio[*]Dio erat ς: fuerat ei P2πδ
, erat[*]qui cum ... erat om. P1 in lac.
ei cognitus Alexandriae. quid aut
hic aut summo splendore praeditus frater eius de Caelio
existimet ex ipsis, si producti erunt, audietis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ergo haec
removeantur[*]removeantur ς, ed. Mediol. removentur P
πδ
, ut aliquando, in quibus causa nititur, ad ea
veniamus.
11
animadverti enim, iudices, audiri a vobis meum familiarem,
Herennium, perattente. in quo etsi magna ex parte
ingenio eius et dicendi genere quodam tenebamini, tamen
non numquam verebar ne illa subtiliter ad[*]subtilis et ad B
criminandum
inducta oratio ad animos vestros sensim ac leniter accederet[*]ad animos ... accederet] animos ... accenderet h
.
dixit enim multa de luxurie, multa de libidine, multa de
vitiis iuventutis, multa de moribus et, qui[*]et qui ς
g2: ut qui cett.
in reliqua vita
mitis esset et in hac suavitate humanitatis qua prope iam
delectantur omnes versari periucunde soleret, fuit in hac
causa pertristis quidam[*]quidam om.
ς
patruus, censor, magister; obiurgavit
Caelium, sicut neminem umquam parens; multa de
incontinentia intemperantiaque disseruit. quid quaeritis,
iudices? ignoscebam vobis attente audientibus, propterea
quod egomet tam triste illud, tam[*]illud tam ς: illud et tam P
πδ
asperum genus orationis
horrebam.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.