Pro Caelio, M. Tulli
Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus
Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo
Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca
Oxoniensis.
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
ac prima pars fuit illa quae me minus movebat,
fuisse meo necessario Bestiae Caelium familiarem, cenasse
apud eum, ventitasse domum, studuisse praeturae. non
me haec movent quae perspicue falsa sunt; etenim eos
una cenasse dixit qui aut absunt aut quibus necesse est
idem dicere[*]idem dicere P2πδ: idem d ...
P1. neque vero illud me commovet quod sibi in
Lupercis sodalem esse[*]esse sodalem ς
Caelium dixit. fera quaedam
sodalitas et plane pastoricia[*]pastoricia BP2πδ: pa ...
P1: pastoralis coni. Halm
atque agrestis germanorum
Lupercorum, quorum coitio illa silvestris ante est instituta
quam humanitas atque leges, si quidem non modo nomina
deferunt inter se sodales sed etiam commemorant sodalitatem
in accusando, ut ne quis[*]ne quis P1: ne quis si ς: ne si quis P2πδ
id forte nesciat timere
videantur[*]videantur Abram: videatur P
πδ
!
sed haec omitto[*]omitto ς: omittam P
πδ
; ad illa quae me magis
moverunt respondeo[*]respondebo b2ψ
.
deliciarum obiurgatio fuit longa, etiam[*]etiam scripsi: et ea P
πδ: et eo Kayser
lenior[*]alienior ς (fort. et a causa alienior), plusque
disputationis habuit quam atrocitatis, quo etiam audita est
attentius. nam
Clodius, amicus meus, cum se gravissime
vehementissimeque iactaret et omnia inflammatus[*]inflammatusfort. inflatius ageret
tristissimis verbis, voce maxima, tametsi probabam[*]probem ς
eius
eloquentiam, tamen non pertimescebam; aliquot enim in
causis eum videram frustra litigantem. tibi autem, Balbe,
respondeo[*]respondebo Donatus ad Ter. Hecyram iv. I. 30 primum precario, si licet, si fas est defendi a me
eum qui nullum convivium renuerit[*]renuerit h
δ: reminierit P: inierit ς
eg
, qui in hortis fuerit[*]qui ... fuerit Donatus: om. P
πδ
, qui
unguenta sumpserit, qui Baias viderit.
12
equidem multos et
vidi in hac civitate et audivi, non modo qui primoribus labris
gustassent genus hoc vitae et extremis, ut dicitur, digitis
attigissent sed qui totam adulescentiam voluptatibus dedidissent[*]dedidissent Ascens. (3) mg.: dedissent P
πδ
,
emersisse aliquando et se ad frugem bonam, ut
dicitur, recepisse gravisque homines atque inlustris fuisse.
datur enim concessu omnium huic aliqui ludus aetati, et
ipsa natura profundit adulescentiae cupiditates. quae si
ita erumpunt ut nullius vitam labefactent, nullius domum
evertant, faciles et tolerabiles haberi solent.
sed tu mihi
videbare ex communi infamia iuventutis aliquam invidiam
Caelio velle conflare. itaque omne illud silentium quod est
orationi tributum tuae fuit ob eam causam quod uno reo
proposito de multorum vitiis cogitabamus. facile est
accusare luxuriem. dies iam me deficiat[*]deficiat P, Ernesti: deficiet πδ
, si quae dici in
eam sententiam possunt[*]possint Ernesti
coner[*]coner -er add. P2 in ras.
expromere; de corruptelis,
de adulteriis, de protervitate, de sumptibus immensa oratio
est. Vt tibi reum neminem sed vitia ista[*]ista scripsi: ipsa ς: om. P
πδ
proponas, res
tamen ipsa et copiose[*]et copiose ς, Naugerius (2): om. P
πδ
et graviter accusari potest. sed
vestrae sapientiae, iudices, est[*]iudices est est in ras. hab. P: est, iudices, Halm
non abduci ab reo nec, quos
aculeos habeat[*]habet ς
severitas gravitasque vestra, cum eos accusator
erexerit in rem, in vitia, in mores, in tempora, emittere in
hominem et in reum, cum is non suo crimine sed multorum
vitio sit in quoddam odium iniustum vocatus.
itaque ego[*]ego ς: om. P
πδ
severitati tuae ita[*]ita ut oportet ς: ut oportet ita P
πδ
ut oportet respondere non audeo. erat
enim meum deprecari vacationem adulescentiae veniamque
petere. non, inquam, audeo; perfugiis nihil[*]nihil ς: non P
πδ
utor aetatis,
concessa omnibus iura dimitto; tantum peto ut, si qua[*]si quae Halm
est
invidia communis hoc tempore aeris alieni, petulantiae,
libidinum iuventutis, quam video esse magnam, tamen[*]tamen Wrampelmeyer: tam ς: om. P
πδ
ne
huic aliena peccata, ne aetatis ac temporum vitia noceant.
atque ego idem qui haec postulo quin criminibus quae in
hunc proprie conferuntur diligentissime respondeam non
recuso.
13
sunt autem duo crimina, auri et veneni; in quibus una
atque eadem persona versatur. aurum sumptum a Clodia,
venenum quaesitum quod Clodiae daretur, ut[*]ut ς: om. P
πδ (cf. Zielinski p. 207) dicitur. omnia
[*]somnia ς
sunt alia[*]alia talia ς: illa Ernesti
non crimina sed maledicta, iurgi petulantis magis
quam publicae quaestionis. 'adulter, impudicus, sequester'
convicium est, non accusatio. nullum est enim fundamentum
horum criminum, nullae[*]nullae ς: nulla P
πδ
sedes; voces sunt contumeliosae
temere ab irato accusatore[*]ab irato accusatore arbitratu accusatoris b2ψ
nullo auctore emissae.
Horum duorum criminum video auctorem,