Pro Caelio, M. Tulli
Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus
Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo
Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca
Oxoniensis.
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
video fontem[*]auctorem video fontem ς: fontem video auctorem P
πδ
,
video certum nomen et caput. auro opus fuit; sumpsit
a Clodia, sumpsit sine teste, habuit quamdiu voluit. maximum
video signum cuiusdam egregiae familiaritatis. necare
[*]necare b1g2ψ: negare P
π
b2
eandem voluit; quaesivit venenum, sollicitavit servos,
potionem[*]servos, potionem Bährens: quos potuit P
πδ
paravit, locum constituit, clam attulit[*]clam attulit scripsi: quam ante locum hab.
ς: om. P
πδ
. Magnum
rursus odium video cum crudelissimo discidio exstitisse.
res est omnis in hac causa nobis, iudices, cum Clodia,
muliere non solum nobili verum[*]nobili verum ς, Quintil. ix. 4. 97: nobili sed (nobi ...
P1) P
πδ
etiam nota; de qua ego
nihil dicam nisi depellendi criminis causa.
sed intellegis
pro tua praestanti prudentia, Domiti, cum hac sola rem
esse nobis. quae si se aurum Caelio commodasse non
dicit, si venenum ab hoc sibi paratum esse non arguit,
petulanter facimus, si matrem familias secus quam matronarum
sanctitas postulat nominamus. sin ista muliere
remota nec crimen ullum nec opes ad oppugnandum M.[*]M. ς: om. P
πδ
Caelium illis relinquuntur, quid est aliud quod nos patroni
facere debeamus, nisi ut eos qui insectantur repellamus?
quod quidem facerem vehementius, nisi intercederent mihi
inimicitiae cum istius mulieris viro — fratrem[*]fratrem ς
Bb2, Claud. Sac. (K. vi. 468): fratre P
πδ, Rufinian. (Rhet. M. 40) volui dicere;
semper hic erro. nunc agam modice nec longius progrediar
quam me mea fides et causa ipsa coget[*]cogit ς
b2: nec[*]nec ς: neque P
πδ
enim muliebris
umquam inimicitias mihi[*]mihi inimicitias ς
gerendas putavi, praesertim cum
ea[*]cum ea om. Quintil. ix. 2. 99 quam omnes semper[*]semper om. Quintil.
amicam omnium potius quam
cuiusquam inimicam putaverunt.
14
sed tamen ex ipsa quaeram prius utrum me secum
severe et graviter et prisce agere malit, an remisse et leniter
et urbane. si
[*]si Ernesti: sin BP
πδ: si enim Bährens
illo austero more ac modo, aliquis mihi ab
inferis excitandus est ex barbatis illis, non hac barbula[*]hac barbula ex barbula illa ς
B
qua
ista delectatur sed illa[*]sed illa ς
B: sed ex illa cett.
horrida quam in statuis antiquis
atque imaginibus videmus, qui obiurget mulierem et qui[*]et qui ς: et P
πδ
pro me loquatur ne mihi ista forte suscenseat. exsistat
igitur ex hac ipsa familia aliquis ac potissimum Caecus ille;
minimum enim dolorem capiet qui istam non videbit. qui
profecto, si exstiterit, sic aget ac sic loquetur: 'mulier,
quid tibi cum Caelio, quid cum homine adulescentulo, quid
cum alieno? cur aut tam familiaris[*]familiaris Severian. (Rhet. M. 360): famil. huius ς
B: famil. huic P
πδ
fuisti ut aurum commodares[*]accommodares ς
B
,
aut tam inimica ut venenum timeres? non
patrem tuum videras, non patruum, non avum, non proavum[*]non proavum ς
B: proavum cett.
,
non abavum, non atavum[*]non abavum, non atavum scripsi (cf. Nipperdey, Leges Ann. p. 42): non atavum non ς
B: atavum cett.
audieras consules fuisse;
non
denique modo te Metelli matrimonium tenuisse sciebas,
clarissimi ac fortissimi viri patriaeque amantissimi, qui simul
ac pedem limine extulerat, omnis prope civis virtute, gloria,
dignitate superabat? cum ex amplissimo genere in familiam
clarissimam nupsisses, cur tibi Caelius tam coniunctus fuit?
cognatus, adfinis, viri tui familiaris? nihil eorum[*]eorum horum b1, Ernesti
. quid
igitur fuit nisi quaedam temeritas ac libido? nonne te, si
nostrae imagines viriles non commovebant, ne[*]ne et quidem om. B
progenies
quidem mea, Q. illa Claudia, aemulam domesticae laudis
in gloria muliebri esse admonebat, non virgo illa Vestalis
Claudia quae patrem complexa triumphantem ab inimico
tribuno plebei de curru detrahi passa non est? cur te
fraterna vitia potius quam bona paterna et avita et usque
a nobis cum in viris tum etiam in feminis repetita moverunt[*]|| moverunt (mov- m. 2 in ras.) P: fort. commoverunt?
ideone ego pacem Pyrrhi diremi ut tu amorum turpissimorum
cotidie foedera ferires, ideo aquam adduxi ut ea tu
inceste uterere, ideo viam munivi ut eam tu alienis viris
comitata celebrares?'
15
sed quid ego, iudices, ita gravem personam induxi[*]introduxi Quintil. ix. 2. 60 ut[*]ut ς: ut et P
πδ: ut etiam Wesenberg
verear ne se idem Appius repente convertat et Caelium
incipiat accusare illa sua gravitate censoria? sed videro
hoc posterius atque ita, iudices, ut vel[*]ut vel ς: vel (om. g) P
πδ
severissimis disceptatoribus
Caeli vitam me probaturum esse confidam. tu
vero, mulier — iam enim ipse tecum nulla persona introducta
loquor[*]loquar ς
— si ea quae facis, quae dicis, quae insimulas, quae
moliris, quae arguis[*]facis ... arguis (quae ante moliris om. b2: quae insimulas om.
ψ2) ς
b2ψ2: om. P1: facis, quae dicis, quae in sororem tuam moliris, quae argumenta P2πδ
, probare cogitas, rationem tantae familiaritatis,
tantae consuetudinis, tantae coniunctionis reddas
atque exponas necesse est. accusatores quidem libidines,
amores, adulteria, Baias, actas[*]actas P: acta πδ
, convivia, comissationes,
cantus, symphonias, navigia iactant, idemque significant
nihil se te invita dicere. quae tu quoniam mente nescio
qua effrenata atque praecipiti[*]praeceps ς
in forum deferri iudiciumque
voluisti, aut diluas oportet ac[*]ac Halm: aut P
πδ
falsa esse doceas aut nihil
neque crimini tuo neque testimonio credendum esse fateare.
16