Pro Caelio, M. Tulli
Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus
Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo
Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca
Oxoniensis.
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
sed quoniam emersisse iam e vadis[*]e vadis ς, ed. R: evades P1: evadens P2π: e vado b2ψ2
et scopulos praetervecta
videtur esse[*]esse ς
B: om. P
πδ
oratio mea, perfacilis mihi reliquus cursus
ostenditur. duo sunt enim crimina una in muliere summorum
facinorum, auri quod sumptum a Clodia dicitur, et
veneni quod eiusdem Clodiae necandae causa parasse Caelium
criminantur. aurum sumpsit, ut dicitis, quod L.[*]L. P2πδ: om.
ς
P1
Luccei servis daret, per quos Alexandrinus Dio qui tum
apud Lucceium habitabat necaretur. Magnum crimen vel
in legatis insidiandis[*]insidiandis ς
B: insidiantes (-is gh) P
πδ
vel in servis ad hospitem domini
necandum sollicitandis, plenum sceleris consilium, plenum
audaciae!
quo quidem in crimine primum illud requiro[*]requiro ς: requiram P
πδ
,
dixeritne Clodiae quam ob[*]ob σδ: ad P2π sumeret ς: tum sumeret δ: tum iret P2π
rem aurum sumeret, an non
dixerit. si non[*]quam ob ... si non om. P1 in 1 1/2 vers. lac.
dixit, cur dedit? si dixit, eodem se conscientiae
scelere devinxit. tune aurum ex armario tuo
promere ausa es, tune venerem illam tuam spoliare ornamentis,
spoliatricem ceterorum[*]ceterorum σψ1, Gulielmius, Madvig: ceterum cett.
, cum scires quantum ad
facinus aurum hoc quaereretur, ad necem legati, ad Luccei[*]L. Luccei bg2: L. Lucullum P
πψ
,
sanctissimi hominis atque integerrimi, labem sceleris
sempiternam[*]sempiternam Pantagathus: sempiterni P
πδ
? huic facinori tanto tua mens liberalis conscia,
tua domus popularis ministra, tua denique hospitalis
illa Venus adiutrix esse non debuit.
vidit hoc Balbus;
celatam esse Clodiam dixit, atque ita Caelium ad illam
attulisse, se ad ornatum ludorum aurum quaerere. si tam
familiaris erat[*]erat fuit ς
Clodiae quam tu esse vis cum de libidine
eius tam multa dicis, dixit profecto quo vellet aurum; si
tam familiaris non erat, non dedit. ita si verum tibi
Caelius dixit, o immoderata mulier, sciens tu aurum ad
facinus dedisti; si non est ausus[*]ausus ς
h
ψ: rursus cett.
dicere, non dedisti.
22
quid ego nunc argumentis huic crimini, quae sunt innumerabilia,
resistam? possum dicere mores Caeli longissime
a tanti sceleris atrocitate esse disiunctos; minime esse
credendum homini tam ingenioso tamque prudenti non
venisse in mentem rem tanti sceleris ignotis alienisque
servis non esse credendam[*]credendam bg2: credendum (-u- in ras. P) P
πψ
. possum etiam alia[*]alia ς: illa P
πψ
et ceterorum
patronorum et mea consuetudine ab accusatore perquirere,
ubi sit congressus cum servis Luccei Caelius, qui ei fuerit[*]fuerit ei ς
aditus; si per se, qua temeritate! si per alium, per quem?
possum omnis latebras suspicionum peragrare dicendo;
non causa, non locus, non facultas, non conscius, non perficiendi,
non occultandi malefici spes, non ratio ulla, non
vestigium maximi facinoris reperietur.
sed haec quae sunt
oratoris propria, quae mihi non propter ingenium meum
sed propter hanc exercitationem usumque dicendi fructum
aliquem ferre potuissent, cum a me ipso elaborata[*]elaborata ς, Ant. Augustinus: laborata P
πψ
proferri
viderentur, brevitatis causa relinquo omnia. habeo enim,
iudices, quem vos socium vestrae religionis iurisque iurandi
facile esse patiamini, Lucceium[*]L. om.
ς
, sanctissimum hominem
et gravissimum testem, qui tantum facinus in famam atque
in[*]in famam atque in (in om.
δ) σδ: infamat atque P
π
fortunas suas neque non[*]non om.
ς
audisset inlatum a Caelio[*]M. ς
P2g: om. P1eh
neque neglexisset neque tulisset. an ille vir illa humanitate
praeditus, illis studiis, illis artibus[*]illis artibus T
ς, Lambinus: artibus P
πδ
atque doctrina illius
ipsius periculum quem propter haec ipsa studia diligebat,
neglegere potuisset et, quod facinus in[*]in T
ς
h: per g2: om. cett.
alienum hominem
intentum[*]intentum T: inlatum P
πδ
severe acciperet, id omisisset curare in hospitem[*]hospitem T: hospite P
πδ
?
quod per ignotos actum si comperisset[*]si comperisset T
ς: cumpetisset Pg1e: comperisset g2δ: cum comperisset h
doleret, id a suis
servis[*]servis T
ς: om. P
πδ
temptatum esse neglegeret? quod in agris locisve[*]locisque T
publicis factum reprehenderet, id in urbe ac domi suae[*]domi suae T
ς: suae domi P
πδ
coeptum esse leniter ferret? quod in alicuius agrestis periculo
non praetermitteret[*]praetermitteret T
ς
b1e: prae||mitteret Pg1 (per- g2): postmitteret b2h
ψ
, id homo eruditus in[*]in T
ς
h
δ: om. Peg
insidiis doctissimi
hominis dissimulandum putaret?
sed cur diutius vos,
iudices, teneo? ipsius iurati religionem auctoritatemque
percipite atque[*]percipite atque om. T
omnia diligenter testimoni verba cognoscite.
recita.
" Luccei testimonium[*]L. Luccei test. T: test. Luccei P
πδ
."
quid exspectatis amplius?
an aliquam[*]aliam Ernesti
vocem putatis ipsam pro[*]Pro (-ro m. 2 in ras.) se P: posse pro se h
se causam et veritatem
posse[*]posse possem. mittere? haec est innocentiae defensio, haec ipsius
causae oratio, haec una[*]una viva Pluygers
vox veritatis. in crimine ipso nulla
suspicio est, in re nihil est argumenti, in negotio quod actum
esse dicitur nullum vestigium sermonis, loci, temporis;
nemo testis, nemo conscius nominatur, totum crimen profertur
ex inimica, ex infami, ex crudeli, ex facinerosa, ex
libidinosa domo. domus autem illa quae temptata esse[*]esse T: om. P
πδ
scelere isto nefario dicitur plena est integritatis, dignitatis[*]dignitatis T
ς: om. P
πδ
,
offici, religionis; ex qua domo recitatur vobis iure iurando
devincta auctoritas, ut res minime dubitanda in contentione
ponatur, utrum temeraria, procax, irata mulier finxisse
crimen, an gravis sapiens moderatusque vir religiose testimonium
dixisse videatur.
23