Pro Caelio, M. Tulli
Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus
Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo
Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca
Oxoniensis.
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
reliquum est igitur crimen de veneno; cuius ego nec[*]nec T
ς: de (idem P2) P: neque πδ
principium invenire neque evolvere[*]evolvere T
σψ2: volvere cett.
exitum possum. quae
fuit enim causa quam ob rem isti mulieri venenum dare
vellet[*]dare vellet T: vellet dare P
πδ
Caelius? ne aurum redderet? num petivit? ne
crimen haereret? num quis obiecit? num quis denique
fecisset mentionem, si hic nullius[*]nullius T: nemini P
πδ
nomen detulisset? quin
etiam Herennium[*]L. ς, Lambinus: om. cett.
dicere audistis verbo se molestum non
futurum fuisse Caelio[*]futurum Caelio T qui in hoc verbo desinit: fut. Caelio fuisse Halm
, nisi iterum eadem de re suo familiari
absoluto nomen hic detulisset. credibile est igitur tantum
facinus nullam ob[*]nullam ob ς: ob nullam P
πδ
causam esse commissum? et vos non
videtis fingi sceleris maximi crimen ut alterius sceleris suscipiendi
fuisse causa[*]causa ς, edd. VR, ante sceleris hab.
ψ: om. cett.
videatur?
cui denique commisit, quo
adiutore usus est, quo socio, quo conscio, cui tantum
facinus, cui se, cui salutem suam credidit? servisne mulieris?
sic enim est obiectum[*]est obiectum ς: obiectum est ψ, ed. R: obiectum cett.
. et erat tam demens is[*]is ς: hic P
πδ
cui
vos ingenium certe tribuitis[*]tribuistis ς
, etiam si cetera inimica oratione
detrahitis, ut omnis suas fortunas alienis servis committeret?
at quibus servis? — refert enim magno opere id ipsum — eisne[*]eisne Lambinus: eiusne ς: hisne P
πδ
quos intellegebat non communi condicione servitutis uti
sed[*]uti sed ς
b2ψ2: ut (sed b1) esset cett.
licentius liberius familiariusque[*]familiarius-que ς: familiarius P
πδ
cum domina vivere[*]vivere dere ς
?
quis enim hoc non videt, iudices, aut quis ignorat, in eius
modi domo in qua mater familias meretricio more vivat, in
qua nihil geratur quod foras proferendum sit, in qua inusitatae[*]inusitatae ς: illustria P
π: lustra δ
libidines, luxuries, omnia denique inaudita vitia ac
flagitia versentur, hic servos non esse servos, quibus omnia
committantur, per quos gerantur, qui versentur isdem in[*]in om.
ς
voluptatibus, quibus occulta credantur, ad quos aliquantum
etiam ex cotidianis sumptibus ac luxurie redundet? id
igitur Caelius non videbat?
si enim tam[*]tam σψ: iam Pbh: om. eg
familiaris erat
mulieris quam vos voltis, istos quoque servos familiaris
dominae esse[*]dominae esse ς
g: esse domina || esse P: esse dominae cett.
sciebat. sin ei tanta consuetudo quanta
a vobis inducitur non erat, quae cum servis eius[*]eius ς: om. P
πδ
potuit
familiaritas esse tanta?
24
ipsius autem veneni quae ratio
fingitur? ubi quaesitum est, quem ad modum paratum, quo
pacto, cui, quo in loco traditum? habuisse aiunt domi
vimque eius esse expertum in servo quodam ad eam rem[*]ad eam rem ς, Madvig: ad eadem rem P1: ad rem cett.
ipsam parato; cuius perceleri interitu esse ab hoc comprobatum
venenum.
pro di immortales! cur interdum in
hominum sceleribus maximis aut conivetis aut praesentis
fraudis poenas in diem reservatis? vidi enim, vidi et
illum hausi dolorem vel acerbissimum in vita, cum Metellus
abstraheretur e sinu[*]e sinu ed. R: sinu ς: e sinu e P
πδ
gremioque patriae, cumque ille
vir qui se natum huic imperio putavit tertio die post quam
in curia, quam in rostris, quam in re publica floruisset, integerrima
aetate, optimo habitu, maximis viribus eriperetur
indignissime bonis omnibus atque universae civitati. quo
quidem tempore ille moriens, cum iam ceteris ex partibus
oppressa mens esset, extremum sensum ad memoriam rei
publicae reservabat, cum me intuens flentem significabat
interruptis ac morientibus vocibus quanta inpenderet procella
mihi[*]mihi ς
B, Orelli: ibi Peg: urbi h
δ
, quanta tempestas civitati et cum parietem saepe
feriens eum qui cum Catulo fuerat ei communis crebro
Catulum, saepe me, saepissime rem publicam nominabat, ut
non tam se mori[*]mori P: emori πδ
quam spoliari suo praesidio cum patriam
tum etiam me doleret.
quem quidem virum si nulla vis
repentini sceleris sustulisset, quonam modo ille[*]ille om.
ς
furenti
fratri suo[*]fratri suo patrueli add. P
πδ: del. Orelli
consularis restitisset qui consul[*]consul Manutius: consulem P
πδ
incipientem furere
atque tonantem[*]tonantem scripsi (cf. Mur. 81): conantem P
πδ
sua se manu interfecturum audiente senatu
dixerit? ex hac igitur domo progressa ista[*]ista illa ς
mulier de
veneni celeritate dicere audebit? nonne ipsam domum
metuet ne quam vocem eiciat[*]eiciat Muretus: eieciat ς: eliciat (-eat P1) P
πδ (cf. Tusc. ii. 56), non parietes conscios, non
noctem illam[*]illam ς
b
ψ2: aliam cett.
funestam ac luctuosam perhorrescet? sed
revertor[*]revertor ς: revertar P
πδ
ad crimen; etenim[*]etenim ς, Gruter: sed (set P) enim P
πδ
haec facta illius clarissimi ac
fortissimi viri mentio et vocem meam fletu debilitavit et
mentem dolore impedivit.
25