Pro Caelio, M. Tulli Ciceronis Orationes: Recognovit brevique adnotatione critica instruxit Albertus Curtis Clark Collegii Reginae Socius. Albert Curtis Clark. Oxonii. e Typographeo Clarendoniano. 1908. Scriptorum Classicorum Bibliotheca Oxoniensis.
sed tamen venenum unde fuerit, quem ad modum paratum sit[*]sit paratum ς non dicitur. datum esse aiunt huic[*]huic ς, Madvig: hoc P πδ Licinio, pudenti adulescenti et bono, Caeli familiari; constitutum[*]constitutum Naugerius: constitutum pactum ς: constitutum factum P πδ esse cum servis ut venirent ad balneas Senias; eodem Licinium esse venturum atque eis veneni pyxidem traditurum. hic primum illud requiro, quid attinuerit ferri[*]ferri b1, ed. Mediol.: fieri P π b2ψ in eum locum constitutum, cur illi servi non ad Caelium domum venerint. si manebat tanta illa consuetudo Caeli, tanta familiaritas cum Clodia, quid suspicionis esset si apud Caelium mulieris servus visus esset? sin autem iam[*]iam ς B, Oettling: iam iam P πδ suberat simultas, exstincta erat consuetudo, discidium exstiterat, hinc illae lacrimae nimirum et haec causa est omnium horum scelerum atque criminum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
'immo' inquit 'cum servi ad dominam rem totam[*]rem totam ς: remittam P1: rem istam cett. et maleficium Caeli detulissent, mulier ingeniosa praecepit his ut[*]his ut ς, ed. R: suis P πδ omnia Caelio pollicerentur; sed ut[*]sed ut ς h: sed cett. venenum, cum a Licinio traderetur, manifesto comprehendi posset, constitui locum[*]locum del. Ernesti iussit balneas Senias, ut eo mitteret amicos qui delitiscerent, deinde[*]deinde ς: dein P πδ repente, cum venisset Licinius venenumque[*]venenumque ς, Lambinus: venenum P πδ traderet, prosilirent hominemque comprenderent.'
26
quae quidem omnia, iudices, perfacilem rationem habent reprendendi. cur enim potissimum balneas publicas constituerat[*]constituebat ς ? in quibus non invenio quae latebra togatis hominibus esse posset[*]possit edd. VR . nam si essent in vestibulo balnearum, non laterent; sin se in intimum conicere vellent, nec satis commode[*]nec satis commode quomodo ς B calceati et vestiti id facere possent et fortasse non reciperentur[*]reciperentur σδ: reciperetur P π , nisi forte mulier potens quadrantaria illa permutatione[*]permutatione pensitatione Pantagathus familiaris[*]familiaris coeperat esse Quintil. ix. 4. 64 facta erat balneatori.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
atque equidem vehementer exspectabam quinam isti viri boni testes huius manifesto deprehensi veneni dicerentur; nulli enim sunt adhuc nominati. sed non dubito quin sint pergraves, qui primum sint talis feminae familiares, deinde eam provinciam susceperint ut in balneas contruderentur[*]conducerentur ς , quod illa nisi a viris honestissimis ac plenissimis dignitatis, quam velit sit potens, numquam impetravisset. sed quid ego de dignitate istorum testium loquor? virtutem eorum diligentiamque cognoscite. 'in balneis delituerunt[*]delituerant ς .' Testis egregios! 'dein temere prosiluerunt.' homines temperantis[*]temperantes P: gravitati deditos πδ fingitis ς: fing... P1: fingunt cett. ! sic enim fingitis, cum Licinius venisset, pyxidem teneret in manu, conaretur tradere, nondum tradidisset, tum repente evolasse istos praeclaros testis sine nomine; Licinium autem, cum iam manum ad tradendam pyxidem porrexisset, retraxisse atque ex[*]ex ς: om. P πδ illo repentino hominum impetu se in fugam coniecisse. O magnam vim[*]magnam vim ς: magna vis P πδ veritatis, quae contra hominum[*]hominum ed. V: omnium P πδ ingenia, calliditatem, sollertiam contraque fictas omnium insidias facile se per se ipsa[*]ipsa ς P1ψ2: ipsam cett. defendat!
27
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
velut[*]velut ut ς: verum b1ψ2 haec tota fabella[*]fabellarum ς veteris et plurimarum fabularum poetriae quam est sine argumento, quam nullum invenire exitum potest! quid enim? isti tot viri — nam necesse est fuisse non paucos[*]non paucos fuisse ς ut et comprehendi Licinius facile posset et res multorum oculis esset testatior — cur Licinium de manibus amiserunt? qui minus enim Licinius comprehendi potuit cum se retraxit ne pyxidem traderet, quam si tradidisset? erant enim illi[*]illic g2, Rau positi ut comprehenderent Licinium, ut manifesto Licinius teneretur aut cum retineret venenum aut cum tradidisset. hoc fuit totum consilium mulieris, haec istorum[*]istorum est horum ς provincia qui rogati sunt; quos quidem tu quam ob rem temere prosiluisse dicas atque ante tempus non reperio. fuerant ad hoc[*]ad hoc ς, Lambinus: hoc Ph: enim e: autem g rogati, fuerant ad hanc rem conlocati, ut venenum, ut insidiae, facinus denique ipsum ut manifesto comprenderetur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
potueruntne magis[*]magis ς BP1: meliori (meliori magis ψ2) P2πδ tempore prosilire quam cum Licinius venisset, cum in manu teneret veneni pyxidem? quae cum iam erat tradita servis, si evasissent[*]quae cum iam erat... si evas. Ernesti, Müller: quae si iam erat... evas. Pπδ : quae si cum iam erat... evas. Bake subito ex balneis mulieris amici Liciniumque comprehendissent, imploraret hominum[*]hominum Angelius: omnium Pπδ fidem atque a se illam pyxidem traditam pernegaret. quem quo modo illi reprehenderent? vidisse se dicerent? primum ad se vocarent[*]ad se vocarent scripsi: at revocarent ς: ad se revocarent Pπδ maximi facinoris crimen; deinde id se vidisse dicerent quod quo loco conlocati fuerant non potuissent videre. tempore igitur ipso se ostenderunt, cum Licinius venisset, pyxidem expediret, manum porrigeret, venenum traderet. mimi ergo iam[*]iam ς: est etiam Pπδ : est iam Ascens. (3) exitus, non fabulae; in quo cum clausula non invenitur, fugit aliquis e manibus, dein[*]dein ς: deinde Pπδ scabilla concrepant, aulaeum tollitur.
28
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.