De Inventione, Rhetorici libri duo qui vocantur de inventione. Cicero, Marcus Tullius, creator; Stroebel, Eduard, editor
Omnis igitur argumentatio aut per inductionem tractanda est aut per ratiocinationem.
Inductio est oratio, quae rebus non dubiis captat
assensionem eius, quicum instituta est; quibus assen- sionibus facit, ut illi dubia quaedam res propter si- militudinem earum rerum, quibus assensit, probetur; velut apud Socraticum Aeschinen demonstrat Socrates cum Xenophontis uxore et cum ipso Xenophonte Aspa- siam locutam: "dic mihi, quaeso, Xenophontis uxor, si vicina tua melius habeat aurum, quam tu habes, utrum illudne an tuum malis?" "illud," inquit. "quid, si vestem et ceterum ornatum muliebrem pretii maioris habeat, quam tu habes, tuumne an illius malis?" respondit: "illius vero." "age sis," inquit, "quid? si virum illa me- liorem habeat, quam tu habes, utrumne tuum virum malis an illius?" hic mulier erubuit.
Aspasia autem ser- monem cum ipso Xenophonte instituit. "quaeso," inquit, "Xenophon, si vicinus tuus equum meliorem habeat, quam tuus est, tuumne equum malis an illius?" "illius," inquit. "quid, si fundum meliorem habeat, quam tu ha- bes, utrum tandem fundum habere malis?" "illum," in- quit, "meliorem scilicet." "quid, si uxorem meliorem ha- beat, quam tu habes, utrum tuamne an illius malis?" atque hic Xenophon quoque ipse tacuit. post Aspasia: "quoniam uterque vestrum," inquit, "id mihi solum non respondit, quod ego solum audire volueram, egomet dicam, quid uterque cogitet. nam et tu, mulier, optumum virum vis habere et tu, Xenophon, uxorem habere lectissimam maxime vis. quare, nisi hoc per- feceritis, ut neque vir melior neque femina lectior in
terris sit, profecto semper id, quod optumum putabitis esse, multo maxime requiretis, ut et tu maritus sis quam optumae et haec quam optimo viro nupta sit." hic cum rebus non dubiis assensum est, factum est propter similitudinem, ut etiam illud, quod dubium videretur, si qui separatim quaereret, id pro certo propter rationem rogandi concederetur.