De Inventione, Rhetorici libri duo qui vocantur de inventione. Cicero, Marcus Tullius, creator; Stroebel, Eduard, editor
cum igitur proferent aliquid huiusmodi: "quoniam peperit, cum viro concubuit", inventum proferent, non expolitionem; nos autem de expolitionis partibus loquimur.
Nihil igitur ad hanc rem ratio illa pertinebit; atque hac distinctione alia quoque, quae videbuntur officere huic partitioni, propulsabimus, si quis aut assumptio- nem aliquando tolli posse putet aut propositionem. quae si quid habet probabile aut necessarium, quoquo modo commoveat auditorem necesse est. quod si so- lum spectaretur ac nihil, quo pacto tractaretur id, quod esset excogitatum, referret, nequaquam tantum inter summos oratores et mediocres interesse existi-
maretur. variare autem orationem magnopere oporte- bit; nam omnibus in rebus similitudo mater est satie-
tatis. id fieri poterit, si non similiter semper ingre- diamur in argumentationem. nam primum omnium generibus ipsis distinguere convenit, hoc est, tum in- ductione uti, tum ratiocinatione, deinde in ipsa ar- gumentatione non semper a propositione incipere nec semper quinque partibus abuti neque eadem partes ratione expolire, sed tum ab assumptione incipere, tum adprobatione alterutra, tum utraque, tum hoc, tum illo genere conplexionis uti. id ut perspiciatur, scribamus * in quolibet exemplo de iis, quae proposita sunt, hoc idem exerceamus, ut quam facile factu sit, periclitari licet.