De Inventione, Rhetorici libri duo qui vocantur de inventione. Cicero, Marcus Tullius, creator; Stroebel, Eduard, editor
hoc autem fieri poterit, si complexionum genera intelle- gentur. nam aut ita complectemur, ut in unum con- ducamus propositionem et assumptionem, hoc modo: "quodsi leges omnes ad utilitatem rei publicae referri convenit, hic autem saluti rei publicae profuit, pro- fecto non potest eodem facto et saluti communi con- suluisse et legibus non optemperasse;" aut ita, ut ex contrario sententia conficiatur, hoc modo: "summa igitur amentia est in eorum fide spem habere, quorum perfidia totiens deceptus sis;" aut ita, ut id solum, quod conficitur, inferatur, ad hunc modum: "urbem igitur diruamus;" aut, ut id, quod eam rem, quae con- ficitur, sequatur necesse est. id est huiusmodi: "si peperit, cum viro concubuit: peperit autem." conficitur hoc: "concubuit igitur cum viro." hoc si nolis inferre
et inferas id, quod sequitur: "fecit igitur incestum", et concluseris argumentationem et perspicuam fugeris complexionem.
quare in longis argumentationibus ex conductionibus aut ex contrario complecti oportet, in brevibus id solum, quod conficitur, exponere, in iis, in quibus exitus perspicuus est, consecutione uti.
Si qui autem ex una quoque parte putabunt constare argumentationem, poterunt dicere saepe satis esse hoc modo argumentationem facere: "quoniam peperit, cum viro concubuit;" nam hoc nullius neque approbationis neque complexionis indigere. sed nobis ambiguitate nominis videntur errare. nam argumentatio nomine uno res duas significat, ideo quod et inventum ali- quam in rem probabile aut necessarium argumentatio vocatur et eius inventi artificiosa expolitio.