De Inventione, Rhetorici libri duo qui vocantur de inventione. Cicero, Marcus Tullius, creator; Stroebel, Eduard, editor
Omnis argumentatio reprehenditur, si aut ex iis, quae sumpta sunt, non conceditur aliquid unum plu- rave aut his concessis conplexio ex his confici ne- gatur, aut si genus ipsum argumentationis vitiosum ostenditur, aut si contra firmam argumentationem alia aeque firma aut firmior ponitur.
Ex iis, quae sumuntur, aliquid non conceditur, cum aut id, quod credibile dicunt, negatur esse eiusmodi, aut, quod conparabile putant, dissimile ostenditur, aut iudicatum aliam in partem traducitur, aut omnino iudicium inprobatur, aut, quod signum esse adversarii dixerunt, id eiusmodi negatur esse, aut si conprehensio aut una aut ex utraque parte reprehenditur, aut enume- ratio falsa ostenditur, aut simplex conclusio falsi ali- quid continere demonstratur. nam omne, quod su- mitur ad argumentandum sive pro probabili sive pro
necessario, necesse est sumatur ex his locis, ut ante ostendimus.
Quod pro credibili sumptum erit, id infirmabitur, si aut perspicue falsum erit, hoc modo: "nemo est, quin pecuniam quam sapientiam malit;" aut ex contrario quoque credibile aliquid habebit, hoc modo: "quis est, qui non officii cupidior quam pecuniae sit?" aut erit omnino incredibile, ut si aliquis, quem constet esse avarum, dicat alicuius mediocris officii causa se maxi- mam pecuniam neglexisse, aut si, quod in quibusdam rebus aut hominibus accidit, id omnibus dicitur usu venire, hoc pacto: "qui pauperes sunt, iis antiquior of- ficio pecunia est;" "qui locus desertus est, in eo caedem factam esse oportet; in loco celebri homo occidi qui potuit?" aut si id, quod raro fit, fieri omnino negatur, ut Curio pro Fulvio: "nemo potest uno aspectu neque praeteriens in amorem incidere."