De Inventione, Rhetorici libri duo qui vocantur de inventione. Cicero, Marcus Tullius, creator; Stroebel, Eduard, editor
Quod autem pro signo sumetur, id ex isdem locis, quibus confirmatur, infirmabitur. nam in signo primum verum esse ostendi oportet; deinde esse eius rei signum proprium, qua de agitur, ut cruorem caedis; deinde factum esse, quod non oportuerit, aut non factum, quod oportuerit; postremo scisse eum, de quo quaeritur, eius rei legem et consuetudinem. nam eae res sunt signo adtributae; quas diligentius aperiemus, cum separatim de ipsa coniecturali constitutione dicemus. ergo horum unum quodque in reprehensione aut non esse signo aut parum magno esse aut a se potius quam ab ad- versariis stare aut omnino falso dici aut in aliam quo- que suspicionem duci posse demonstrabitur.
Cum autem pro conparabili aliquid inducetur, quon- iam id per similitudinem maxime tractatur, in repre- hendendo conveniet simile id negare esse, quod con- feretur, ei, quicum conferetur. id fieri poterit, si de- monstrabitur diversum esse genere, natura, vi, magni- tudine, tempore, loco, persona, opinione; ac si, quo in numero illud, quod per similitudinem afferetur, et quo in loco hoc, cuius causa afferetur, haberi con- veniat, ostendetur. deinde, quid res cum re differat, demonstrabimus: ex quo docebimus aliud de eo, quod comparabitur, et de eo, quicum comparabitur, existi- mare oportere. huius facultatis maxime indigemus, cum ea ipsa argumentatio, quae per inductionem trac- tatur, erit reprehendenda.
Sin iudicatum aliquod inferetur, quoniam id ex his locis maxime firmatur: laude eorum, qui iudicarunt; similitudine eius rei, qua de agitur, ad eam rem, qua de iudicatum est; et commemorando non modo non esse reprehensum iudicium, sed ab omnibus adpro- batum; et demonstrando difficilius et maius fuisse ad iudicandum, quod afferatur, quam id, quod instet: ex contrariis locis, si res aut vera aut veri similis permittet, infirmari oportebit. atque erit observandum diligenter, ne nihil ad id, quo de agatur, pertineat id, quod iudica- tum sit; et videndum est, ne ea res proferatur, in qua sit offensum, ut de ipso, qui iudicarit, iudicium fieri videatur.