De Inventione, Rhetorici libri duo qui vocantur de inventione. Cicero, Marcus Tullius, creator; Stroebel, Eduard, editor
aut si alteram ita lau- det, ut alterius non faciat mentionem; aut si, cum de certa re quaeretur, de communi instituetur oratio, ut, si quis, cum aliqui deliberent, bellum gerant an non, pacem laudet omnino, non illud bellum inutile esse demonstret; aut si ratio alicuius rei reddetur falsa, hoc modo: "pecunia bonum est, propterea quod ea maxime vitam beatam efficiat;" aut infirma, ut Plautus:
Amicum castigare ob meritam noxiam, Immune est facinus; verum in aetate utile Et conducibile; nam ego amicum hodie meum Concastigabo pro commerita noxia;
aut eadem, hoc modo: "malum est avaritia; multos enim magnis incommodis affecit pecuniae cupiditas;" aut parum idonea, hoc modo: "maximum bonum est amicitia; plurimae enim delectationes sunt in amicitia."
Quartus modus erat reprehensionis, per quem contra firmam argumentationem aeque firma aut firmior po- nitur. hoc genus in deliberationibus maxime versa- bitur, cum aliquid, quod contra dicatur, aequum esse concedimus, sed id, quod nos defendimus, necessarium esse demonstramus; aut cum id, quod illi defendant, utile esse fateamur, quod nos dicamus, honestum esse demonstremus.
Ac de reprehensione haec quidem existimavimus esse dicenda. deinceps nunc de conclusione ponemus.