De Inventione, Rhetorici libri duo qui vocantur de inventione. Cicero, Marcus Tullius, creator; Stroebel, Eduard, editor
accusatur maiestatis. incurrit huc definitio. sed nos hunc locum, de quo agimus, consideremus. intentio est: "non oportuit arma et inpedimenta relinquere." de- pulsio est: "oportuit." quaestio est: oportueritne? ratio est: "milites enim omnes perissent." infirmatio est aut coniecturalis: "non perissent;" aut altera coniecturalis:
"non ideo fecisti" ex quibus iudicatio est: perissentne? et: ideone fecerit?; aut haec comparativa, cuius nunc indigemus: "at enim satius fuit amittere milites quam arma et inpedimenta concedere hostibus." ex quo iudi- catio nascitur: cum omnes perituri milites essent, nisi ad hanc pactionem venissent, utrum satius fuerit amit- tere milites, an ad hanc condicionem venire?
Hoc causae genus ex suis locis tractari oportebit et adhibere ceterarum quoque constitutionum rationem atque praecepta; ac maxime coniecturis faciendis infir- mare illud, quod cum eo, quod crimini dabitur, ii, qui accusabuntur, comparabunt. id fiet, si aut id, quod dicent defensores futurum fuisse, nisi id factum esset, de quo facto iudicium est, futurum fuisse negabi- tur; aut si alia ratione et aliam ob causam, ac dicet se reus fecisse, demonstrabitur esse factum. eius rei con- firmatio et item contraria de parte infirmatio ex con- iecturali constitutione sumetur. sin autem certo nomine maleficii vocabitur in iudicium, sicut in hac causa— nam maiestatis arcessitur—, definitione et praeceptis definitionis uti oportebit. atque haec quidem ple- rumque in hoc genere accidunt, ut et coniectura et definitione utendum sit. sin aliud quoque aliquod genus incidet, eius generis praecepta licebit huc pari ratione transferre. Nam accusatori maxime est in hoc elaborandum, ut id ipsum factum, propter quod sibi reus concedi putet oportere, quam plurimis infirmet
rationibus.