De Oratore, Rhetorica Tomus I. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Neque haec in eam sententiam
disputo, ut homines adulescentis, si quid naturale forte non
habeant, omnino a dicendi studio deterream: quis enim
non videt C. Coelio, aequali meo, magno honori fuisse,
homini novo, illam ipsam, quamcumque adsequi potuerat,
in dicendo mediocritatem? Quis vestrum aequalem, Q.
Varium, vastum hominem atque foedum, non intellegit illa
ipsa facultate, quamcumque habuit, magnam esse in civitate
gratiam consecutum?
Sed quia de oratore quaerimus,
fingendus est nobis oratione nostra detractis omnibus vitiis
orator atque omni laude cumulatus. Neque enim, si multitudo
litium, si varietas causarum, si haec turba et barbaria
forensis dat locum vel vitiosissimis oratoribus, idcirco nos
hoc, quod quaerimus, omittemus. Itaque in eis artibus, in
quibus non utilitas quaeritur necessaria, sed animi libera
quaedam oblectatio, quam diligenter et quam prope fastidiose
iudicamus! Nullae enim lites neque controversiae
sunt, quae cogant homines sicut in foro non bonos oratores,
item in theatro actores malos perpeti.