De Oratore, Rhetorica Tomus I. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Est igitur oratori
diligenter providendum, non uti eis satis faciat, quibus
necesse est, sed ut eis admirabilis esse videatur, quibus
libere liceat iudicare; ac, si quaeritis, plane quid sentiam
enuntiabo apud homines familiarissimos, quod adhuc semper
tacui et tacendum putavi: mihi etiam qui optime dicunt
quique id facillime atque ornatissime facere possunt, tamen,
nisi timide ad dicendum accedunt et in ordienda oratione
perturbantur, paene impudentes videntur,—tametsi id accidere
non potest;
ut enim quisque optime dicit, ita
maxime dicendi difficultatem variosque eventus orationis
exspectationemque hominum pertimescit;—qui vero nihil
potest dignum re, dignum nomine oratoris, dignum hominum
auribus efficere atque edere, is mihi, etiam si commovetur in
dicendo, tamen impudens videtur; non enim pudendo, sed
non faciendo id, quod non decet, impudentiae nomen
effugere debemus;