De Oratore, Rhetorica Tomus I. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Imitatus
est homo Romanus et consularis veterem illum Socratem,
qui, cum omnium sapientissimus esset sanctissimeque
vixisset, ita in iudicio capitis pro se ipse dixit, ut non
supplex aut reus, sed magister aut dominus videretur esse
iudicum. Quin etiam, cum ei scriptam orationem disertissimus
orator Lysias attulisset, quam, si ei videretur, edisceret,
ut ea pro se in iudicio uteretur, non invitus legit et commode
scriptam esse dixit; "sed" inquit "ut, si mihi calceos Sicyonios
attulisses, non uterer, quamvis essent habiles atque apti ad
pedem, quia non essent viriles," sic illam orationem disertam
sibi et oratoriam videri, fortem et virilem non videri. Ergo ille
quoque damnatus est; neque solum primis sententiis, quibus
tantum statuebant iudices, damnarent an absolverent, sed
etiam illis, quas iterum legibus ferre debebant;
erat enim
Athenis reo damnato, si fraus capitalis non esset, quasi poenae
aestimatio; et sententia cum iudicibus daretur, interrogabatur
reus, quam quasi aestimationem commeruisse se maxime
confiteretur. Quod cum interrogatus Socrates esset, respondit
sese meruisse ut amplissimis honoribus et praemiis
decoraretur et ut ei victus cotidianus in Prytaneo publice
praeberetur, qui honos apud Graecos maximus habetur.