De Oratore, Rhetorica Tomus I. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
LIBER SECUNDUS
Magna nobis pueris, Quinte frater, si memoria tenes,
opinio fuit L. Crassum non plus attigisse doctrinae, quam
quantum prima illa puerili institutione potuisset; M. autem
Antonium omnino omnis eruditionis expertem atque ignarum
fuisse; erantque multi qui, quamquam non ita se rem
habere arbitrarentur, tamen, quo facilius nos incensos studio
discendi a doctrina deterrerent, libenter id, quod dixi, de
illis oratoribus praedicarent, ut, si homines non eruditi
summam essent prudentiam atque incredibilem eloquentiam
consecuti, inanis omnis noster esse labor et stultum in nobis
erudiendis patris nostri, optimi ac prudentissimi viri, studium
videretur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Quos tum, ut pueri, refutare domesticis
testibus patre et C. Aculeone propinquo nostro et L. Cicerone
patruo solebamus, quod de Crasso pater et Aculeo,
quocum erat nostra matertera, quem Crassus dilexit ex
omnibus plurimum, et patruus, qui cum Antonio in Ciliciam
profectus una decesserat, multa nobis de eius studio
et doctrina saepe narravit; cumque nos cum consobrinis
nostris, Aculeonis filiis, et ea disceremus, quae Crasso placerent,
et ab eis doctoribus, quibus ille uteretur, erudiremur,
etiam illud saepe intelleximus, cum essemus eius domi,
quod vel pueri sentire poteramus, illum et Graece sic loqui,
nullam ut nosse aliam linguam videretur, et doctoribus
nostris ea ponere in percontando eaque ipsum omni in
sermone tractare, ut nihil esse ei novum, nihil inauditum
videretur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
De Antonio vero, quamquam saepe ex humanissimo
homine patruo nostro acceperamus, quem ad modum
ille vel Athenis vel Rhodi se doctissimorum hominum sermonibus
dedisset, tamen ipse adulescentulus, quantum illius
ineuntis aetatis meae patiebatur pudor, multa ex eo saepe
quaesivi. Non erit profecto tibi, quod scribo, hoc novum;
nam iam tum ex me audiebas mihi illum ex multis variisque
sermonibus nullius rei, quae quidem esset in eis artibus,
de quibus aliquid existimare possem, rudem aut ignarum
esse visum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Sed fuit hoc in utroque eorum, ut Crassus non
tam existimari vellet non didicisse, quam illa despicere et
nostrorum hominum in omni genere prudentiam Graecis
anteferre; Antonius autem probabiliorem hoc populo orationem
fore censebat suam, si omnino didicisse numquam
putaretur; atque ita se uterque graviorem fore, si alter contemnere,
alter ne nosse quidem Graecos videretur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Quorum
consilium quale fuerit, nihil sane ad hoc tempus; illud
autem est huius institutae scriptionis ac temporis, neminem
eloquentia non modo sine dicendi doctrina, sed ne sine
omni quidem sapientia florere umquam et praestare potuisse.
Etenim ceterae fere artes se ipsae per se tuentur
singulae; bene dicere autem, quod est scienter et perite et
ornate dicere, non habet definitam aliquam regionem, cuius
terminis saepta teneatur: omnia, quaecumque in hominum
disceptationem cadere possunt, bene sunt ei dicenda, qui
hoc se posse profitetur, aut eloquentiae nomen relinquendum
est.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Qua re equidem et in nostra civitate et in ipsa Graecia,
quae semper haec summa duxit, multos et ingeniis eximiis
et magna laude dicendi sine summa rerum omnium scientia
fuisse fateor; talem vero exsistere eloquentiam, qualis fuit in
Crasso et Antonio, non cognitis rebus omnibus, quae ad
tantam prudentiam pertinerent, tantamque dicendi copiam,
quanta in illis fuit, non potuisse confirmo.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Quo etiam feci
libentius, ut eum sermonem, quem illi quondam inter se de
his rebus habuissent, mandarem litteris, vel ut illa opinio,
quae semper fuisset, tolleretur, alterum non doctissimum,
alterum plane indoctum fuisse; vel ut ea, quae existimarem
a summis oratoribus de eloquentia divinitus esse dicta,
custodirem litteris, si ullo modo adsequi complectique
potuissem; vel me hercule etiam ut laudem eorum iam
prope senescentem, quantum ego possem, ab oblivione
hominum atque a silentio vindicarem.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Nam si ex scriptis
cognosci ipsi suis potuissent, minus hoc fortasse mihi esse
putassem laborandum; sed cum alter non multum, quod
quidem exstaret, et id ipsum adulescens, alter nihil admodum
scripti reliquisset, deberi hoc a me tantis hominum
ingeniis putavi, ut, cum etiam nunc vivam illorum memoriam
teneremus, hanc immortalem redderem, si possem.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Quod hoc etiam spe adgredior maiore ad probandum, quia
non de Ser. Galbae aut C. Carbonis eloquentia scribo
aliquid, in quo liceat mihi fingere, si quid velim, nullius
memoria iam me refellente, sed edo haec eis cognoscenda,
qui eos ipsos, de quibus loquor, saepe audierunt; ut duos
summos viros eis, qui neutrum illorum viderint, eorum,
quibus ambo illi oratores cogniti sint, vivorum et praesentium
memoria teste commendemus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Nec vero te, carissime
frater atque optime, rhetoricis nunc quibusdam libris, quos
tu agrestis putas, insequor ut erudiam; quid enim tua
potest esse oratione aut subtilius aut ornatius? Sed sive
iudicio, ut soles dicere, sive, ut ille pater eloquentiae de se
Isocrates scripsit ipse, pudore a dicendo et timiditate ingenua
quadam refugisti, sive, ut ipse iocari soleo, unum
putasti satis esse non modo in una familia rhetorem, sed
paene in tota civitate, non tamen arbitror tibi hos libros in
eo fore genere, quod merito propter eorum, qui de dicendi
ratione disputarunt, ieiunitatem bonarum artium possit inludi;
nihil enim mihi quidem videtur in Crassi et Antoni
sermone esse praeteritum, quod quisquam summis ingeniis,
acerrimis studiis, optima doctrina, maximo usu cognosci
ac percipi potuisse arbitraretur, quod tu facillime poteris
iudicare, qui prudentiam rationemque dicendi per te ipsum,
usum autem per nos percipere voluisti.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Sed quo citius
hoc, quod suscepimus, non mediocre munus conficere possimus,
omissa nostra adhortatione ad eorum, quos proposuimus,
sermonem disputationemque veniamus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Postero igitur die, quam illa erant acta, hora fere secunda,
cum etiam tum in lecto Crassus esset et apud eum Sulpicius
sederet, Antonius autem inambularet cum Cotta in
porticu, repente eo Q. Catulus senex cum C. Iulio fratre
venit; quod ubi audivit, commotus Crassus surrexit omnesque
admirati maiorem aliquam esse causam eorum adventus
suspicati sunt.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Qui cum inter se, ut ipsorum usus ferebat,
amicissime consalutassent: 'quid vos tandem?' Crassus
'num quidnam' inquit 'novi?' 'Nihil sane,' inquit Catulus
'etenim vides esse ludos; sed—vel tu nos ineptos licet'
inquit 'vel molestos putes—cum ad me in Tusculanum'
inquit 'heri vesperi venisset Caesar de Tusculano suo, dixit
mihi a se Scaevolam hinc euntem esse conventum, ex quo
mira quaedam se audisse dicebat; te, quem ego totiens
omni ratione temptans ad disputandum elicere non potuissem,
permulta de eloquentia cum Antonio disseruisse et
tamquam in schola prope ad Graecorum consuetudinem
disputasse:
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ita me frater exoravit ne ipsum quidem a studio
audiendi nimis abhorrentem, sed me hercule verentem, ne
molesti vobis interveniremus, ut huc secum venirem; etenim
Scaevolam ita dicere aiebat, bonam partem sermonis
in hunc diem esse dilatam. Hoc tu si cupidius factum
existimas, Caesari attribues; si familiarius, utrique nostrum;
nos quidem, nisi forte molesti intervenimus, venisse
delectat.'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Tum Crassus 'equidem, quaecumque vos causa
huc attulisset, laetarer, cum apud me viderem homines mihi
carissimos et amicissimos; sed tamen, vere dicam, quaevis
mallem fuisset, quam ista, quam dicis. Ego enim, ut, quem
ad modum sentio, loquar, numquam mihi minus quam
hesterno die placui; magis adeo id facilitate quam alia ulla
culpa mea contigit, qui, dum obsequor adulescentibus, me
senem esse sum oblitus fecique id, quod ne adulescens
quidem feceram, ut eis de rebus, quae doctrina aliqua continerentur,
disputarem. Sed hoc tamen cecidit mihi peropportune,
quod transactis iam meis partibus ad Antonium
audiendum venistis.'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Tum Caesar 'equidem,' inquit
'Crasse, ita sum cupidus in illa longiore te ac perpetua
disputatione audiendi, ut, si id mihi minus contingat, vel
hoc sim cotidiano tuo sermone contentus; itaque experiar
equidem illud, ut ne Sulpicius familiaris meus aut Cotta plus
quam ego apud te valere videantur, et te exorabo profecto,
ut mihi quoque et Catulo tuae suavitatis aliquid impertias;
sin tibi id minus libebit, non te urgebo neque committam,
ut, dum vereare tu ne sis ineptus, me esse iudices.'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Tum
ille 'ego me hercule' inquit, 'Caesar, ex omnibus Latinis
verbis huius verbi vim vel maximam semper putavi; quem
enim nos ineptum vocamus, is mihi videtur ab hoc nomen
habere ductum, quod non sit aptus, idque in sermonis
nostri consuetudine perlate patet; nam qui aut tempus quid
postulet non videt aut plura loquitur aut se ostentat aut
eorum, quibuscum est, vel dignitatis vel commodi rationem
non habet aut denique in aliquo genere aut inconcinnus
aut multus est, is ineptus esse dicitur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Hoc vitio cumulata
est eruditissima illa Graecorum natio; itaque quod vim
huius mali Graeci non vident, ne nomen quidem ei vitio
imposuerunt; ut enim quaeras omnia, quo modo Graeci
ineptum appellent, non reperies. Omnium autem ineptiarum,
quae sunt innumerabiles, haud sciam an nulla sit
maior quam, ut illi solent, quocumque in loco, quoscumque
inter homines visum est, de rebus aut difficillimis aut non
necessariis argutissime disputare. Hoc nos ab istis adulescentibus
facere inviti et recusantes heri coacti sumus.'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Tum
Catulus 'ne Graeci quidem,' inquit 'Crasse, qui in civitatibus
suis clari et magni fuerunt, sicuti tu es nosque omnes
in nostra re publica volumus esse, horum Graecorum, qui
se inculcant auribus nostris, similes fuerunt, nec in otio
sermones huius modi disputationesque fugiebant.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Ac si tibi
videntur, qui temporis, qui loci, qui hominum rationem non
habent, inepti, sicut debent videri, num tandem aut locus
hic non idoneus videtur, in quo porticus haec ipsa, ubi
nunc ambulamus, et palaestra et tot locis sessiones gymnasiorum
et Graecorum disputationum memoriam quodam
modo commovent? Aut num importunum tempus in tanto
otio, quod et raro datur et nunc peroptato nobis datum est?
Aut homines ab hoc genere disputationis alieni, qui omnes
ei sumus, ut sine his studiis vitam nullam esse ducamus?'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
'Omnia ista' inquit Crassus 'ego alio modo interpretor, qui
primum palaestram et sedes et porticus etiam ipsos, Catule,
Graecos exercitationis et delectationis causa non disputationis
invenisse arbitror; nam et saeculis multis ante gymnasia
inventa sunt, quam in eis philosophi garrire coeperunt,
et hoc ipso tempore, cum omnia gymnasia philosophi teneant,
tamen eorum auditores discum audire quam philosophum
malunt; qui simul ut increpuit, in media oratione de maximis
rebus et gravissimis disputantem philosophum omnes
unctionis causa relinquunt; ita levissimam delectationem
gravissimae, ut ipsi ferunt, utilitati anteponunt.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Otium autem
quod dicis esse, adsentior; verum oti fructus est non contentio
animi, sed relaxatio. Saepe ex socero meo audivi,
cum is diceret socerum suum Laelium semper fere cum
Scipione solitum rusticari eosque incredibiliter repuerascere
esse solitos, cum rus ex urbe tamquam e vinclis evolavissent.
Non audeo dicere de talibus viris, sed tamen ita solet narrare
Scaevola, conchas eos et umbilicos ad Caietam et ad
Laurentum legere consuesse et ad omnem animi remissionem
ludumque descendere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Sic enim res sese habet, ut,
quem ad modum volucris videmus procreationis atque utilitatis
suae causa effingere et construere nidos, easdem autem,
cum aliquid effecerint, levandi laboris sui causa passim ac
libere solutas opere volitare, sic nostri animi negotiis forensibus
atque urbano opere defessi gestiant ac volitare cupiant
vacui cura ac labore.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Itaque illud ego, quod in causa Curiana
Scaevolae dixi, non dixi secus ac sentiebam: nam "si,"
inquam "Scaevola, nullum erit testamentum recte factum,
nisi quod tu scripseris, omnes ad te cives cum tabulis veniemus,
omnium testamenta tu scribes unus. Quid igitur?"
inquam "quando ages negotium publicum? quando amicorum?
quando tuum? quando denique nihil ages?" Tum
illud addidi "mihi enim liber esse non videtur, qui non
aliquando nihil agit." In qua permaneo, Catule, sententia
meque, cum huc veni, hoc ipsum nihil agere et plane cessare
delectat.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Nam, quod addidisti tertium, vos esse eos,
qui vitam insuavem sine his studiis putaretis, id me non
modo non hortatur ad disputandum, sed etiam deterret.
Nam ut C. Lucilius, homo doctus et perurbanus, dicere
solebat ea, quae scriberet neque se ab indoctissimis neque
a doctissimis legi velle, quod alteri nihil intellegerent, alteri
plus fortasse quam ipse; de quo etiam scripsit "Persium
non curo legere,"—hic fuit enim, ut noramus, omnium fere
nostrorum hominum doctissimus—"Laelium Decumum
volo," quem cognovimus virum bonum et non inlitteratum,
sed nihil ad Persium; sic ego, si iam mihi disputandum sit
de his nostris studiis, nolim equidem apud rusticos, sed
multo minus apud vos; malo enim non intellegi orationem
meam quam reprehendi.'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Tum Caesar 'equidem,' inquit
'Catule, iam mihi videor navasse operam, quod huc
venerim; nam haec ipsa recusatio disputationis disputatio
quaedam fuit mihi quidem periucunda. Sed cur impedimus
Antonium, cuius audio esse partis, ut de tota eloquentia
disserat, quemque iam dudum et Cotta et Sulpicius exspectat?'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
'Ego vero' inquit Crassus 'neque Antonium
verbum facere patiar et ipse obmutescam, nisi prius a vobis
impetraro'—'Quidnam?' inquit Catulus. 'Ut hic sitis
hodie.' Tum, cum ille dubitaret, quod ad fratrem promiserat,
'ego' inquit Iulius 'pro utroque respondeo: sic
faciemus; atque ista quidem condicione, vel ut verbum
nullum faceres, me teneres.'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Hic Catulus adrisit et simul,
'praecisa' inquit 'mihi quidem est dubitatio, quoniam
neque domi imperaram et hic, apud quem eram futurus,
sine mea sententia tam facile promisit.'
Tum omnes oculos in Antonium coniecerunt, et ille
'audite vero, audite,' inquit 'hominem enim audietis de
schola atque a magistro et Graecis litteris eruditum, et eo
quidem loquar confidentius, quod Catulus auditor accessit,
cui non solum nos Latini sermonis, sed etiam Graeci ipsi
solent suae linguae subtilitatem elegantiamque concedere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Sed quia tamen hoc totum, quicquid est, sive artificium
sive studium dicendi, nisi accessit os, nullum potest esse,
docebo vos, discipuli, id quod ipse non didici, quid de omni
genere dicendi sentiam.'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Hic postea quam adriserunt, 'res
mihi videtur esse' inquit 'facultate praeclara, arte mediocris;
ars enim earum rerum est, quae sciuntur; oratoris
autem omnis actio opinionibus, non scientia, continetur;
nam et apud eos dicimus, qui nesciunt, et ea dicimus, quae
nescimus ipsi; itaque et illi alias aliud eisdem de rebus et
sentiunt et iudicant et nos contrarias saepe causas dicimus,
non modo ut Crassus contra me dicat aliquando aut ego
contra Crassum, cum alterutri necesse sit falsum dicere, sed
etiam ut uterque nostrum eadem de re alias aliud defendat,
cum plus uno verum esse non possit. Ut igitur in eius
modi re, quae mendacio nixa sit, quae ad scientiam non
saepe perveniat, quae opiniones hominum et saepe errores
aucupetur, ita dicam, si causam putatis esse, cur audiatis.'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
'Nos vero et valde quidem' Catulus inquit 'putamus atque
eo magis, quod nulla mihi ostentatione videris esse usurus;
exorsus es enim non gloriose, ut tu putas, magis a veritate,
quam a nescio qua dignitate.'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
'Ut igitur de ipso genere
sum confessus,' inquit Antonius 'artem esse non maximam,
sic illud adfirmo, praecepta posse quaedam dari peracuta ad
pertractandos animos hominum et ad excipiendas eorum
voluntates. Huius rei scientiam si quis volet magnam
quandam artem esse dicere, non repugnabo; etenim cum
plerique temere ac nulla ratione causas in foro dicant, non
nulli autem propter exercitationem aut propter consuetudinem
aliquam callidius id faciant, non est dubium quin, si
quis animadverterit, quid sit, qua re alii melius quam alii
dicant, id possit notare: ergo id qui toto in genere fecerit,
is si non plane artem, at quasi artem quandam invenerit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Atque utinam, ut mihi illa videor videre in foro atque in
causis, item nunc, quem ad modum ea reperirentur, possem
vobis exquirere! Sed de me videro; nunc hoc propono,
quod mihi persuasi, quamvis ars non sit, tamen nihil esse
perfecto oratore praeclarius; nam ut usum dicendi omittam,
qui in omni pacata et libera civitate dominatur, tanta oblectatio
est in ipsa facultate dicendi, ut nihil hominum aut
auribus aut mentibus iucundius percipi possit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Qui enim
cantus moderata oratione dulcior inveniri potest? Quod
carmen artificiosa verborum conclusione aptius? Qui actor
imitanda quam orator suscipienda veritate iucundior? Quid
autem subtilius quam crebrae acutaeque sententiae? Quid
admirabilius quam res splendore inlustrata verborum?
Quid plenius quam omni genere rerum cumulata oratio?
Neque ulla non propria oratoris res est, quae quidem
ornate dici graviterque debet.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Huius est in dando consilio
de maximis rebus cum dignitate explicata sententia;
eiusdem et languentis populi incitatio et effrenati moderatio;
eadem facultate et fraus hominum ad perniciem et integritas
ad salutem vocatur. Quis cohortari ad virtutem
ardentius, quis a vitiis acrius revocare, quis vituperare
improbos asperius, quis laudare bonos ornatius, quis cupiditatem
vehementius frangere accusando potest? Quis
maerorem levare mitius consolando?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Historia vero testis
temporum, lux veritatis, vita memoriae, magistra vitae, nuntia
vetustatis, qua voce alia nisi oratoris immortalitati commendatur?
Nam si qua est ars alia, quae verborum aut
faciendorum aut legendorum scientiam profiteatur; aut si
quisquam dicitur nisi orator formare orationem eamque
variare et distinguere quasi quibusdam verborum sententiarumque
insignibus; aut si via ulla nisi ab hac una arte
traditur aut argumentorum aut sententiarum aut denique
discriptionis atque ordinis, fateamur aut hoc, quod haec ars
profiteatur, alienum esse aut cum alia aliqua arte esse commune:
sed si in hac una est ea ratio atque doctrina, non,
si qui aliarum artium bene locuti sunt, eo minus id est
huius unius proprium;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sed ut orator de eis rebus, quae
ceterarum artium sunt, si modo eas cognovit, ut heri Crassus
dicebat, optime potest dicere, sic ceterarum artium homines
ornatius illa sua dicunt, si quid ab hac arte didicerunt.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Neque enim si de rusticis rebus agricola quispiam aut
etiam, id quod multi, medicus de morbis aut si de pingendo
pictor aliquis diserte scripserit aut dixerit, idcirco illius artis
putanda est eloquentia; in qua quia vis magna est in hominum
ingeniis, eo multi etiam sine doctrina aliquid omnium
generum atque artium consequuntur; sed, quid cuiusque
sit proprium, etsi ex eo iudicari potest, cum videris,
quid quaeque doceat, tamen hoc certius esse nihil potest,
quam quod omnes artes aliae sine eloquentia suum munus
praestare possunt, orator sine ea nomen obtinere suum non
potest; ut ceteri, si diserti sint, aliquid ab hoc habeant,
hic, nisi domesticis se instruxerit copiis, aliunde dicendi
copiam petere non possit.'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Tum Catulus 'etsi,' inquit
'Antoni, minime impediendus est interpellatione iste cursus
orationis tuae, patiere tamen mihique ignosces; "non enim
possum quin exclamem," ut ait ille in Trinummo: ita vim
oratoris cum exprimere subtiliter visus es, tum laudare
copiosissime; quod quidem eloquentem vel optime facere
oportet, ut eloquentiam laudet; debet enim ad eam laudandam
ipsam illam adhibere, quam laudat. Sed perge porro;
tibi enim adsentior vestrum esse hoc totum diserte dicere,
idque si quis in alia arte faciat, eum adsumpto aliunde uti
bono, non proprio nec suo.'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Et Crassus 'nox te' inquit
'nobis, Antoni, expolivit hominemque reddidit; nam hesterno
sermone unius cuiusdam operis, ut ait Caecilius,
remigem aliquem aut baiulum nobis oratorem descripseras,
inopem quendam humanitatis atque inurbanum.' Tum
Antonius 'heri enim' inquit 'hoc mihi proposueram, ut, si
te refellissem, hos a te discipulos abducerem; nunc, Catulo
audiente et Caesare, videor debere non tam pugnare tecum
quam quid ipse sentiam dicere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Sequitur igitur, quoniam
nobis est hic, de quo loquimur, in foro atque in oculis
civium constituendus, ut videamus, quid ei negoti demus
cuique eum muneri velimus esse praepositum; nam Crassus
heri, cum vos, Catule et Caesar, non adessetis, posuit breviter
in artis distributione idem, quod Graeci plerique posuerunt,
neque sane quid ipse sentiret, sed quid ab illis
diceretur, ostendit: duo prima genera quaestionum esse, in
quibus eloquentia versaretur, unum infinitum, alterum certum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Infinitum mihi videbatur id dicere, in quo aliquid
generatim quaereretur, hoc modo: expetendane esset eloquentia?
expetendine honores? Certum autem, in quo
quid in personis et in constituta re et definita quaereretur;
cuius modi sunt, quae in foro atque in civium causis disceptationibusque
versantur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Ea mihi videntur aut in lite
oranda aut in consilio dando esse posita; nam illud tertium,
quod et a Crasso tactum est et, ut audio, ille ipse Aristoteles,
qui haec maxime inlustravit, adiunxit, etiam si opus
est, minus est tamen necessarium.' 'Quidnam?' inquit
Catulus; 'an laudationes? Id enim video poni genus tertium.'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
'Ita,' inquit Antonius 'et in eo quidem genere scio
et me et omnis, qui adfuerunt, delectatos esse vehementer,
cum a te est Popilia, mater vestra, laudata, cui primum
mulieri hunc honorem in nostra civitate tributum puto.
Sed non omnia, quaecumque loquimur, mihi videntur ad
artem et ad praecepta esse revocanda;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ex eis enim fontibus,
unde ad omnia ornamenta dicendi praecepta sumuntur,
licebit etiam laudationem ornare neque illa elementa
desiderare, quae ut nemo tradat, quis est qui nesciat, quae
sint in homine laudanda? Positis enim eis rebus, quas
Crassus in illius orationis suae, quam contra conlegam censor
habuit, principio dixit: quae natura aut fortuna darentur
hominibus, in eis rebus se vinci posse animo aequo pati;
quae ipsi sibi homines parare possent, in eis rebus se pati
non posse vinci; qui laudabit quempiam, intelleget exponenda
sibi esse fortunae bona;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ea sunt generis, pecuniae, propinquorum,
amicorum, opum, valetudinis, formae, virium, ingeni
et ceterarum rerum, quae sunt aut corporis aut extraneae; si
habuerit, bene rebus eis usum; si non habuerit, sapienter
caruisse; si amiserit, moderate tulisse; deinde, quid sapienter
is, quem laudet, quid liberaliter, quid fortiter, quid iuste, quid
magnifice, quid pie, quid grate, quid humaniter, quid denique
cum aliqua virtute aut fecerit aut tulerit: haec et quae sunt
eius generis facile videbit, qui volet laudare; et qui vituperare,
contraria.'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
'Cur igitur dubitas,' inquit Catulus,
'facere hoc tertium genus, quoniam est in ratione rerum?
Non enim, si est facilius, eo de numero quoque est excerpendum.'
'Quia nolo,' inquit, 'omnia, quae cadunt aliquando
in oratorem, quamvis exigua sint, ea sic tractare,
quasi nihil possit dici sine praeceptis suis;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nam et testimonium
saepe dicendum est ac non numquam etiam accuratius,
ut mihi etiam necesse fuit in Sex. Titium, seditiosum
civem et turbulentum; explicavi in eo testimonio dicendo
omnia consilia consulatus mei, quibus illi tribuno plebis pro
re publica restitissem, quaeque ab eo contra rem publicam
facta arbitrarer, exposui; diu retentus sum, multa audivi,
multa respondi. Num igitur placet, cum de eloquentia
praecipias, aliquid etiam de testimoniis dicendis quasi in
arte tradere?'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
'Nihil sane' inquit Catulus 'necesse est.'
'Quid si, quod saepe summis viris accidit, mandata sint
exponenda aut in senatu ab imperatore aut ad imperatorem
aut ad regem aut ad populum aliquem a senatu, num quia
genere orationis in eius modi causis accuratiore est utendum,
idcirco pars etiam haec causarum numeranda videtur aut
propriis praeceptis instruenda?' 'Minime vero,' inquit Catulus;
'non enim deerit homini diserto in eius modi rebus
facultas ex ceteris rebus et causis comparata.'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
'Ergo item'
inquit 'illa, quae saepe diserte agenda sunt et quae ego
paulo ante, cum eloquentiam laudarem, dixi oratoris esse,
neque habent suum locum ullum in divisione partium neque
certum praeceptorum genus et agenda sunt non minus
diserte, quam quae in lite dicuntur, obiurgatio, cohortatio,
consolatio, quorum nihil est, quod non summa dicendi
ornamenta desideret; sed ex artificio res istae praecepta
non quaerunt.'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
'Plane' inquit Catulus 'adsentior.' 'Age
vero,' inquit Antonius 'qualis oratoris et quanti hominis in
dicendo putas esse historiam scribere?' 'Si, ut Graeci
scripserunt, summi,' inquit Catulus; 'si, ut nostri, nihil
opus est oratore; satis est non esse mendacem.' 'Atqui,
ne nostros contemnas,' inquit Antonius, 'Graeci quoque
ipsi sic initio scriptitarunt, ut noster Cato, ut Pictor, ut
Piso;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
erat enim historia nihil aliud nisi annalium confectio,
cuius rei memoriaeque publicae retinendae causa ab initio
rerum Romanarum usque ad P. Mucium pontificem maximum
res omnis singulorum annorum mandabat litteris
pontifex maximus referebatque in album et proponebat
tabulam domi, potestas ut esset populo cognoscendi, eique
etiam nunc annales maximi nominantur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Hanc similitudinem
scribendi multi secuti sunt, qui sine ullis ornamentis monumenta
solum temporum, hominum, locorum gestarumque
rerum reliquerunt; itaque qualis apud Graecos Pherecydes,
Hellanicus, Acusilas fuit aliique permulti, talis noster Cato
et Pictor et Piso, qui neque tenent, quibus rebus ornetur
oratio—modo enim huc ista sunt importata—et, dum intellegatur
quid dicant, unam dicendi laudem putant esse
brevitatem.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Paulum se erexit et addidit maiorem historiae
sonum vocis vir optimus, Crassi familiaris, Antipater; ceteri
non exornatores rerum, sed tantum modo narratores fuerunt.'
'Est,' inquit Catulus 'ut dicis; sed iste ipse Caelius neque
distinxit historiam varietate colorum neque verborum
conlocatione et tractu orationis leni et aequabili perpolivit
illud opus; sed ut homo neque doctus neque maxime
aptus ad dicendum, sicut potuit, dolavit; vicit tamen, ut
dicis, superiores.'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
'Minime mirum,' inquit Antonius 'si
ista res adhuc nostra lingua inlustrata non est; nemo enim
studet eloquentiae nostrorum hominum, nisi ut in causis
atque in foro eluceat; apud Graecos autem eloquentissimi
homines remoti a causis forensibus cum ad ceteras res
inlustris tum ad historiam scribendam maxime se applicaverunt:
namque et Herodotum illum, qui princeps genus
hoc ornavit, in causis nihil omnino versatum esse accepimus;
atqui tanta est eloquentia, ut me quidem, quantum ego
Graece scripta intellegere possum, magno opere delectet;
et post illum Thucydides omnis dicendi artificio mea sententia
facile vicit;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
qui ita creber est rerum frequentia, ut
verborum prope numerum sententiarum numero consequatur,
ita porro verbis est aptus et pressus, ut nescias, utrum res
oratione an verba sententiis inlustrentur: atqui ne hunc
quidem, quamquam est in re publica versatus, ex numero
accepimus eorum, qui causas dictitarunt; et hos ipsos libros
tum scripsisse dicitur, cum a re publica remotus atque, id
quod optimo cuique Athenis accidere solitum est, in
exsilium pulsus esset;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
hunc consecutus est Syracosius
Philistus, qui, cum Dionysi tyranni familiarissimus esset,
otium suum consumpsit in historia scribenda maximeque
Thucydidem est, ut mihi videtur, imitatus. Postea vero ex
clarissima quasi rhetoris officina duo praestantes ingenio,
Theopompus et Ephorus ab Isocrate magistro impulsi se ad
historiam contulerunt; causas omnino numquam attigerunt.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Denique etiam a philosophia profectus princeps Xenophon,
Socraticus ille, post ab Aristotele Callisthenes, comes
Alexandri, scripsit historiam, et is quidem rhetorico paene
more; ille autem superior leniore quodam sono est usus, et
qui illum impetum oratoris non habeat, vehemens fortasse
minus, sed aliquanto tamen est, ut mihi quidem videtur,
dulcior. Minimus natu horum omnium Timaeus, quantum
autem iudicare possum, longe eruditissimus et rerum copia
et sententiarum varietate abundantissimus et ipsa compositione
verborum non impolitus magnam eloquentiam
ad scribendum attulit, sed nullum usum forensem.'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Haec
cum ille dixisset, 'quid est,' inquit 'Catule?' Caesar;
'ubi sunt, qui Antonium Graece negant scire? Quot
historicos nominavit! Quam scienter, quam proprie de uno
quoque dixit!' 'Id me hercule' inquit Catulus 'admirans
illud iam mirari desino, quod multo magis ante mirabar,
hunc, cum haec nesciret, in dicendo posse tantum.' 'Atqui,
Catule,' inquit Antonius 'non ego utilitatem aliquam ad
dicendum aucupans horum libros et non nullos alios, sed
delectationis causa, cum est otium, legere soleo.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Quid ergo
est? Est, fatebor, aliquid tamen; ut, cum in sole ambulem,
etiam si ego aliam ob causam ambulem, fieri natura
tamen, ut colorer, sic, cum istos libros ad Misenum—nam
Romae vix licet—studiosius legerim, sentio illorum tactu
orationem meam quasi colorari. Sed ne latius hoc vobis
patere videatur, haec dumtaxat in Graecis intellego, quae
ipsi, qui scripserunt, voluerunt vulgo intellegi:
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
in philosophos
vestros si quando incidi, deceptus indicibus librorum, qui
sunt fere inscripti de rebus notis et inlustribus, de virtute,
de iustitia, de honestate, de voluptate, verbum prorsus
nullum intellego; ita sunt angustis et concisis disputationibus
inligati; poetas omnino quasi alia quadam lingua locutos
non conor attingere. Cum eis me, ut dixi, oblecto, qui res
gestas aut orationes scripserunt suas aut qui ita loquuntur,
ut videantur voluisse esse nobis, qui non sumus eruditissimi,
familiares.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Sed illuc redeo: videtisne, quantum munus sit
oratoris historia? Haud scio an flumine orationis et varietate
maximum; neque eam reperio usquam separatim instructam
rhetorum praeceptis; sita sunt enim ante oculos.
Nam quis nescit primam esse historiae legem, ne quid falsi
dicere audeat? Deinde ne quid veri non audeat? Ne
quae suspicio gratiae sit in scribendo? Ne quae simultatis?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Haec scilicet fundamenta nota sunt omnibus, ipsa autem
exaedificatio posita est in rebus et verbis: rerum ratio ordinem
temporum desiderat, regionum descriptionem; vult
etiam, quoniam in rebus magnis memoriaque dignis consilia
primum, deinde acta, postea eventus exspectentur, et de
consiliis significari quid scriptor probet et in rebus gestis
declarari non solum quid actum aut dictum sit, sed etiam
quo modo, et cum de eventu dicatur, ut causae explicentur
omnes vel casus vel sapientiae vel temeritatis hominumque
ipsorum non solum res gestae, sed etiam, qui fama ac
nomine excellant, de cuiusque vita atque natura;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
verborum
autem ratio et genus orationis fusum atque tractum et cum
lenitate quadam aequabiliter profluens sine hac iudiciali
asperitate et sine sententiarum forensibus aculeis persequendum
est. Harum tot tantarumque rerum videtisne nulla
esse praecepta, quae in artibus rhetorum reperiantur? In
eodem silentio multa alia oratorum officia iacuerunt, cohortationes,
praecepta, consolationes, admonita, quae tractanda
sunt omnia disertissime, sed locum suum in his artibus,
quae traditae sunt, habent nullum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Atque in hoc genere
illa quoque est infinita silva, quod oratori plerique, ut etiam
Crassus ostendit, duo genera ad dicendum dederunt: unum
de certa definitaque causa, quales sunt, quae in litibus,
quae in deliberationibus versantur, addat, si quis volet,
etiam laudationes; alterum, quod appellant omnes fere
scriptores, explicat nemo, infinitam generis sine tempore et
sine persona quaestionem. Hoc quid et quantum sit, cum
dicunt, intellegere mihi non videntur:
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
si enim est oratoris,
quaecumque res infinite posita sit, de ea posse dicere,
dicendum erit ei, quanta sit solis magnitudo, quae forma
terrae; de mathematicis, de musicis rebus non poterit quin
dicat hoc onere suscepto recusare; denique ei, qui profitetur
esse suum non solum de eis controversiis, quae temporibus
et personis notatae sunt, hoc est, de omnibus forensibus,
sed etiam de generum infinitis quaestionibus dicere, nullum
potest esse genus orationis, quod sit exceptum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Sed si illam
quoque partem quaestionum oratori volumus adiungere
vagam et liberam et late patentem, ut de rebus bonis aut
malis, expetendis aut fugiendis, honestis aut turpibus, utilibus
aut inutilibus, de virtute, de iustitia, de continentia, de
prudentia, de magnitudine animi, de liberalitate, de pietate,
de amicitia, de officio, de fide, de ceteris virtutibus contrariisque
vitiis dicendum oratori putemus; itemque de re
publica, de imperio, de re militari, de disciplina civitatis, de
hominum moribus, adsumamus eam quoque partem, sed ita,
ut sit circumscripta modicis regionibus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Equidem omnia,
quae pertinent ad usum civium, morem hominum, quae
versantur in consuetudine vitae, in ratione rei publicae, in
hac societate civili, in sensu hominis communi, in natura, in
moribus, comprehendenda esse oratori puto; si minus ut
separatim de his rebus philosophorum more respondeat, at
certe ut in causa prudenter possit intexere; hisce autem
ipsis de rebus ut ita loquatur, uti ei, qui iura, qui leges, qui
civitates constituerunt, locuti sunt, simpliciter et splendide,
sine ulla serie disputationum et sine ieiuna concertatione
verborum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Hoc loco ne qua sit admiratio, si tot tantarumque
rerum nulla a me praecepta ponentur, sic statuo: ut in
ceteris artibus, cum tradita sint cuiusque artis difficillima,
reliqua, quia aut faciliora aut similia sint, tradi non necesse
esse; ut in pictura, qui hominum unam speciem pingere
perdidicerit, posse eum cuiusvis vel formae vel aetatis,
etiam si non didicerit, pingere neque esse periculum, qui
leonem aut taurum pingat egregie, ne idem in multis aliis
quadrupedibus facere non possit—neque est omnino ars
ulla, in qua omnia, quae illa arte effici possint, a doctore
tradantur, sed qui primarum et certarum rerum genera ipsa
didicerunt, reliqua non incommode per se adsequentur—
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
similiter arbitror in hac sive ratione sive exercitatione dicendi,
qui illam vim adeptus sit, ut eorum mentis, qui aut
de re publica aut de ipsius rebus aut de eis, contra quos aut
pro quibus dicat, cum aliqua statuendi potestate audiant, ad
suum arbitrium movere possit, illum de toto illo genere reliquarum
orationum non plus quaesiturum esse, quid dicat,
quam Polyclitum illum, cum Herculem fingebat, quem ad
modum pellem aut hydram fingeret, etiam si haec numquam
separatim facere didicisset.'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Tum Catulus 'praeclare mihi
videris, Antoni, posuisse' inquit 'ante oculos, quid discere
oporteret eum, qui orator esset futurus, quid, etiam si non
didicisset, ex eo, quod didicisset, adsumeret; deduxisti enim
totum hominem in duo genera solum causarum, cetera
innumerabilia exercitationi et similitudini reliquisti: sed
videto ne in istis duobus generibus hydra tibi sit et pellis,
Hercules autem et alia opera maiora in illis rebus, quas
praetermittis, relinquantur; non enim mihi minus operis
videtur de universis generibus rerum quam de singulorum
causis ac multo etiam maius de natura deorum quam de
hominum litibus dicere.' 'Non est ita,' inquit Antonius;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
'dicam enim tibi, Catule, non tam doctus quam, id quod
est maius, expertus: omnium ceterarum rerum oratio, mihi
crede, ludus est homini non hebeti neque inexercitato
neque communium litterarum et politioris humanitatis experti;
in causarum contentionibus magnum est quoddam
opus atque haud sciam an de humanis operibus longe
maximum; in quibus vis oratoris plerumque ab imperitis
exitu et victoria iudicatur; ubi adest armatus adversarius,
qui sit et feriendus et repellendus; ubi saepe is, qui rei
dominus futurus est, alienus atque iratus aut etiam amicus
adversario et inimicus tibi est; cum aut docendus is est aut
dedocendus aut reprimendus aut incitandus aut omni ratione
ad tempus, ad causam oratione moderandus (in quo saepe
benevolentia ad odium, odium autem ad benevolentiam
deducendum est); aut tamquam machinatione aliqua tum
ad severitatem tum ad remissionem animi, tum ad tristitiam
tum ad laetitiam est contorquendus;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
omnium sententiarum
gravitate, omnium verborum ponderibus est utendum;
accedat oportet actio varia, vehemens, plena animi, plena
spiritus, plena doloris, plena veritatis. In his operibus si
quis illam artem comprehenderit, ut tamquam Phidias
Minervae signum efficere possit, non sane, quem ad modum,
ut in clipeo idem artifex, minora illa opera facere discat,
laborabit.'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Tum Catulus 'quo ista maiora ac mirabiliora
fecisti, eo me maior exspectatio tenet quibusnam rationibus
quibusque praeceptis ea tanta vis comparetur; non quo
mea quidem iam intersit—neque enim aetas id mea desiderat
et aliud genus quoddam dicendi nos secuti sumus,
qui numquam sententias de manibus iudicum vi quadam
orationis extorsimus ac potius placatis eorum animis tantum,
quantum ipsi patiebantur, accepimus—sed tamen ista tua
nullum ad usum meum, tantum cognoscendi studio adductus
requiro.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Nec mihi opus est Graeco aliquo doctore, qui
mihi pervulgata praecepta decantet, cum ipse numquam
forum, numquam ullum iudicium aspexerit; ut Peripateticus
ille dicitur Phormio, cum Hannibal Karthagine expulsus
Ephesum ad Antiochum venisset exsul proque eo, quod
eius nomen erat magna apud omnis gloria, invitatus esset
ab hospitibus suis, ut eum, quem dixi, si vellet, audiret;
cumque is se non nolle dixisset, locutus esse dicitur homo
copiosus aliquot horas de imperatoris officio et de omni
re militari. Tum, cum ceteri, qui illum audierant, vehementer
essent delectati, quaerebant ab Hannibale, quidnam
ipse de illo philosopho iudicaret: hic Poenus non optime
Graece, sed tamen libere respondisse fertur, multos se
deliros senes saepe vidisse, sed qui magis quam Phormio
deliraret vidisse neminem.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Neque me hercule iniuria; quid
enim aut adrogantius aut loquacius fieri potuit quam Hannibali,
qui tot annis de imperio cum populo Romano omnium
gentium victore certasset, Graecum hominem, qui numquam
hostem, numquam castra vidisset, numquam denique minimam
partem ullius publici muneris attigisset, praecepta de
re militari dare? Hoc mihi facere omnes isti, qui de arte
dicendi praecipiunt, videntur; quod enim ipsi experti non
sunt, id docent ceteros; sed hoc minus fortasse errant, quod
non te, ut Hannibalem ille, sed pueros aut adulescentulos
docere conantur.'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
'Erras, Catule,' inquit Antonius 'nam
egomet in multos iam Phormiones incidi. Quis enim est
istorum Graecorum, qui quemquam nostrum quicquam
intellegere arbitretur? Ac mihi quidem non ita molesti
sunt; facile omnis perpetior et perfero; nam aut aliquid
adferunt, quod mihi non displiceat, aut efficiunt, ut me non
didicisse minus paeniteat; dimitto autem eos non tam
contumeliose quam philosophum illum Hannibal, et eo
fortasse plus habeo etiam negoti. Sed tamen est eorum
doctrina, quantum ego iudicare possum, perridicula:
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
dividunt
enim totam rem in duas partis, in causae controversiam
et in quaestionis: causam appellant rem positam in disceptatione
reorum et controversia; quaestionem autem rem
positam in infinita dubitatione; de causa praecepta dant;
de altera parte dicendi mirum silentium est.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Deinde quinque
faciunt quasi membra eloquentiae, invenire quid dicas,
inventa disponere, deinde ornare verbis, post memoriae
mandare, tum ad extremum agere ac pronuntiare; rem
sane non reconditam; quis enim hoc non sua sponte viderit,
neminem posse dicere, nisi et quid diceret et quibus verbis
et quo ordine diceret haberet et ea meminisset? Atque
haec ego non reprehendo, sed ante oculos posita esse
dico, ut eas item quattuor, quinque, sexve partis vel etiam
septem, quoniam aliter ab aliis digeruntur, in quas est ab
his omnis oratio distributa:
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
iubent enim exordiri ita, ut
eum, qui audiat, benevolum nobis faciamus et docilem et
attentum; deinde rem narrare, et ita ut veri similis narratio
sit, ut aperta, ut brevis; post autem dividere causam aut
proponere; nostra confirmare argumentis ac rationibus;
deinde contraria refutare; tum autem alii conclusionem
orationis et quasi perorationem conlocant, alii iubent, ante
quam peroretur, ornandi aut augendi causa digredi, deinde
concludere ac perorare.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Ne haec quidem reprehendo; sunt
enim concinne distributa, sed tamen, id quod necesse fuit
hominibus expertibus veritatis, non perite: quae enim
praecepta principiorum et narrationum esse voluerunt, ea in
totis orationibus sunt conservanda;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nam ego mihi benevolum
iudicem facilius facere possum, cum sum in cursu
orationis, quam cum omnia sunt inaudita; docilem autem
non cum polliceor me demonstraturum, sed tum, cum doceo
et explano; attentum vero crebro tota actione excitandis
mentibus iudicum, non prima denuntiatione efficere possumus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Iam vero narrationem quod iubent veri similem esse
et apertam et brevem, recte nos admonent: quod haec
narrationis magis putant esse propria quam totius orationis,
valde mihi videntur errare; omninoque in hoc omnis est
error, quod existimant artificium esse hoc quoddam non
dissimile ceterorum, cuius modi de ipso iure civili hesterno
die Crassus componi posse dicebat: ut genera rerum primum
exponerentur, in quo vitium est, si genus ullum praetermittitur;
deinde singulorum partes generum, in quo et
deesse aliquam partem et superare mendosum est; tum
verborum omnium definitiones, in quibus neque abesse
quicquam decet neque redundare.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Sed hoc si in iure civili,
si etiam in parvis aut mediocribus rebus doctiores adsequi
possunt, non idem sentio tanta hac in re tamque immensa
posse fieri; sin autem qui arbitrantur, deducendi sunt ad
eos, qui haec docent; omnia iam explicata et perpolita
adsequentur; sunt enim innumerabiles de his rebus libri
neque abditi neque obscuri: sed videant quid velint; ad
ludendumne an ad pugnandum arma sint sumpturi; aliud
enim pugna et acies, aliud ludus campusque noster desiderat;
ac tamen ars ipsa ludicra armorum et gladiatori et militi prodest
aliquid; sed animus acer et praesens et acutus idem
atque versutus invictos viros efficit non difficilius arte coniuncta.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Qua re ego tibi oratorem sic iam instituam, si
potuero, ut quid efficere possit ante perspiciam: sit enim mihi
tinctus litteris; audierit aliquid, legerit, ista ipsa praecepta
acceperit; temptabo quid deceat, quid voce, quid viribus,
quid spiritu, quid lingua efficere possit. Si intellegam posse
ad summos pervenire, non solum hortabor, ut elaboret, sed
etiam, si vir quoque bonus mihi videbitur esse, obsecrabo;
tantum ego in excellenti oratore et eodem bono viro pono
esse ornamenti universae civitati; sin videbitur, cum omnia
summe fecerit, tamen ad mediocris oratores esse venturus, permittam
ipsi quid velit; molestus magno opere non ero; sin
plane abhorrebit et erit absurdus, ut se contineat aut ad
aliud studium transferat, admonebo;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nam neque is, qui optime
potest, deserendus ullo modo est a cohortatione nostra
neque is, qui aliquid potest, deterrendus: quod alterum
divinitatis mihi cuiusdam videtur, alterum, vel non facere
quod non optime possis, vel facere quod non pessime facias,
humanitatis, tertium vero illud, clamare contra quam deceat
et quam possit, hominis est, ut tu, Catule, de quodam
clamatore dixisti, stultitiae suae quam plurimos testis domestico
praeconio conligentis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
De hoc igitur, qui erit talis, ut
cohortandus adiuvandusque sit, ita loquamur, ut ei tradamus
ea dumtaxat, quae nos usus docuit, ut nobis ducibus veniat
eo, quo sine duce ipsi pervenimus, quoniam meliora docere
non possumus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Atque ut a familiari nostro exordiar, hunc
ego, Catule, Sulpicium primum in causa parvula adulescentulum
audivi voce et forma et motu corporis et reliquis
rebus aptis ad hoc munus, de quo quaerimus, oratione autem
celeri et concitata, quod erat ingeni, et verbis effervescentibus
et paulo nimium redundantibus, quod erat aetatis.
Non sum aspernatus; volo enim se efferat in adulescente
fecunditas; nam facilius sicut in vitibus revocantur ea,
quae se nimium profuderunt, quam, si nihil valet materies,
nova sarmenta cultura excitantur; item volo esse in adulescente,
unde aliquid amputem; non enim potest in eo sucus
esse diuturnus, quod nimis celeriter est maturitatem exsecutum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Vidi statim indolem neque dimisi tempus et eum
sum cohortatus, ut forum sibi ludum putaret esse ad discendum,
magistrum autem, quem vellet, eligeret; me quidem
si audiret, L. Crassum: quod iste adripuit et ita sese
facturum confirmavit atque etiam addidit, gratiae scilicet
causa, me quoque sibi magistrum futurum. Vix annus
intercesserat ab hoc sermone cohortationis meae, cum iste
accusavit C. Norbanum, defendente me: non est credibile
quid interesse mihi sit visum inter eum, qui tum erat et qui
anno ante fuerat. Omnino in illud genus eum Crassi
magnificum atque praeclarum natura ipsa ducebat, sed ea
non satis proficere potuisset, nisi eodem studio atque imitatione
intendisset atque ita dicere consuesset, ut tota mente
Crassum atque omni animo intueretur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Ergo hoc sit primum
in praeceptis meis, ut demonstremus, quem imitetur atque
ita, ut, quae maxime excellent in eo, quem imitabitur, ea
diligentissime persequatur; tum accedat exercitatio, qua
illum, quem delegerit, imitando effingat atque exprimat, non
ut multos imitatores saepe cognovi, qui aut ea, quae facilia
sunt, aut etiam illa, quae insignia ac paene vitiosa, consectantur
imitando.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Nihil est facilius, quam amictum imitari
alicuius aut statum aut motum; si vero etiam vitiosi aliquid
est, id sumere et in eo vitio similem esse non magnum est,
ut ille, qui nunc etiam, amissa voce, furit in re publica,
Fufius, nervos in dicendo C. Fimbriae, quos tamen habuit
ille, non adsequitur, oris pravitatem et verborum latitudinem
imitatur; sed tamen ille nec deligere scivit, cuius potissimum
similis esset, et in eo ipso, quem delegerat, imitari
etiam vitia voluit;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
qui autem ita faciet, ut oportet, primum
vigilet necesse est in deligendo; deinde, quem probarit, in
eo, quae maxime excellent, ea diligentissime persequatur.
Quid enim causae censetis esse cur aetates extulerint
singulae singula prope genera dicendi? Quod non tam
facile in nostris oratoribus possumus iudicare, quia scripta,
ex quibus iudicium fieri posset, non multa sane reliquerunt,
quam in Graecis, ex quorum scriptis, cuiusque aetatis quae
dicendi ratio voluntasque fuerit, intellegi potest.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Antiquissimi
fere sunt, quorum quidem scripta constent, Pericles
atque Alcibiades et eadem aetate Thucydides, subtiles,
acuti, breves, sententiisque magis quam verbis abundantes:
non potuisset accidere, ut unum genus esset omnium, nisi
aliquem sibi proponerent ad imitandum. Consecuti sunt
hos Critias, Theramenes, Lysias: multa Lysiae scripta sunt;
non nulla Critiae; de Theramene audimus; omnes etiam
tum retinebant illum Pericli sucum, sed erant paulo uberiore
filo.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Ecce tibi est exortus Isocrates, magister istorum
omnium, cuius e ludo tamquam ex equo Troiano meri
principes exierunt; sed eorum partim in pompa, partim in
acie inlustres esse voluerunt. Atque et illi, Theopompi,
Ephori, Philisti, Naucratae multique alii naturis differunt,
voluntate autem similes sunt et inter sese et magistri;
et hi, qui se ad causas contulerunt, ut Demosthenes,
Hyperides, Lycurgus, Aeschines, Dinarchus aliique complures,
etsi inter se pares non fuerunt, tamen omnes sunt in
eodem veritatis imitandae genere versati, quorum quam diu
mansit imitatio, tam diu genus illud dicendi studiumque
vixit;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
postea quam exstinctis his omnis eorum memoria sensim
obscurata est et evanuit, alia quaedam dicendi molliora
ac remissiora genera viguerunt. Inde Demochares, quem
aiunt sororis filium fuisse Demostheni; tum Phalereus ille
Demetrius omnium istorum mea sententia politissimus,
aliique horum similes exstiterunt. Quae si volemus usque
ad hoc tempus persequi, intellegemus, ut hodie etiam
Alabandensem illum Meneclem et eius fratrem Hieroclem,
quos ego audivi, tota imitetur Asia, sic semper fuisse
aliquem, cuius se similis plerique esse vellent.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Hanc igitur
similitudinem qui imitatione adsequi volet, cum exercitationibus
crebris atque magnis tum scribendo maxime persequatur;
quod si haec noster Sulpicius faceret, multo eius
oratio esset pressior; in qua nunc interdum, ut in herbis
rustici solent dicere in summa ubertate, inest luxuries quaedam,
quae stilo depascenda est.'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Hic Sulpicius 'me quidem'
inquit 'recte mones, idque mihi gratum est; sed ne
te quidem, Antoni, multum scriptitasse arbitror.' Tum ille
'quasi vero' inquit 'non ea praecipiam aliis, quae mihi ipsi
desint: sed tamen ne tabulas quidem conficere existimor:
verum et in hoc ex re familiari mea et in illo ex eo, quod
dico, quantulum id cumque est, quid faciam iudicari potest.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Atque esse tamen multos videmus, qui neminem imitentur
et suapte natura, quod velint, sine cuiusquam similitudine
consequantur; quod et in vobis animadverti recte potest,
Caesar et Cotta; quorum alter inusitatum nostris quidem
oratoribus leporem quendam et salem, alter acutissimum et
subtilissimum dicendi genus est consecutus; neque vero
vester aequalis C. Curio, patre mea sententia vel eloquentissimo
temporibus illis, quemquam mihi magno opere videtur
imitari; qui tamen verborum gravitate et elegantia et
copia suam quandam expressit quasi formam figuramque
dicendi; quod ego maxime iudicare potui in ea causa, quam
ille contra me apud centumviros pro fratribus Cossis dixit;
in qua nihil illi defuit, quod non modo copiosus, sed etiam
sapiens orator habere deberet.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Verum ut aliquando ad causas deducamus illum, quem
constituimus, et eas quidem, in quibus plusculum negoti
est, iudiciorum atque litium—riserit aliquis fortasse hoc
praeceptum; est enim non tam acutum quam necessarium
magisque monitoris non fatui quam eruditi magistri—hoc ei
primum praecipiemus, quascumque causas erit tractaturus,
ut eas diligenter penitusque cognoscat.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Hoc in ludo non
praecipitur; faciles enim causae ad pueros deferuntur; lex
peregrinum vetat in murum ascendere; ascendit; hostis
reppulit: accusatur. Nihil est negoti eius modi causam
cognoscere; recte igitur nihil de causa discenda praecipiunt;
haec est enim in ludo causarum formula fere. At vero in
foro tabulae testimonia, pacta conventa stipulationes, cognationes
adfinitates, decreta responsa, vita denique eorum,
qui in causa versantur, tota cognoscenda est; quarum rerum
neglegentia plerasque causas et maxime privatas—sunt
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
enim multo saepe obscuriores—videmus amitti. Ita non
nulli, dum operam suam multam existimari volunt, ut toto
foro volitare et a causa ad causam ire videantur, causas
dicunt incognitas; in quo est illa quidem magna offensio
vel neglegentiae, susceptis rebus, vel perfidiae, receptis; sed
etiam illa maior opinione, quod nemo potest de ea re, quam
non novit, non turpissime dicere: ita dum inertiae vituperationem,
quae maior est, contemnunt, adsequuntur etiam
illam, quam magis ipsi fugiunt, tarditatis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Equidem soleo
dare operam, ut de sua quisque re me ipse doceat et ut ne
quis alius adsit, quo liberius loquatur, et agere adversari
causam, ut ille agat suam et quicquid de sua re cogitarit in
medium proferat: itaque cum ille discessit, tris personas
unus sustineo summa animi aequitate, meam, adversari,
iudicis. Qui locus est talis, ut plus habeat adiumenti quam
incommodi, hunc iudico esse dicendum; ubi plus mali quam
boni reperio, id totum abiudico atque eicio.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Ita adsequor,
ut alio tempore cogitem quid dicam et alio dicam; quae
duo plerique ingenio freti simul faciunt; sed certe eidem
illi melius aliquanto dicerent, si aliud sumendum sibi tempus
ad cogitandum, aliud ad dicendum putarent.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Cum rem
penitus causamque cognovi, statim occurrit animo, quae sit
causa ambigendi; nihil est enim, quod inter homines ambigatur,
sive ex crimine causa constat, ut facinoris, sive ex
controversia, ut hereditatis, sive ex deliberatione, ut belli,
sive ex persona, ut laudis, sive ex disputatione, ut de
ratione vivendi, in quo non aut quid factum sit aut fiat
futurumve sit quaeratur aut quale sit aut quid vocetur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Ac
nostrae fere causae, quae quidem sunt criminum, plerumque
infitiatione defenduntur; nam et de pecuniis repetundis
quae maximae sunt, neganda fere sunt omnia, et de ambitu
raro illud datur, ut possis liberalitatem atque benignitatem
ab ambitu atque largitione seiungere; de sicariis, de veneficiis,
de peculatu infitiari necesse est: id est igitur genus
primum causarum in iudiciis ex controversia facti; in
deliberationibus plerumque ex futuri, raro ex instantis aut
acti.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Saepe etiam res non sit necne, sed qualis sit quaeritur;
ut cum L. Opimi causam defendebat apud populum,
audiente me, C. Carbo consul, nihil de C. Gracchi nece
negabat, sed id iure pro salute patriae factum esse dicebat;
ut eidem Carboni tribuno plebis alia tum mente rem publicam
capessenti P. Africanus de Ti. Graccho interroganti
responderat iure caesum videri; iure autem omnia defenduntur,
quae sunt eius generis, ut aut oportuerit aut licuerit
aut necesse fuerit aut imprudentia aut casu facta esse
videantur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Iam quid vocetur, quaeritur, cum quo verbo
quid appellandum sit, contenditur; ut mihi ipsi cum hoc
Sulpicio fuit in Norbani causa summa contentio; pleraque
enim de eis, quae ab isto obiciebantur, cum confiterer,
tamen ab illo maiestatem minutam negabam, ex quo verbo
lege Appuleia tota illa causa pendebat.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Atque in hoc
genere causarum non nulli praecipiunt ut verbum illud,
quod causam facit, breviter uterque definiat, quod mihi
quidem perquam puerile videri solet: alia est enim, cum
inter doctos homines de eis ipsis rebus, quae versantur in
artibus, disputatur, verborum definitio, ut cum quaeritur,
quid sit ars, quid sit lex, quid sit civitas, in quibus hoc
praecipit ratio et doctrina, ut vis eius rei, quam definias,
sic exprimatur, ut neque absit quicquam neque supersit;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quod quidem in illa causa neque Sulpicius fecit neque ego
facere conatus sum; nam quantum uterque nostrum potuit,
omni copia dicendi dilatavit, quid esset maiestatem minuere:
etenim definitio primum reprehenso verbo uno aut addito
aut dempto saepe extorquetur e manibus; deinde genere
ipso doctrinam redolet exercitationemque paene puerilem:
tum et in sensum et in mentem iudicis intrare non potest,
ante enim praeterlabitur, quam percepta est.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Sed in eo
genere, in quo quale sit quid, ambigitur, exsistit etiam ex
scripti interpretatione saepe contentio, in quo nulla potest
esse nisi ex ambiguo controversia; nam illud ipsum, quod
scriptum a sententia discrepat, genus quoddam habet ambigui;
quod tum explicatur, cum ea verba, quae desunt,
suggesta sunt, quibus additis defenditur sententiam scripti
perspicuam fuisse; ex contrariisque scriptis si quid ambigitur,
non novum genus nascitur, sed superioris generis
causa duplicatur; idque aut numquam diiudicari poterit
aut ita diiudicabitur, ut referendis praeteritis verbis id
scriptum, quodcumque defendemus, suppleatur; ita fit, ut
unum genus in eis causis, quae propter scriptum ambiguntur,
relinquatur, si est scriptum aliquid ambigue.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Ambiguorum
autem cum plura genera sunt, quae mihi videntur ei melius
nosse, qui dialectici appellantur, hi autem nostri ignorare,
qui non minus nosse debeant, tum illud est frequentissimum
in omni consuetudine vel sermonis vel scripti, cum idcirco
aliquid ambigitur, quod aut verbum aut verba sint praetermissa.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Iterum autem peccant, cum genus hoc causarum,
quod in scripti interpretatione versatur, ab illis causis, in
quibus, qualis quaeque res sit, disceptatur, seiungunt; nusquam
enim tam quaeritur, quale sit genus ipsum rei quam
in scripto, quod totum a facti controversia separatum est.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Ita tria sunt omnino genera, quae in disceptationem et
controversiam cadere possint: quid fiat factum futurumve
sit, aut quale sit, aut quo modo nominetur; nam illud quidem,
quod quidam Graeci adiungunt, "rectene factum sit," totum
in eo est "quale sit." Sed iam ad institutum revertar meum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Cum igitur accepta causa et genere cognito rem tractare
coepi, nihil prius constituo, quam quid sit illud, quo mihi
sit referenda omnis illa oratio, quae sit propria quaestionis
et iudici; deinde illa duo diligentissime considero, quorum
alterum commendationem habet nostram aut eorum,
quos defendimus, alterum est accommodatum ad eorum
animos, apud quos dicimus, ad id, quod volumus, commovendos.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Ita omnis ratio dicendi tribus ad persuadendum
rebus est nixa: ut probemus vera esse, quae defendimus;
ut conciliemus eos nobis, qui audiunt; ut animos eorum,
ad quemcumque causa postulabit motum, vocemus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Ad
probandum autem duplex est oratori subiecta materies:
una rerum earum, quae non excogitantur ab oratore, sed in
re positae ratione tractantur, ut tabulae, testimonia, pacta
conventa, quaestiones, leges, senatus consulta, res iudicatae,
decreta, responsa, reliqua, si quae sunt, quae non reperiuntur
ab oratore, sed ad oratorem a causa atque a re deferuntur;
altera est, quae tota in disputatione et in argumentatione
oratoris conlocata est;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ita in superiore genere
de tractandis argumentis, in hoc autem etiam de inveniendis
cogitandum est. Atque isti quidem, qui docent, cum
causas in plura genera secuerunt, singulis generibus argumentorum
copiam suggerunt; quod etiam si ad instituendos
adulescentulos magis aptum est, ut, simul ac posita causa
sit, habeant quo se referant, unde statim expedita possint
argumenta depromere, tamen et tardi ingeni est rivulos
consectari, fontis rerum non videre, et iam aetatis est ususque
nostri a capite quod velimus arcessere et unde omnia
manent videre.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Et primum genus illud earum rerum, quae
ad oratorem deferuntur, meditatum nobis in perpetuum ad
omnem usum similium rerum esse debebit; nam et pro
tabulis et contra tabulas et pro testibus et contra testis et
pro quaestionibus et contra quaestiones et item de ceteris
rebus eiusdem generis vel separatim dicere solemus de
genere universo vel definite de singulis temporibus, hominibus,
causis; quos quidem locos—vobis hoc, Cotta et Sulpici,
dico—multa commentatione atque meditatione paratos atque
expeditos habere debetis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Longum est enim nunc me explicare,
qua ratione aut confirmare aut infirmare testis, tabulas,
quaestiones oporteat. Haec sunt omnia ingeni vel mediocris,
exercitationis autem maximae; artem quidem et praecepta
dumtaxat hactenus requirunt, ut certis dicendi luminibus
ornentur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Itemque illa, quae sunt alterius generis, quae
tota ab oratore pariuntur, excogitationem non habent difficilem,
explicationem magis inlustrem perpolitamque desiderant;
itaque cum haec duo nobis quaerenda sint in
causis, primum quid, deinde quo modo dicamus, alterum,
quod totum arte tinctum videtur, tametsi artem requirit,
tamen prudentiae est paene mediocris quid dicendum sit
videre; alterum est, in quo oratoris vis illa divina virtusque
cernitur, ea, quae dicenda sunt, ornate, copiose varieque
dicere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Qua re illam partem superiorem, quoniam semel
ita vobis placuit, non recusabo quo minus perpoliam atque
conficiam—quantum consequar, vos iudicabitis—quibus ex
locis ad eas tris res, quae ad fidem faciendam solae valent,
ducatur oratio, ut et concilientur animi et doceantur et
moveantur; haec sunt enim tria. Ea vero quem ad
modum inlustrentur, praesto est, qui omnis docere possit,
qui hoc primus in nostros mores induxit, qui maxime auxit,
qui solus effecit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Namque ego, Catule,—dicam enim non
reverens adsentandi suspicionem—neminem esse oratorem
paulo inlustriorem arbitror neque Graecum neque Latinum
quem aetas nostra tulerit, quem non et saepe et diligenter
audierim; itaque si quid est in me—quod iam sperare
videor, quoniam quidem vos, his ingeniis homines, tantum
operae mihi ad audiendum datis—ex eo est, quod nihil
quisquam umquam me audiente egit orator, quod non in
memoria mea penitus insederit: itaque ego is, qui sum,
quantuscumque sum ad iudicandum, omnibus auditis
oratoribus, sine ulla dubitatione sic statuo et iudico, neminem
omnium tot et tanta, quanta sint in Crasso, habuisse
ornamenta dicendi.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Quam ob rem, si vos quoque hoc
idem existimatis, non erit, ut opinor, iniqua partitio, si, cum
ego hunc oratorem, quem nunc fingo, ut institui, crearo,
aluero, confirmaro, tradam eum Crasso et vestiendum et
ornandum.'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Tum Crassus, 'tu vero,' inquit 'Antoni, perge,
ut instituisti; neque enim est boni neque liberalis parentis,
quem procrearis et eduxeris, eum non et vestire et
ornare, praesertim cum te locupletem esse negare non
possis. Quod enim ornamentum, quae vis, qui animus,
quae dignitas illi oratori defuit, qui in causa peroranda non
dubitavit excitare reum consularem et eius diloricare tunicam
et iudicibus cicatrices adversas senis imperatoris ostendere?
qui idem, hoc accusante Sulpicio, cum hominem
seditiosum furiosumque defenderet, non dubitavit seditiones
ipsas ornare ac demonstrare gravissimis verbis multos saepe
impetus populi non iniustos esse, quos praestare nemo
posset; multas etiam e re publica seditiones saepe esse
factas, ut cum reges essent exacti, ut cum tribunicia potestas
esset constituta; illam Norbani seditionem ex luctu civium
et ex Caepionis odio, qui exercitum amiserat, neque reprimi
potuisse et iure esse conflatam?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Potuit hic locus tam
anceps, tam inauditus, tam lubricus, tam novus sine quadam
incredibili vi ac facultate dicendi tractari? Quid ego de
Cn. Manli, quid de Q. Regis commiseratione dicam? Quid
de aliis innumerabilibus? In quibus hoc non maxime
enituit quod tibi omnes dant, acumen quoddam singulare,
sed haec ipsa, quae nunc ad me delegare vis, ea semper in
te eximia et praestantia fuerunt.'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Tum Catulus 'ego vero'
inquit 'in vobis hoc maxime admirari soleo, quod, cum
inter vos in dicendo dissimillimi sitis, ita tamen uterque
vestrum dicat, ut ei nihil neque a natura denegatum neque
a doctrina non delatum esse videatur; qua re, Crasse,
neque tu tua suavitate nos privabis, ut, si quid ab Antonio
aut praetermissum aut relictum sit, non explices; neque te,
Antoni, si quid non dixeris, existimabimus non potuisse
potius quam a Crasso dici maluisse.'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Hic Crassus 'quin tu,'
inquit 'Antoni, omittis ista, quae proposuisti, quae nemo
horum desiderat: quibus ex locis ea, quae dicenda sunt in
causis, reperiantur; quae quamquam a te novo quodam
modo praeclareque dicuntur, sunt tamen et re faciliora et
praeceptis pervagata; illa deprome nobis unde adferas, quae
saepissime tractas semperque divinitus.'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
'Depromam equidem,' inquit 'et quo facilius id a te
exigam, quod peto, nihil tibi a me postulanti recusabo. Meae
totius rationis in dicendo et istius ipsius facultatis, quam
modo Crassus in caelum verbis extulit, tres sunt res, ut ante
dixi: una conciliandorum hominum, altera docendorum,
tertia concitandorum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Harum trium partium prima lenitatem
orationis, secunda acumen, tertia vim desiderat; nam
hoc necesse est, ut is, qui nobis causam adiudicaturus sit,
aut inclinatione voluntatis propendeat in nos aut defensionis
argumentis adducatur aut animi permotione cogatur. Sed
quoniam illa pars, in qua rerum ipsarum explicatio ac
defensio posita est, videtur omnem huius generis quasi
doctrinam continere, de ea primum loquemur et pauca
dicemus: pauca enim sunt, quae usu iam tractata et animo
quasi notata habere videamur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Ac tibi sapienter monenti,
Crasse, libenter adsentiemur, ut singularum causarum defensiones
quas solent magistri pueris tradere, relinquamus,
aperiamus autem capita ea, unde omnis ad omnem et
causam et orationem disputatio ducitur. Neque enim quotiens
verbum aliquod est scribendum nobis, totiens eius
verbi litterae sunt cogitatione conquirendae; nec quotiens
causa dicenda est, totiens ad eius causae seposita argumenta
revolvi nos oportet, sed habere certos locos, qui, ut litterae
ad verbum scribendum, sic illi ad causam explicandam
statim occurrant.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Sed hi loci ei demum oratori prodesse
possunt, qui est versatus in rerum vel usu, quem aetas
denique adferet, vel auditione et cogitatione, quae studio et
diligentia praecucurrit aetatem. Nam si tu mihi quamvis
eruditum hominem adduxeris, quamvis acrem et acutum in
cogitando, quamvis ad pronuntiandum expeditum, si erit
idem in consuetudine civitatis, in exemplis, in institutis, in
moribus ac voluntatibus civium suorum hospes, non multum
ei loci proderunt illi, ex quibus argumenta promuntur: subacto
mihi ingenio opus est, ut agro non semel arato, sed
novato et iterato, quo meliores fetus possit et grandiores
edere; subactio autem est usus, auditio, lectio, litterae.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Ac primum naturam causae videat, quae numquam latet,
factumne sit quaeratur, an quale sit, an quod nomen habeat;
quo perspecto statim occurrit naturali quadam prudentia,
non his subductionibus, quas isti docent, quid faciat
causam, id est, quo sublato controversia stare non possit;
deinde quid veniat in iudicium: quod isti sic iubent quaerere:
interfecit Opimius Gracchum. Quid facit causam?
Quod rei publicae causa, cum ex senatus consulto ad arma
vocasset. Hoc tolle, causa non erit. At id ipsum negat
contra leges licuisse Decius. Veniet igitur in iudicium
licueritne ex senatus consulto servandae rei publicae causa.
Perspicua sunt haec quidem et in vulgari prudentia sita;
sed illa quaerenda, quae et ab accusatore et a defensore
argumenta ad id, quod in iudicium venit, spectantia debent
adferri.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Atque hic illud videndum est, in quo summus est
error istorum magistrorum, ad quos liberos nostros mittimus,
non quo hoc quidem ad dicendum magno opere pertineat,
sed tamen ut videatis, quale sit genus hoc eorum, qui sibi
eruditi videntur. Hebes atque impolitum: constituunt enim
in partiendis orationum modis duo genera causarum: unum
appellant, in quo sine personis atque temporibus de universo
genere quaeratur; alterum, quod personis certis et temporibus
definiatur; ignari omnis controversias ad universi
generis vim et naturam referri;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nam in ea ipsa causa, de qua
ante dixi, nihil pertinet ad oratoris locos Opimi persona,
nihil Deci; de ipso enim universo genere infinita
quaestio est, num poena videatur esse adficiendus, qui
civem ex senatus consulto patriae conservandae causa
interemerit, cum id per leges non liceret; nulla denique
est causa, in qua id, quod in iudicium venit, reorum personis
ac non generum ipsorum universa dubitatione quaeratur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Quin etiam in eis ipsis, ubi de facto ambigitur,
ceperitne pecunias contra leges P. Decius, argumenta et
criminum et defensionis revocentur oportet ad genus et ad
naturam universam: quod sumptuosus, de luxurie, quod
alieni appetens, de avaritia, quod seditiosus, de turbulentis
et malis civibus, quod a multis arguitur, de genere testium;
contraque, quae pro reo dicentur, omnia necessario a tempore
atque homine ad communis rerum et generum summas
revolventur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Atque haec forsitan homini non omnia, quae
sunt in natura rerum, celeriter animo comprehendenti permulta
videantur, quae veniant in iudicium tum, cum de
facto quaeratur; sed tamen criminum multitudo est et
defensionum, non locorum infinita.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Quae vero, cum de
facto non ambigitur, quaeruntur, qualia sint, ea si ex reis
numeres, et innumerabilia sunt et obscura; si ex rebus,
valde et modica et inlustria; nam si Mancini causam in
uno Mancino ponimus, quotienscumque is, quem pater
patratus dediderit, receptus non erit, totiens causa nova
nascetur; sin illa controversia causam facit, videaturne ei,
quem pater patratus dediderit, si is non sit receptus, postliminium
esse, nihil ad artem dicendi nec ad argumenta
defensionis Mancini nomen pertinet;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ac, si quid adfert
praeterea hominis aut dignitas aut indignitas, extra quaestionem
est et ea tamen ipsa oratio ad universi generis
disputationem referatur necesse est. Haec ego non eo
consilio disputo, ut homines eruditos redarguam; quamquam
reprehendendi sunt qui in genere definiendo istas
causas describunt in personis et in temporibus positas esse;
nam etsi incurrunt tempora et personae, tamen intellegendum
est, non ex eis, sed ex genere quaestionis pendere
causas.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Sed hoc nihil ad me; nullum enim nobis certamen
cum istis esse debet; tantum satis est intellegi ne
hoc quidem eos consecutos, quod in tanto otio etiam sine
hac forensi exercitatione efficere potuerunt, ut genera rerum
discernerent eaque paulo subtilius explicarent.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Verum hoc,
ut dixi, nihil ad me; illud ad me ac multo etiam magis ad
vos, Cotta noster et Sulpici: quo modo nunc se istorum
artes habent, pertimescenda est multitudo causarum; est
enim infinita, si in personis ponitur; quot homines, tot
causae; sin ad generum universas quaestiones referuntur,
ita modicae et paucae sunt, ut eas omnis diligentes et
memores et sobrii oratores percursas animo et prope dicam
decantatas habere debeant; nisi forte existimatis a M'. Curio
causam didicisse L. Crassum et ea re multa attulisse, quam
ob rem postumo non nato Curium tamen heredem Coponi
esse oporteret:
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nihil ad copiam argumentorum neque ad
causae vim ac naturam nomen Coponi aut Curi pertinuit;
in genere erat universo rei negotique, non in tempore ac
nominibus, omnis quaestio: cum scriptum ita sit si mihi
filivs genitvr, isqve privs moritvr, et cetera, tvm
mihi ille sit heres, si natus filius non sit, videaturne is,
qui filio mortuo institutus heres sit, heres esse: perpetui
iuris et universi generis quaestio non hominum nomina, sed
rationem dicendi et argumentorum fontis desiderat.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
In
quo etiam isti nos iuris consulti impediunt a discendoque
deterrent; video enim in Catonis et in Bruti libris nominatim
fere referri, quid alicui de iure viro aut mulieri responderit;
credo, ut putaremus in hominibus, non in re consultationis
aut dubitationis causam aliquam fuisse; ut, quod
homines innumerabiles essent, debilitati a iure cognoscendo
voluntatem discendi simul cum spe perdiscendi
abiceremus. Sed haec Crassus aliquando nobis expediet
et exponet discripta generatim; est enim, ne forte nescias,
heri nobis ille hoc, Catule, pollicitus se ius civile, quod
nunc diffusum et dissipatum esset, in certa genera coacturum
et ad artem facilem redacturum.'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
'Et quidem' inquit
Catulus 'haudquaquam id est difficile Crasso, qui et, quod
disci potuit de iure, didicit et, quod eis, qui eum docuerunt,
defuit, ipse adferet, ut, quae sint in iure, vel apte discribere
vel ornate inlustrare possit.' 'Ergo' inquit 'ista' Antonius
'tum a Crasso discemus, cum se de turba et a subselliis in
otium, ut cogitat, soliumque contulerit.'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
'Iam id quidem
saepe' inquit Catulus 'ex eo audivi, cum diceret sibi iam
certum esse a iudiciis causisque discedere; sed, ut ipsi
soleo dicere, non licebit; neque enim auxilium suum saepe
a viris bonis frustra implorari patietur neque id aequo
animo feret civitas, quae si voce L. Crassi carebit, ornamento
quodam se spoliatam putabit.' 'Nam hercle,' inquit
Antonius 'si haec vere a Catulo dicta sunt, tibi mecum in
eodem est pistrino, Crasse, vivendum; et istam oscitantem
et dormitantem sapientiam Scaevolarum et ceterorum
beatorum otio concedamus.'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Adrisit hic Crassus leniter
et 'pertexe modo,' inquit 'Antoni, quod exorsus es; me
tamen ista oscitans sapientia, simul atque ad eam confugero,
in libertatem vindicabit.'
'Huius quidem loci, quem modo sum exorsus, hic est
finis,' inquit Antonius; 'quoniam intellegeretur non in
hominum innumerabilibus personis neque in infinita temporum
varietate, sed in generum causis atque naturis omnia
sita esse, quae in dubium vocarentur, genera autem esse
definita non solum numero, sed etiam paucitate, ut eam
materiem orationis, quae cuiusque esset generis, studiosi
qui essent dicendi, omnibus locis discriptam, instructam
ornatamque comprehenderent, rebus dico et sententiis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Ea
vi sua verba parient, quae semper satis ornata mihi quidem
videri solent, si eius modi sunt, ut ea res ipsa peperisse
videatur; ac si verum quaeritis, quod mihi quidem videatur
—nihil enim aliud adfirmare possum nisi sententiam et
opinionem meam—hoc instrumentum causarum et generum
universorum in forum deferre debemus neque, ut quaeque
res delata ad nos erit, tum denique scrutari locos, ex quibus
argumenta eruamus; quae quidem omnibus, qui ea mediocriter
modo considerarint, studio adhibito et usu pertractata
esse possunt; sed tamen animus referendus est ad ea capita
et ad illos, quos saepe iam appellavi, locos, ex quibus
omnia ad omnem orationem inventa ducuntur, atque hoc
totum est sive artis sive animadversionis sive consuetudinis
nosse regiones, intra quas venere et pervestiges, quod
quaeras:
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ubi eum locum omnem cogitatione saepseris, si
modo usum rerum percallueris, nihil te effugiet atque omne,
quod erit in re, occurret atque incidet. Et sic, cum ad
inveniendum in dicendo tria sint: acumen, deinde ratio,
quam licet, si volumus, appellemus artem, tertium diligentia,
non possum equidem non ingenio primas concedere,
sed tamen ipsum ingenium diligentia etiam ex tarditate
incitat;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
diligentia, inquam, quae cum omnibus in rebus
tum in causis defendendis plurimum valet. Haec praecipue
colenda est nobis; haec semper adhibenda; haec nihil est
quod non adsequatur: causa ut penitus, quod initio dixi,
nota sit, diligentia est; ut adversarium attente audiamus
atque ut eius non solum sententias sed etiam verba omnia
excipiamus, vultus denique perspiciamus omnis, qui sensus
animi plerumque indicant, diligentia est;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
id tamen dissimulanter
facere, ne sibi ille aliquid proficere videatur, prudentia
est; deinde ut in eis locis, quos proponam paulo
post, pervolvatur animus, ut penitus insinuet in causam, ut
sit cura et cogitatione intentus, diligentia est; ut his rebus
adhibeat tamquam lumen aliquod memoriam, ut vocem, ut
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
viris, diligentia est. Inter ingenium quidem et diligentiam
perpaulum loci reliquum est arti: ars demonstrat tantum,
ubi quaeras, atque ubi sit illud, quod studeas invenire;
reliqua sunt in cura, attentione animi, cogitatione, vigilantia,
adsiduitate, labore; complectar uno verbo, quo saepe iam
usi sumus, diligentia; qua una virtute omnes virtutes reliquae
continentur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Nam orationis quidem copia videmus ut
abundent philosophi, qui, ut opinor—sed tu haec, Catule,
melius—nulla dant praecepta dicendi nec idcirco minus,
quaecumque res proposita est, suscipiunt, de qua copiose et
abundanter loquantur.'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Tum Catulus 'est,' inquit 'ut dicis,
Antoni, ut plerique philosophi nulla tradant praecepta
dicendi et habeant paratum tamen quid de quaque re
dicant; sed Aristoteles, is, quem ego maxime admiror,
posuit quosdam locos, ex quibus omnis argumenti via non
modo ad philosophorum disputationem, sed etiam ad hanc
orationem, qua in causis utimur, inveniretur; a quo quidem
homine iam dudum, Antoni, non aberrat oratio tua, sive tu
similitudine illius divini ingeni in eadem incurris vestigia
sive etiam illa ipsa legisti atque didicisti, quod quidem mihi
magis veri simile videtur; plus enim te operae Graecis
dedisse rebus video quam putaramus.'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Tum ille 'verum'
inquit 'ex me audies, Catule: semper ego existimavi iucundiorem
et probabiliorem huic populo oratorem fore, qui
primum quam minimam artifici alicuius, deinde nullam
Graecarum rerum significationem daret: atque ego idem
existimavi pecudis esse, non hominis, cum tantas res
Graeci susciperent, profiterentur, agerent seseque et videndi
res obscurissimas et bene vivendi et copiose dicendi
rationem daturos hominibus pollicerentur, non admovere
aurem et, si palam audire eos non auderes, ne minueres
apud tuos civis auctoritatem tuam, subauscultando tamen
excipere voces eorum et procul quid narrarent attendere.
Itaque feci, Catule, et istorum omnium summatim causas et
genera ipsa gustavi.'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
'Valde hercule' inquit Catulus 'timide
tamquam ad aliquem libidinis scopulum sic tuam mentem
ad philosophiam appulisti, quam haec civitas aspernata
numquam est; nam et referta quondam Italia Pythagoreorum
fuit tum, cum erat in hac gente magna illa Graecia;
ex quo etiam quidam Numam Pompilium, regem nostrum,
fuisse Pythagoreum ferunt, qui annis ante permultis fuit
quam ipse Pythagoras; quo etiam maior vir habendus est,
quoniam illam sapientiam constituendae civitatis duobus
prope saeculis ante cognovit, quam eam Graeci natam esse
senserunt; et certe non tulit ullos haec civitas
clariores aut auctoritate graviores aut humanitate politiores
P. Africano, C. Laelio, L. Furio, qui secum eruditissimos
homines ex Graecia palam semper habuerunt.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Atque ego
hoc ex eis saepe audivi, cum dicerent pergratum Atheniensis
et sibi fecisse et multis principibus civitatis, quod, cum ad
senatum legatos de suis maximis rebus mitterent, tris illius
aetatis nobilissimos philosophos misissent, Carneadem et
Critolaum et Diogenem; itaque eos, dum Romae essent,
et a se et ab aliis frequenter auditos; quos tu cum haberes
auctores, Antoni, miror cur philosophiae sicut Zethus ille
Pacuvianus prope bellum indixeris.'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
'Minime,' inquit Antonius;
'ac sic decrevi philosophari potius, ut Neoptolemus
apud Ennium "paucis: nam omnino haud placet." Sed
tamen haec est mea sententia, quam videbar exposuisse:
ego ista studia non improbo, moderata modo sint: opinionem
istorum studiorum et suspicionem artifici apud eos,
qui res iudicent, oratori adversariam esse arbitror, imminuit
enim et oratoris auctoritatem et orationis fidem.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Sed, ut eo
revocetur, unde huc declinavit oratio, ex tribus istis clarissimis
philosophis, quos Romam venisse dixisti, videsne
Diogenem eum fuisse, qui diceret artem se tradere bene
disserendi et vera ac falsa diiudicandi, quam verbo Graeco
διαλεκτικήν appellaret? In hac arte, si modo est haec ars,
nullum est praeceptum, quo modo verum inveniatur, sed
tantum est, quo modo iudicetur;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nam et omne, quod
eloquimur sic, ut id aut esse dicamus aut non esse, et, si
simpliciter dictum sit, suscipiunt dialectici, ut iudicent,
verumne sit an falsum, et, si coniuncte sit elatum et
adiuncta sint alia, iudicant, rectene adiuncta sint et verane
summa sit unius cuiusque rationis, et ad extremum ipsi se
compungunt suis acuminibus et multa quaerendo reperiunt
non modo ea, quae iam non possint ipsi dissolvere, sed
etiam quibus ante exorsa et potius detexta prope retexantur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Hic nos igitur Stoicus iste nihil adiuvat, quoniam, quem ad
modum inveniam quid dicam, non docet; atque idem
etiam impedit, quod et multa reperit, quae negat ullo modo
posse dissolvi, et genus sermonis adfert non liquidum, non
fusum ac profluens, sed exile, aridum, concisum ac minutum,
quod si qui probabit, ita probabit, ut oratori tamen
aptum non esse fateatur; haec enim nostra oratio multitudinis
est auribus accommodanda, ad oblectandos animos,
ad impellendos, ad ea probanda, quae non aurificis statera,
sed populari quadam trutina examinantur;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
qua re istam
artem totam dimittimus, quae in excogitandis argumentis
muta nimium est, in iudicandis nimium loquax. Critolaum
istum, quem cum Diogene venisse commemoras, puto plus
huic nostro studio prodesse potuisse; erat enim ab isto
Aristotele, a cuius inventis tibi ego videor non longe aberrare.
Atque inter hunc Aristotelem, cuius et illum legi
librum, in quo exposuit dicendi artis omnium superiorum,
et illos, in quibus ipse sua quaedam de eadem arte dixit, et
hos germanos huius artis magistros hoc mihi visum est
interesse, quod ille eadem acie mentis, qua rerum omnium
vim naturamque viderat, haec quoque aspexit, quae ad
dicendi artem, quam ille despiciebat, pertinebant; illi
autem, qui hoc solum colendum ducebant, habitarunt in
hac una ratione tractanda non eadem prudentia qua ille,
sed usu in hoc uno genere studioque maiore.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Carneadi
vero vis incredibilis illa dicendi et varietas perquam esset
optanda nobis, qui nullam umquam in illis suis disputationibus
rem defendit quam non probarit, nullam oppugnavit
quam non everterit. Sed hoc maius est quiddam quam
ab his, qui haec tradunt et docent, postulandum sit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Ego autem, si quem nunc plane rudem institui ad dicendum
velim, his potius tradam adsiduis uno opere eandem
incudem diem noctemque tundentibus, qui omnis tenuissimas
particulas atque omnia minima mansa ut nutrices infantibus
pueris in os inserant; sin sit is, qui et doctrina mihi
liberaliter institutus et aliquo iam imbutus usu et satis acri
ingenio esse videatur, illuc eum rapiam, ubi non seclusa
aliqua acula teneatur, sed unde universum flumen erumpat;
qui illi sedis et quasi domicilia omnium argumentorum
commonstret et ea breviter inlustret verbisque definiat.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Quid enim est, in quo haereat, qui viderit omne, quod
sumatur in oratione aut ad probandum aut ad refellendum,
aut ex re sua sumi vi atque natura aut adsumi foris? Ex
sua vi, cum aut res quae sit tota quaeratur, aut pars eius,
aut vocabulum quod habeat, aut quippiam, rem illam quod
attingat; extrinsecus autem, cum ea, quae sunt foris neque
haerent in rei natura, conliguntur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Si res tota quaeritur,
definitione universa vis explicanda est, sic: "si maiestas
est amplitudo ac dignitas civitatis, is eam minuit, qui exercitum
hostibus populi Romani tradidit, non qui eum, qui id
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
fecisset, populi Romani potestati tradidit." Sin pars, partitione,
hoc modo: "aut senatui parendum de salute rei
publicae fuit aut aliud consilium instituendum aut sua
sponte faciendum; aliud consilium, superbum; suum, adrogans;
utendum igitur fuit consilio senatus." Si ex
vocabulo, ut Carbo: "si consul est, qui consulit patriae,
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quid aliud fecit Opimius?" Sin ab eo, quod rem attingit,
plures sunt argumentorum sedes ac loci, nam et coniuncta
quaeremus et genera et partis generibus subiectas et similitudines
et dissimilitudines et contraria et consequentia et
consentanea et quasi praecurrentia et repugnantia et causas
rerum vestigabimus et ea, quae ex causis orta sint, et
maiora, paria, minora quaeremus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Ex coniunctis sic argumenta
ducuntur: "si pietati summa tribuenda laus est,
debetis moveri, cum Q. Metellum tam pie lugere videatis."
Ex genere autem: "si magistratus in populi Romani esse
potestate debent, quid Norbanum accusas, cuius tribunatus
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
voluntati paruit civitatis?" Ex parte autem ea, quae est
subiecta generi: "si omnes, qui rei publicae consulunt, cari
nobis esse debent, certe in primis imperatores, quorum consiliis,
virtute, periculis retinemus et nostram salutem et
imperi dignitatem." Ex similitudine autem: "si ferae
partus suos diligunt, qua nos in liberos nostros indulgentia
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
esse debemus?" At ex dissimilitudine: "si barbarorum est
in diem vivere, nostra consilia sempiternum tempus spectare
debent." Atque utroque in genere et similitudinis et dissimilitudinis
exempla sunt ex aliorum factis aut dictis aut
eventis et fictae narrationes saepe ponendae. Iam ex contrario:
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
"si Gracchus nefarie, praeclare Opimius." Ex consequentibus:
"si et ferro interfectus ille et tu inimicus eius
cum gladio cruento comprehensus in illo ipso loco et nemo
praeter te ibi visus est et causa nemini et tu semper audax,
quid est quod de facinore dubitare possimus?" Ex consentaneis
et ex praecurrentibus et ex repugnantibus, ut olim
Crassus adulescens: "non si Opimium defendisti, Carbo,
idcirco te isti bonum civem putabunt: simulasse te et
aliquid quaesisse perspicuum est, quod Ti. Gracchi mortem
saepe in contionibus deplorasti, quod P. Africani necis
socius fuisti, quod eam legem in tribunatu tulisti, quod
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
semper a bonis dissedisti." Ex causis autem rerum sic:
"avaritiam si tollere vultis, mater eius est tollenda, luxuries."
Ex eis autem, quae sunt orta de causis: "si aerari copiis
et ad belli adiumenta et ad ornamenta pacis utimur, vectigalibus
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
serviamus." Maiora autem et minora et paria comparabimus
sic: ex maiore: "si bona existimatio divitiis
praestat et pecunia tanto opere expetitur, quanto gloria
magis est expetenda!" ex minore:
Ex pari: "est eiusdem et eripere et contra rem publicamhic parvae consuetudiniscausa huius mortem tam fert familiariter:quid si ipse amasset? Quid hic mihi faciet patri?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
largiri pecunias." Foris autem adsumuntur ea, quae non
sua vi, sed extranea sublevantur, ut haec: "hoc verum est;
dixit enim Q. Lutatius. Hoc falsum est; habita enim
quaestio est. Hoc sequi necesse est; recito enim tabulas."
De quo genere toto paulo ante dixi.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Haec, ut brevissime
dici potuerunt, ita a me dicta sunt; ut enim si aurum cui,
quod esset multifariam defossum, commonstrare vellem,
satis esse deberet, si signa et notas ostenderem locorum,
quibus cognitis ipse sibi foderet et id quod vellet parvo
labore, nullo errore, inveniret; sic has ego argumentorum
notavi notas quae quaerenti demonstrant, ubi sint; reliqua
cura et cogitatione eruuntur;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quod autem argumentorum
genus cuique causarum generi maxime conveniat, non est
artis exquisitae praescribere, sed est mediocris ingeni iudicare,
neque enim nunc id agimus, ut artem aliquam dicendi
explicemus, sed ut doctissimis hominibus usus nostri quasi
quaedam monita tradamus. Hic igitur locis in mente et
cogitatione defixis et in omni re ad dicendum posita excitatis,
nihil erit quod oratorem effugere possit non modo in
forensibus disceptationibus, sed omnino in ullo genere
dicendi.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Si vero adsequetur, ut talis videatur, qualem se
videri velit et animos eorum ita adficiat, apud quos aget,
ut eos quocumque velit vel trahere vel rapere possit, nihil
profecto praeterea ad dicendum requiret.
Iam illud videmus nequaquam satis esse reperire quid
dicas, nisi id inventum tractare possis;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
tractatio autem varia
esse debet, ne aut cognoscat artem qui audiat aut defetigetur
similitudinis satietate: proponi oportet quid adferas
et qua re ita sit ostendere; ex eisdem illis locis interdum
concludere, relinquere alias alioque transire; saepe non
proponere ac ratione ipsa adferenda quid proponendum
fuerit, declarare; si cui quid simile dicas, prius ut simile
dicas confirmes, deinde quod agitur, adiungas; interpuncta
argumentorum plerumque occulas, ne quis ea
numerare possit, ut re distinguantur, verbis confusa esse
videantur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Haec properans ut et apud doctos et semidoctus ipse
percurro, ut aliquando ad illa maiora veniamus: nihil est
enim in dicendo, Catule, maius, quam ut faveat oratori is,
qui audiet, utique ipse sic moveatur, ut impetu quodam
animi et perturbatione magis quam iudicio aut consilio
regatur: plura enim multo homines iudicant odio aut amore
aut cupiditate aut iracundia aut dolore aut laetitia aut spe
aut timore aut errore aut aliqua permotione mentis quam
veritate aut praescripto aut iuris norma aliqua aut iudici
formula aut legibus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Qua re, nisi quid vobis aliud placet,
ad illa pergamus.' 'Paulum' inquit Catulus 'etiam nunc
deesse videtur eis rebus, Antoni, quas exposuisti, quod sit
tibi ante explicandum, quam illuc proficiscare, quo te dicis
intendere.' 'Quidnam?' inquit. 'Qui ordo tibi placeat'
inquit Catulus 'et quae dispositio argumentorum, in qua tu
mihi semper deus videri soles.'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
'Vide quam sim' inquit
'deus in isto genere, Catule: non hercule mihi nisi admonito
venisset in mentem; ut possis existimare me in ea,
in quibus non numquam aliquid efficere videor, usu solere
in dicendo vel casu potius incurrere. Ac res quidem ista,
quam ego, quia non noram, sic tamquam ignotum hominem
praeteribam, tantum potest in dicendo, ut ad vincendum
nulla plus possit; sed tamen mihi videris ante tempus a me
rationem ordinis et disponendarum rerum requisisse;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nam
si ego omnem vim oratoris in argumentis et in re ipsa per
se comprobanda posuissem, tempus esset iam de ordine
argumentorum et de conlocatione rerum aliquid dicere;
sed cum tria sint a me proposita, de uno dictum, cum de
duobus reliquis dixero, tum erit denique de disponenda tota
oratione quaerendum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Valet igitur multum ad vincendum probari mores et instituta
et facta et vitam eorum, qui agent causas, et eorum,
pro quibus, et item improbari adversariorum, animosque
eorum, apud quos agetur, conciliari quam maxime ad benevolentiam
cum erga oratorem tum erga illum, pro quo dicet
orator. Conciliantur autem animi dignitate hominis, rebus
gestis, existimatione vitae; quae facilius ornari possunt, si
modo sunt, quam fingi, si nulla sunt. Sed haec adiuvant
in oratore: lenitas vocis, vultus pudoris significatio, verborum
comitas; si quid persequare acrius, ut invitus et
coactus facere videare. Facilitatis, liberalitatis, mansuetudinis,
pietatis, grati animi, non appetentis, non avidi signa
proferre perutile est; eaque omnia, quae proborum, demissorum,
non acrium, non pertinacium, non litigiosorum, non
acerborum sunt, valde benevolentiam conciliant abalienantque
ab eis, in quibus haec non sunt; itaque eadem sunt in
adversarios ex contrario conferenda.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Sed genus hoc totum
orationis in eis causis excellit, in quibus minus potest inflammari
animus iudicis acri et vehementi quadam incitatione;
non enim semper fortis oratio quaeritur, sed saepe
placida, summissa, lenis, quae maxime commendat reos.
Reos autem appello non eos modo, qui arguuntur, sed
omnis, quorum de re disceptatur; sic enim olim loquebantur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Horum igitur exprimere mores oratione iustos, integros,
religiosos, timidos, perferentis iniuriarum mirum quiddam
valet; et hoc vel in principiis vel in re narranda vel in
perorando tantam habet vim, si est suaviter et cum sensu
tractatum, ut saepe plus quam causa valeat. Tantum autem
efficitur sensu quodam ac ratione dicendi, ut quasi mores
oratoris effingat oratio; genere enim quodam sententiarum
et genere verborum, adhibita etiam actione leni facilitatemque
significante efficitur, ut probi, ut bene morati, ut boni
viri esse videamur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Huic autem est illa dispar adiuncta
ratio orationis, quae alio quodam genere mentis iudicum
permovet impellitque, ut aut oderint aut diligant aut invideant
aut salvum velint aut metuant aut sperent aut cupiant
aut abhorreant aut laetentur aut maereant aut misereantur
aut poenire velint aut ad eos motus deducantur, si qui finitimi
sunt et de propinquis ac talibus animi permotionibus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Atque illud optandum est oratori, ut aliquam permotionem
animorum sua sponte ipsi adferant ad causam iudices ad id,
quod utilitas oratoris feret, accommodatam; facilius est enim
currentem, ut aiunt, incitare quam commovere languentem;
sin id aut non erit aut erit obscurius, sicut medico diligenti,
priusquam conetur aegro adhibere medicinam, non solum
morbus eius, cui mederi volet, sed etiam consuetudo valentis
et natura corporis cognoscenda est, sic equidem cum adgredior
in ancipiti causa et gravi ad animos iudicum pertractandos,
omni mente in ea cogitatione curaque versor, ut
odorer, quam sagacissime possim, quid sentiant, quid existiment,
quid exspectent, quid velint, quo deduci oratione
facillime posse videantur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Si se dant et, ut ante dixi, sua
sponte, quo impellimus, inclinant atque propendent, accipio
quod datur et ad id, unde aliquis flatus ostenditur, vela do;
sin est integer quietusque iudex, plus est operis; sunt enim
omnia dicendo excitanda, nihil adiuvante natura. Sed tantam
vim habet illa, quae recte a bono poeta dicta est
ut non modo inclinantem excipere aut stantem inclinare, sed etiam adversantem ac repugnantem, ut imperator fortis ac bonus, capere possit.flexanima atque omnium regina rerum oratio,
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Haec sunt illa, quae me ludens
Crassus modo flagitabat, cum a me divinitus tractari solere
diceret et in causa M'. Aquili Gaique Norbani non nullisque
aliis quasi praeclare acta laudaret, quae me hercule ego,
Crasse, cum a te tractantur in causis, horrere soleo: tanta
vis animi, tantus impetus, tantus dolor oculis, vultu, gestu,
digito denique isto tuo significari solet; tantum est flumen
gravissimorum optimorumque verborum, tam integrae sententiae,
tum verae, tam novae, tam sine pigmentis fucoque
puerili, ut mihi non solum tu incendere iudicem, sed ipse
ardere videaris.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Neque fieri potest ut doleat is, qui audit,
ut oderit, ut invideat, ut pertimescat aliquid, ut ad fletum
misericordiamque deducatur, nisi omnes illi motus, quos
orator adhibere volet iudici, in ipso oratore impressi esse
atque inusti videbuntur. Quod si fictus aliqui dolor suscipiendus
esset et si in eius modi genere orationis nihil esset
nisi falsum atque imitatione simulatum, maior ars aliqua
forsitan esset requirenda: nunc ego, quid tibi, Crasse, quid
ceteris accidat, nescio; de me autem causa nulla est cur
apud homines prudentissimos atque amicissimos mentiar:
non me hercule umquam apud iudices aut dolorem aut
misericordiam aut invidiam aut odium dicendo excitare
volui quin ipse in commovendis iudicibus eis ipsis sensibus,
ad quos illos adducere vellem, permoverer;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
neque est enim
facile perficere ut irascatur ei, cui tu velis, iudex, si tu ipse
id lente ferre videare; neque ut oderit eum, quem tu velis,
nisi te ipsum flagrantem odio ante viderit; neque ad misericordiam
adducetur, nisi tu ei signa doloris tui verbis, sententiis,
voce, vultu, conlacrimatione denique ostenderis; ut
enim nulla materies tam facilis ad exardescendum est, quae
nisi admoto igni ignem concipere possit, sic nulla mens est
tam ad comprehendendam vim oratoris parata, quae possit
incendi, nisi ipse inflammatus ad eam et ardens accesserit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Ac, ne hoc forte magnum ac mirabile esse videatur hominem
totiens irasci, totiens dolere, totiens omni motu animi
concitari, praesertim in rebus alienis, magna vis est earum
sententiarum atque eorum locorum, quos agas tractesque
dicendo, nihil ut opus sit simulatione et fallaciis; ipsa enim
natura orationis eius, quae suscipitur ad aliorum animos
permovendos, oratorem ipsum magis etiam quam quemquam
eorum qui audiunt permovet.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Et ne hoc in causis,
in iudiciis, in amicorum periculis, in concursu hominum,
in civitate, in foro accidere miremur, cum agitur non solum
ingeni nostri existimatio, nam id esset levius;—quamquam,
cum professus sis te id posse facere, quod pauci, ne id
quidem neglegendum est;—sed alia sunt maiora multo,
fides, officium, diligentia, quibus rebus adducti, etiam cum
alienissimos defendimus, tamen eos alienos, si ipsi viri boni
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
volumus haberi, existimare non possumus—sed, ut dixi, ne
hoc in nobis mirum esse videatur, quid potest esse tam
fictum quam versus, quam scaena, quam fabulae? Tamen
in hoc genere saepe ipse vidi, ut ex persona mihi ardere
oculi hominis histrionis viderentur †spondalli illa dicentis:
neque paternum aspectum es veritus? Numquam illum aspectum dicebat, quin mihi Telamo iratus furere luctu fili videretur; at idem inflexa ad miserabilem sonum voce,segregare abs te ausu'sausus es aut sine illo Salamina ingredi?
flens ac lugens dicere videbatur; quae si ille histrio, cotidie cum ageret, tamen recte agere sine dolore non poterat, quid Pacuvium putatis in scribendo leni animo ac remisso fuisse?cum aetate exacta indigemliberum lacerasti, orbasti, exstinxti; neque fratris necis,neque eius gnati parvi, qui tibi in tutelam est traditus,
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Fieri nullo modo potuit. Saepe enim audivi poetam
bonum neminem—id quod a Democrito et Platone in scriptis
relictum esse dicunt—sine inflammatione animorum
exsistere posse et sine quodam adflatu quasi furoris. Qua
re nolite existimare me ipsum, qui non heroum veteres casus
fictosque luctus velim imitari atque adumbrare dicendo
neque actor sim alienae personae, sed auctor meae, cum
mihi M'. Aquilius in civitate retinendus esset, quae in illa
causa peroranda fecerim, sine magno dolore fecisse:
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quem
enim ego consulem fuisse, imperatorem ornatum a senatu,
ovantem in Capitolium ascendisse meminissem, hunc cum
adflictum, debilitatum, maerentem, in summum discrimen
adductum viderem, non prius sum conatus misericordiam
aliis commovere quam misericordia sum ipse captus. Sensi
equidem tum magno opere moveri iudices, cum excitavi
maestum ac sordidatum senem et cum ista feci, quae tu,
Crasse, laudas, non arte, de qua quid loquar nescio, sed
motu magno animi ac dolore, ut discinderem tunicam, ut
cicatrices ostenderem.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Cum C. Marius maerorem orationis
meae praesens ac sedens multum lacrimis suis adiuvaret
cumque ego illum crebro appellans conlegam ei suum commendarem
atque ipsum advocatum ad communem imperatorum
fortunam defendendam invocarem, non fuit haec sine
meis lacrimis, non sine dolore magno miseratio omniumque
deorum et hominum et civium et sociorum imploratio;
quibus omnibus verbis, quae a me tum sunt habita, si
dolor afuisset meus, non modo non miserabilis, sed etiam
inridenda fuisset oratio mea. Quam ob rem hoc vos doceo,
Sulpici, bonus ego videlicet atque eruditus magister, ut in
dicendo irasci, ut dolere, ut flere possitis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Quamquam te
quidem quid hoc doceam, qui in accusando sodali meo
tantum incendium non oratione solum, sed etiam multo
magis vi et dolore et ardore animi concitaras, ut ego ad id
restinguendum vix conarer accedere? Habueras enim tu
omnia in causa superiora: vim, fugam, lapidationem, crudelitatem
tribuniciam in Caepionis gravi miserabilique casu
in iudicium vocabas; deinde principem et senatus et civitatis,
M. Aemilium, lapide percussum esse constabat; vi pulsum
e templo L. Cottam et T. Didium, cum intercedere vellent
rogationi, nemo poterat negare.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Accedebat ut haec tu
adulescens pro re publica queri summa cum dignitate existimarere;
ego, homo censorius, vix satis honeste viderer seditiosum
civem et in hominis consularis calamitate crudelem
posse defendere. Erant optimi cives iudices, bonorum
virorum plenum forum, vix ut mihi tenuis quaedam venia
daretur excusationis, quod tamen eum defenderem, qui mihi
quaestor fuisset. Hic ego quid dicam me artem aliquam
adhibuisse? Quid fecerim, narrabo; si placuerit, vos
meam defensionem in aliquo artis loco reponetis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Omnium
seditionum genera, vitia, pericula conlegi eamque orationem
ex omni rei publicae nostrae temporum varietate repetivi
conclusique ita, ut dicerem, etsi omnes semper molestae
seditiones fuissent, iustas tamen fuisse non nullas et prope
necessarias. Tum illa, quae modo Crassus commemorabat,
egi: neque reges ex hac civitate exigi neque tribunos plebis
creari neque plebiscitis totiens consularem potestatem minui
neque provocationem, patronam illam civitatis ac vindicem
libertatis, populo Romano dari sine nobilium dissensione
potuisse; ac, si illae seditiones saluti huic civitati fuissent,
non continuo, si quis motus populi factus esset, id C. Norbano
in nefario crimine atque in fraude capitali esse ponendum.
Quod si umquam populo Romano concessum esset
ut iure incitatus videretur, id quod docebam saepe esse
concessum, nullam illa causa iustiorem fuisse. Tum omnem
orationem traduxi et converti in increpandam Caepionis
fugam, in deplorandum interitum exercitus: sic et eorum
dolorem, qui lugebant suos, oratione refricabam et animos
equitum Romanorum, apud quos tum iudices causa agebatur,
ad Q. Caepionis odium, a quo erant ipsi propter iudicia
abalienati, renovabam.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Quod ubi sensi me in possessionem
iudici ac defensionis meae constitisse, quod et populi benevolentiam
mihi conciliaram, cuius ius etiam cum seditionis
coniunctione defenderam, et iudicum animos totos vel
calamitate civitatis vel luctu ac desiderio propinquorum vel
odio proprio in Caepionem ad causam nostram converteram,
tum admiscere huic generi orationis vehementi atque atroci
genus illud alterum, de quo ante disputavi, lenitatis et
mansuetudinis coepi: me pro meo sodali, qui mihi in
liberum loco more maiorum esse deberet, et pro mea omni
fama prope fortunisque decernere; nihil mihi ad existimationem
turpius, nihil ad dolorem acerbius accidere posse,
quam si is, qui saepe alienissimis a me, sed meis tamen
civibus saluti existimarer fuisse, sodali meo auxilium ferre
non potuissem.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Petebam a iudicibus ut illud aetati meae,
ut honoribus, ut rebus gestis, si iusto, si pio dolore me esse
adfectum viderent, concederent; praesertim si in aliis causis
intellexissent omnia me semper pro amicorum periculis,
nihil umquam pro me ipso deprecatum. Sic in illa omni
defensione atque causa, quod esse in arte positum videbatur,
ut de lege Appuleia dicerem, ut quid esset minuere maiestatem
explicarem, perquam breviter perstrinxi atque attigi;
his duabus partibus orationis, quarum altera commendationem
habet, altera concitationem, quae minime praeceptis
artium sunt perpolitae, omnis est a me illa causa tractata, ut
et acerrimus in Caepionis invidia renovanda et in meis
moribus erga meos necessarios declarandis mansuetissimus
viderer: ita magis adfectis animis iudicum quam doctis, tua,
Sulpici, est a nobis tum accusatio victa.'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Hic Sulpicius,
'vere hercle,' inquit 'Antoni, ista commemoras; nam ego
nihil umquam vidi, quod tam e manibus elaberetur, quam
mihi tum est elapsa illa ipsa causa. Cum enim, quem ad
modum dixisti, tibi ego non iudicium, sed incendium tradidissem,
quod tuum principium, di immortales, fuit! qui
timor! quae dubitatio, quanta haesitatio tractusque verborum!
Ut tu illud initio, quod tibi unum ad ignoscendum
homines dabant, tenuisti, te pro homine pernecessario,
quaestore tuo, dicere! Quam tibi primum munisti ad te
audiendum viam.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Ecce autem, cum te nihil aliud profecisse
arbitrarer, nisi ut homines tibi civem improbum defendenti
ignoscendum propter necessitudinem arbitrarentur, serpere
occulte coepisti, nihil dum aliis suspicantibus, me vero iam
pertimescente, ut illam non Norbani seditionem, sed populi
Romani iracundiam neque eam iniustam, sed meritam ac
debitam fuisse defenderes. Deinde qui locus a te praetermissus
est in Caepionem? Ut tu illa omnia odio, invidia,
misericordia miscuisti! Neque haec solum in defensione,
sed etiam in Scauro ceterisque meis testibus, quorum testimonia
non refellendo, sed ad eundem impetum populi
confugiendo refutasti;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quae cum abs te modo commemorarentur,
equidem nulla praecepta desiderabam; ipsam tamen
istam demonstrationem defensionum tuarum abs te ipso
commemoratam doctrinam esse non mediocrem puto.'
'Atqui, si ita placet,' inquit Antonius 'trademus etiam,
quae nos sequi in dicendo quaeque maxime spectare
solemus; docuit enim iam nos longa vita ususque rerum
maximarum, ut quibus rebus animi hominum moverentur
teneremus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Equidem primum considerare soleo, postuletne
causa; nam neque parvis in rebus adhibendae sunt hae
dicendi faces neque ita animatis hominibus, ut nihil ad
eorum mentis oratione flectendas proficere possimus, ne
aut inrisione aut odio digni putemur, si aut tragoedias
agamus in nugis aut convellere adoriamur ea, quae non
possint commoveri.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Iam quoniam haec fere maxime sunt
in iudicum animis aut, quicumque illi erunt, apud quos
agemus, oratione molienda, amor odium iracundia, invidia
misericordia, spes laetitia, timor molestia: sentimus amorem
conciliari, si id iure videamur, quod sit utile ipsis, apud
quos agamus, defendere, aut si pro bonis viris aut certe pro
eis, qui illis boni atque utiles sint, laborare, namque haec
res amorem magis conciliat, illa virtutis defensio caritatem;
plusque proficit, si proponitur spes utilitatis futurae quam
praeteriti benefici commemoratio.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Enitendum est ut
ostendas in ea re, quam defendas, aut dignitatem esse aut
utilitatem, eumque, cui concilies hunc amorem, significes
nihil ad utilitatem suam rettulisse ac nihil omnino fecisse
causa sua; invidetur enim commodis hominum ipsorum,
studiis autem eorum ceteris commodandi favetur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Videndumque
hoc loco est ne, quos ob benefacta diligi volemus,
eorum laudem atque gloriam, cui maxime invideri solet,
nimis efferre videamur; atque eisdem his ex locis et in alios
odium struere discemus et a nobis ac nostris demovere;
eademque haec genera sunt tractanda in iracundia vel
excitanda vel sedanda; nam si, quod ipsis, qui audiunt,
perniciosum aut inutile sit, id factum augeas, odium creatur;
sin, quod aut in bonos viros aut in eos, quos minime quisque
debuerit, aut in rem publicam, tum excitatur, si non tam
acerbum odium, tamen aut invidiae aut odi non dissimilis
offensio;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
item timor incutitur aut ex ipsorum periculis aut
ex communibus: interior est ille proprius; sed hic quoque
communis ad eandem similitudinem est perducendus. Par
atque una ratio est spei, laetitiae, molestiae; sed haud sciam
an acerrimus longe sit omnium motus invidiae nec minus
virium opus sit in ea comprimenda quam in excitanda.
Invident autem homines maxime paribus aut inferioribus,
cum se relictos sentiunt, illos autem dolent evolasse; sed
etiam superioribus invidetur saepe vehementer et eo magis,
si intolerantius se iactant et aequabilitatem communis iuris
praestantia dignitatis aut fortunae suae transeunt; quae si
inflammanda sunt, maxime dicendum est non esse virtute
parata, deinde etiam vitiis atque peccatis, tum, si erunt
honestiora atque graviora, tamen non esse tanta illa merita,
quantam insolentiam hominis quantumque fastidium;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ad
sedandum autem, magno illa labore, magnis periculis esse
parta nec ad suum commodum, sed ad aliorum esse conlata;
eumque, si quam gloriam peperisse videatur, tamen etsi ea
non sit iniqua merces periculi, tamen ea non delectari
totamque abicere atque deponere; omninoque perficiendum
est, quoniam plerique sunt invidi maximeque hoc est commune
vitium et perpetuum, invidetur autem praestanti
florentique fortunae, ut haec opinio minuatur et illa excellens
opinione fortuna cum laboribus et miseriis permixta
esse videatur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Iam misericordia movetur, si is, qui audit,
adduci potest ut illa, quae de altero deplorentur, ad suas res
revocet, quas aut tulerit acerbas aut timeat, ut intuens alium
crebro ad se ipsum revertatur; et cum singuli casus humanarum
miseriarum graviter accipiuntur, si dicuntur dolenter,
tum adflicta et prostrata virtus maxime luctuosa est.
Et ut illa altera pars orationis, quae probitatis commendatione
boni viri debet speciem tueri, lenis, ut saepe iam
dixi, atque summissa, sic haec, quae suscipitur ab oratore
ad commutandos animos atque omni ratione flectendos,
intenta ac vehemens esse debet.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Sed est quaedam in his
duobus generibus, quorum alterum lene, alterum vehemens
esse volumus, difficilis ad distinguendum similitudo; nam
et ex illa lenitate, qua conciliamur eis, qui audiunt, ad hanc
vim acerrimam, qua eosdem excitamus, influat oportet aliquid,
et ex hac vi non numquam animi aliquid inflandum
est illi lenitati; neque est ulla temperatior oratio quam illa,
in qua asperitas contentionis oratoris ipsius humanitate conditur,
remissio autem lenitatis quadam gravitate et contentione
firmatur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
In utroque autem genere dicendi et illo, in
quo vis atque contentio quaeritur, et hoc, quod ad vitam et
mores accommodatur, et principia tarda sunt et exitus item
spissi et producti esse debent. Nam neque adsiliendum
statim est ad genus illud orationis; abest enim totum a causa
et homines prius ipsum illud, quod proprium sui iudici est,
audire desiderant; nec cum in eam rationem ingressus sis,
celeriter discedendum est;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
non enim, sicut argumentum,
simul atque positum est, adripitur alterumque et tertium
poscitur, ita misericordiam aut invidiam aut iracundiam,
simul atque intuleris, possis commovere: argumentum ratio
ipsa confirmat idque, simul atque emissum est, adhaerescit;
illud autem genus orationis non cognitionem iudicis, sed
magis perturbationem requirit, quam consequi nisi multa
et varia et copiosa oratione et simili contentione actionis
nemo potest;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
qua re qui aut breviter aut summisse dicunt,
docere iudicem possunt, commovere non possunt; in quo
sunt omnia.
Iam illud perspicuum est, omnium rerum in contrarias
partis facultatem ex eisdem suppeditari locis. Sed argumento
resistendum est aut eis, quae comprobandi eius causa
sumuntur, reprehendendis aut demonstrando, id, quod concludere
illi velint, non effici ex propositis nec esse consequens,
aut, si ita non refellas, adferendum est in contrariam
partem, quod sit aut gravius aut aeque grave.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Illa autem,
quae aut conciliationis causa leniter aut permotionis vehementer
aguntur, contrariis commotionibus auferenda sunt,
ut odio benevolentia, ut misericordia invidia tollatur.
Suavis autem est et vehementer saepe utilis iocus et facetiae;
quae, etiam si alia omnia tradi arte possunt, naturae
sunt propria certe neque ullam artem desiderant: in quibus
tu longe aliis mea sententia, Caesar, excellis; quo magis
mihi etiam aut testis esse potes nullam esse artem salis aut,
si qua est, eam tu potissimum nos docere.'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
'Ego vero,'
inquit 'omni de re facilius puto esse ab homine non
inurbano, quam de ipsis facetiis disputari. Itaque cum
quosdam Graecos inscriptos libros esse vidissem de ridiculis,
non nullam in spem veneram posse me ex eis aliquid
discere; inveni autem ridicula et salsa multa Graecorum;
nam et Siculi in eo genere et Rhodii et Byzantii et praeter
ceteros Attici excellunt; sed qui eius rei rationem quandam
conati sunt artemque tradere, sic insulsi exstiterunt, ut nihil
aliud eorum nisi ipsa insulsitas rideatur;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
qua re mihi quidem
nullo modo videtur doctrina ista res posse tradi.
Etenim cum duo genera sint facetiarum, alterum aequabiliter
in omni sermone fusum, alterum peracutum et breve,
illa a veteribus superior cavillatio, haec altera dicacitas nominata
est. Leve nomen habet utraque res. Quippe; leve
enim est totum hoc risum movere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Verum tamen, ut dicis,
Antoni, multum in causis persaepe lepore et facetiis profici
vidi. Sed cum illo in genere perpetuae festivitatis ars non
desideretur (natura enim fingit homines et creat imitatores
et narratores facetos adiuvante et vultu et voce et ipso
genere sermonis) tum vero in hoc altero dicacitatis quid
habet ars loci, cum ante illud facete dictum emissum haerere
debeat, quam cogitari potuisse videatur?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Quid enim hic
meus frater ab arte adiuvari potuit, cum a Philippo interrogatus
quid latraret, furem se videre respondit? Quid in
omni oratione Crassus vel apud centum viros contra Scaevolam
vel contra accusatorem Brutum, cum pro Cn. Plancio
diceret? Nam id, quod tu mihi tribuis, Antoni, Crasso est
omnium sententia concedendum; non enim fere quisquam
reperietur praeter hunc in utroque genere leporis excellens:
et illo, quod in perpetuitate sermonis, et hoc, quod in celeritate
atque dicto est.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Nam haec perpetua contra Scaevolam
Curiana defensio tota redundavit hilaritate quadam et ioco;
dicta illa brevia non habuit; parcebat enim adversari dignitati,
in quo ipse conservabat suam; quod est hominibus
facetis et dicacibus difficillimum, habere hominum rationem
et temporum et ea, quae occurrunt, cum salsissime dici
possunt, tenere; itaque non nulli ridiculi homines hoc
ipsum non insulse interpretantur;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
dicere enim aiunt Ennium,
flammam a sapiente facilius ore in ardente opprimi,
quam bona dicta teneat; haec scilicet bona dicta, quae salsa
sint; nam ea dicta appellantur proprio iam nomine. Sed
ut in Scaevola continuit ea Crassus atque in illo altero
genere, in quo nulli aculei contumeliarum inerant, causam
illam disputationemque elusit, sic in Bruto, quem oderat et
quem dignum contumelia iudicabat, utroque genere pugnavit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Quam multa de balneis, quas nuper ille vendiderat,
quam multa de amisso patrimonio dixit! Atque illa
brevia, cum ille diceret se sine causa sudare, "minime"
inquit "modo enim existi de balneis." Innumerabilia alia
fuerunt, sed non minus iucunda illa perpetua: cum enim
Brutus duo lectores excitasset et alteri de colonia Narbonensi
Crassi orationem legendam dedisset, alteri de lege Servilia,
et cum contraria inter sese de re publica capita contulisset,
noster hic facetissime tris patris Bruti de iure civili libellos
tribus legendos dedit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Ex libro primo: "forte evenit ut in
Privernati essemus." "Brute, testificatur pater se tibi Privernatem
fundum reliquisse." Deinde ex libro secundo: "in
Albano eramus ego et Marcus filius." "Sapiens videlicet
homo cum primis nostrae civitatis norat hunc gurgitem;
metuebat ne, cum is nihil haberet, nihil esse ei relictum
putaretur." Tum ex libro tertio, in quo finem scribendi
fecit—tot enim, ut audivi Scaevolam dicere, sunt veri Bruti
libri—"in Tiburti forte adsedimus ego et Marcus filius."
"Ubi sunt hi fundi, Brute, quos tibi pater publicis commentariis
consignatos reliquit? Quod nisi puberem te,
inquit, iam haberet, quartum librum composuisset et se
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
etiam in balneis lotum cum filio scriptum reliquisset." Quis
est igitur qui non fateatur hoc lepore atque his facetiis non
minus refutatum esse Brutum quam illis tragoediis, quas egit
idem, cum casu in eadem causa efferretur anus Iunia. Pro
di immortales, quae fuit illa, quanta vis! quam inexspectata!
quam repentina! cum coniectis oculis, gestu omni ei
imminenti, summa gravitate et celeritate verborum "Brute,
quid sedes? Quid illam anum patri nuntiare vis tuo?
Quid illis omnibus, quorum imagines duci vides? Quid
maioribus tuis? Quid L. Bruto, qui hunc populum dominatu
regio liberavit? Quid te agere? Cui rei, cui gloriae,
cui virtuti studere? Patrimonione augendo? At id non
est nobilitatis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Sed fac esse, nihil superest; libidines totum
dissipaverunt. An iuri civili? Est paternum. Sed dicet
te, cum aedis venderes, ne in rutis quidem et caesis solium
tibi paternum recepisse. An rei militari? Qui numquam
castra videris! An eloquentiae? Quae neque est in te,
et, quicquid est vocis ac linguae, omne in istum turpissimum
calumniae quaestum contulisti! Tu lucem aspicere audes?
Tu hos intueri? Tu in foro, tu in urbe, tu in civium esse
conspectu? Tu illam mortuam, tu imagines ipsas non perhorrescis?
Quibus non modo imitandis, sed ne conlocandis
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quidem tibi locum ullum reliquisti." Sed haec tragica atque
divina; faceta autem et urbana innumerabilia vel ex una
contione meministis; nec enim maior contentio umquam
fuit nec apud populum gravior oratio quam huius contra
conlegam in censura nuper neque lepore et festivitate conditior.
Qua re tibi, Antoni, utrumque adsentior et multum
facetias in dicendo prodesse saepe et eas arte nullo modo
posse tradi: illud quidem admiror, te nobis in eo genere
tribuisse tantum et non huius rei quoque palmam ut ceterarum
Crasso detulisse.'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Tum Antonius 'ego vero ita fecissem,'
inquit 'nisi interdum in hoc Crasso paulum inviderem;
nam esse quamvis facetum atque salsum non nimis est per
se ipsum invidendum; sed cum omnium sit venustissimus
et urbanissimus, omnium gravissimum et severissimum et
esse et videri, quod isti contigit uni, id mihi vix ferendum
videbatur.'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Hic cum adrisisset ipse Crassus, 'ac tamen,'
inquit Antonius 'cum artem esse facetiarum, Iuli, ullam
negares, aperuisti quiddam, quod praecipiendum videretur:
haberi enim dixisti rationem oportere hominum, rei, temporis,
ne quid iocus de gravitate decerperet; quod quidem
in primis a Crasso observari solet. Sed hoc praeceptum
praetermittendarum est facetiarum, cum eis nihil opus sit;
nos autem quo modo utamur, cum opus sit, quaerimus, ut
in adversarium et maxime, si eius stultitia poterit agitari;
in testem stultum, cupidum, levem, si facile homines audituri
videbuntur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Omnino probabiliora sunt, quae lacessiti
dicimus quam quae priores, nam et ingeni celeritas maior
est, quae apparet in respondendo, et humanitatis est responsio;
videmur enim quieturi fuisse, nisi essemus lacessiti, ut
in ipsa ista contione nihil fere dictum est ab hoc, quod
quidem facetius dictum videretur, quod non provocatus
responderit; erat autem tanta in Domitio gravitas, tanta
auctoritas, ut, quod esset ab eo obiectum, lepore magis
levandum quam contentione frangendum videretur.'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Tum
Sulpicius 'quid igitur? Patiemur' inquit 'Caesarem, qui
quamquam M. Crasso facetias concedit, tamen multo in eo
studio magis ipse elaborat, non explicare nobis totum genus
hoc iocandi quale sit et unde ducatur; praesertim cum
tantam vim et utilitatem salis et urbanitatis esse fateatur?'
'Quid, si' inquit Iulius 'adsentior Antonio dicenti nullam
esse artem salis?'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Hic cum Sulpicius reticuisset, 'quasi
vero' inquit Crassus 'horum ipsorum, de quibus Antonius
iam diu loquitur, ars ulla sit: observatio quaedam est, ut
ipse dixit, earum rerum, quae in dicendo valent; quae si
eloquentis facere posset, quis esset non eloquens? Quis
enim haec non vel facile vel certe aliquo modo posset
ediscere? Sed ego in his praeceptis hanc vim et hanc
utilitatem esse arbitror, non ut ad reperiendum quod dicamus,
arte ducamur sed ut ea, quae natura, quae studio,
quae exercitatione consequimur, aut recta esse confidamus
aut prava intellegamus, cum quo referenda sint didicerimus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Qua re, Caesar, ego quoque hoc a te peto, ut, si tibi videtur,
disputes de hoc toto iocandi genere quid sentias, ne qua
forte dicendi pars, quoniam ita voluistis, in hoc tali coetu
atque in tam accurato sermone praeterita esse videatur.'
'Ego vero,' inquit ille 'quoniam conlectam a conviva, Crasse,
exigis, non committam ut, si defugerim, tibi causam aliquam
recusandi dem. Quamquam soleo saepe mirari eorum impudentiam,
qui agunt in scaena gestum inspectante Roscio;
quis enim sese commovere potest, cuius ille vitia non videat?
Sic ego nunc, Crasso audiente, primum loquar de facetiis
et docebo sus, ut aiunt, oratorem eum, quem cum Catulus
nuper audisset, faenum alios aiebat esse oportere.'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Tum
ille 'iocabatur' inquit 'Catulus, praesertim cum ita dicat
ipse, ut ambrosia alendus esse videatur. Verum te, Caesar,
audiamus, ut Antoni reliqua videamus.' Et Antonius 'perpauca
quidem mihi restant,' inquit 'sed tamen defessus iam
labore atque itinere disputationis meae requiescam in Caesaris
sermone quasi in aliquo peropportuno deversorio.'
'Atqui' inquit Iulius 'non nimis liberale hospitium meum
dices; nam te in viam, simul ac perpaulum gustaris, extrudam
et eiciam.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Ac ne diutius vos demorer, de omni isto genere quid
sentiam perbreviter exponam. De risu quinque sunt, quae
quaerantur: unum, quid sit; alterum, unde sit; tertium,
sitne oratoris risum velle movere; quartum, quatenus;
quintum, quae sint genera ridiculi. Atque illud primum,
quid sit ipse risus, quo pacto concitetur, ubi sit, quo modo
exsistat atque ita repente erumpat, ut eum cupientes tenere
nequeamus, et quo modo simul latera, os, venas, oculos,
vultum occupet, viderit Democritus; neque enim ad hunc sermonem
hoc pertinet, et, si pertineret, nescire me tamen id
non puderet, quod ne illi quidem scirent, qui pollicerentur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Locus autem et regio quasi ridiculi—nam id proxime quaeritur—turpitudine
et deformitate quadam continetur; haec
enim ridentur vel sola vel maxime, quae notant et designant
turpitudinem aliquam non turpiter. Est autem, ut ad illud
tertium veniam, est plane oratoris movere risum; vel quod
ipsa hilaritas benevolentiam conciliat ei, per quem excitata
est; vel quod admirantur omnes acumen uno saepe in
verbo positum maxime respondentis, non numquam etiam
lacessentis; vel quod frangit adversarium, quod impedit,
quod elevat, quod deterret, quod refutat; vel quod ipsum
oratorem politum esse hominem significat, quod eruditum,
quod urbanum, maxime quod tristitiam ac severitatem
mitigat et relaxat odiosasque res saepe, quas argumentis
dilui non facile est, ioco risuque dissolvit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Quatenus autem
sint ridicula tractanda oratori, perquam diligenter videndum
est, quod in quarto loco quaerendi posueramus. Nam
nec insignis improbitas et scelere iuncta nec rursus miseria
insignis agitata ridetur: facinerosos enim maiore quadam
vi quam ridiculi vulnerari volunt; miseros inludi nolunt, nisi
se forte iactant; parcendum autem maxime est caritati
hominum, ne temere in eos dicas, qui diliguntur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Haec
igitur adhibenda est primum in iocando moderatio; itaque
ea facillime luduntur, quae neque odio magno neque misericordia
maxima digna sunt; quam ob rem materies omnis
ridiculorum est in eis vitiis, quae sunt in vita hominum
neque carorum neque calamitosorum neque eorum, qui ob
facinus ad supplicium rapiendi videntur; eaque belle agitata
ridentur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Est etiam deformitatis et corporis vitiorum satis
bella materies ad iocandum; sed quaerimus idem, quod in
ceteris rebus maxime quaerendum est, quatenus; in quo
non modo illud praecipitur, ne quid insulse, sed etiam, si
quid perridicule possis, vitandum est oratori utrumque,
ne aut scurrilis iocus sit aut mimicus. Quae cuius modi
sint facilius iam intellegemus, cum ad ipsa ridiculorum
genera venerimus.
Duo sunt enim genera facetiarum, quorum alterum re
tractatur, alterum dicto:
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
re, si quando quid tamquam aliqua
fabella narratur, ut olim tu, Crasse, in Memmium, comedisse
eum lacertum Largi, cum esset cum eo Tarracinae de
amicula rixatus: salsa, ac tamen a te ipso ficta tota narratio;
addidisti clausulam: tota Tarracina tum omnibus in parietibus
inscriptas fuisse litteras L. L. L. M. M.; cum quaereres
id quid esset, senem tibi quendam oppidanum dixisse:
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
"lacerat lacertum Largi mordax Memmius." Perspicitis
genus hoc quam sit facetum, quam elegans, quam oratorium,
sive habeas vere quod narrare possis, quod tamen est mendaciunculis
aspergendum, sive fingas. Est autem huius
generis virtus, ut ita facta demonstres, ut mores eius,
de quo narres, ut sermo, ut vultus omnes exprimantur, ut
eis, qui audiunt, tum geri illa fierique videantur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
In re est
item ridiculum, quod ex quadam depravata imitatione sumi
solet, ut idem Crassus: "per tuam nobilitatem, per vestram
familiam!" Quid aliud fuit, in quo contio rideret, nisi
illa vultus et vocis imitatio? "Per tuas statuas!" vero
cum dixit et extento bracchio paulum etiam de gestu
addidit, vehementius risimus. Ex hoc genere est illa
Rosciana imitatio senis:
"tibi ego, Antipho, has sero, inquit; seniumst, quom audio."
Atqui ita est totum hoc ipso genere ridiculum, ut cautissime
tractandum sit; mimorum est enim et ethologorum,
si nimia est imitatio, sicut obscenitas. Orator surripiat
oportet imitationem, ut is, qui audiet, cogitet plura quam
videat; praestet idem ingenuitatem et ruborem suum verborum
turpitudine et rerum obscenitate vitanda.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Ergo
haec duo genera sunt eius ridiculi, quod in re positum est,
quae sunt propria perpetuarum facetiarum, in quibus describuntur
hominum mores et ita effinguntur, ut aut re
narrata aliqua quales sint intellegantur aut imitatione
breviter iniecta in aliquo insigni ad inridendum vitio reperiantur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
In dicto autem ridiculum est id, quod verbi aut
sententiae quodam acumine movetur; sed ut in illo superiore
genere vel narrationis vel imitationis vitanda est mimorum
et ethologorum similitudo, sic in hoc scurrilis oratori
dicacitas magno opere fugienda est. Qui igitur distinguemus
a Crasso, a Catulo, a ceteris familiarem vestrum
Granium aut Vargulam amicum meum? Non me hercule
in mentem mihi quidem venit: sunt enim dicaces; Granio
quidem nemo dicacior. Hoc, opinor, primum, ne, quotienscumque
potuerit dictum dici, necesse habeamus dicere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Pusillus testis processit. "Licet" inquit "rogare?" Philippus.
Tum quaesitor properans "modo breviter." Hic ille
"non accusabis: perpusillum rogabo." Ridicule. Sed sedebat
iudex L. Aurifex brevior ipse quam testis etiam: omnis
est risus in iudicem conversus; visum est totum scurrile
ridiculum. Ergo haec, quae cadere possunt in quos nolis,
quamvis sint bella, sunt tamen ipso genere scurrilia;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ut
iste, qui se vult dicacem et me hercule est, Appius, sed non
numquam in hoc vitium scurrile delabitur. "Cenabo"
inquit "apud te," huic lusco familiari meo, C. Sextio; "uni
enim locum esse video." Est hoc scurrile, et quod sine
causa lacessivit et tamen id dixit, quod in omnis luscos
conveniret; ea, quia meditata putantur esse, minus ridentur:
illud egregium Sexti et ex tempore "manus lava"
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
inquit "et cena." Temporis igitur ratio et ipsius dicacitatis
moderatio et temperantia et raritas dictorum distinguent
oratorem a scurra, et quod nos cum causa dicimus, non ut
ridiculi videamur, sed ut proficiamus aliquid, illi totum
diem et sine causa. Quid enim est Vargula adsecutus, cum
eum candidatus A. Sempronius cum M. fratre suo complexus
esset "puer, abige muscas"? Risum quaesivit, qui
est mea sententia vel tenuissimus ingeni fructus. Tempus
igitur dicendi prudentia et gravitate moderabimur; quarum
utinam artem aliquam haberemus! Sed domina natura est.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Nunc exponamus genera ipsa summatim, quae risum
maxime moveant. Haec igitur sit prima partitio, quod
facete dicatur, id alias in re habere, alias in verbo facetias;
maxime autem homines delectari, si quando risus coniuncte
re verboque moveatur. Sed hoc mementote, quoscumque
locos attingam, unde ridicula ducantur, ex eisdem locis fere
etiam gravis sententias posse duci: tantum interest, quod
gravitas honestis in rebus severisque, iocus in turpiculis et
quasi deformibus ponitur, velut eisdem verbis et laudare
frugi servum possimus et, si est nequam, iocari. Ridiculum
est illud Neronianum vetus in furaci servo: solum esse, cui
domi nihil sit nec obsignatum nec occlusum, quod idem in
bono servo dici solet.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Sed hoc eisdem verbis; ex eisdem
autem locis nascuntur omnia. Nam quod Sp. Carvilio
graviter claudicanti ex vulnere ob rem publicam accepto et
ob eam causam verecundanti in publicum prodire mater
dixit "quin prodis, mi Spuri? quotienscumque gradum
facies, totiens tibi tuarum virtutum veniat in mentem," praeclarum
et grave est: quod Calvino Glaucia claudicanti "ubi
est vetus illud: num claudicat? at hic clodicat"! hoc ridiculum
est; et utrumque ex eo, quod in claudicatione animadverti
potuit, est ductum. "Quid hoc Navio ignavius?"
severe Scipio; at in male olentem "video me a te circumveniri"
subridicule Philippus; at utrumque genus continet
verbi ad litteram immutati similitudo.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Ex ambiguo dicta
vel argutissima putantur, sed non semper in ioco, saepe
etiam in gravitate versantur. Africano illi superiori coronam
sibi in convivio ad caput accommodanti, cum ea saepius
rumperetur, P. Licinius Varus "noli mirari," inquit "si non
convenit, caput enim magnum est": et laudabile et honestum;
at ex eodem genere est "Calvo satis est, quod dicit
parum." Ne multa: nullum genus est ioci, quo non ex
eodem severa et gravia sumantur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Atque hoc etiam animadvertendum
est, non esse omnia ridicula faceta. Quid
enim potest esse tam ridiculum quam sannio est? Sed ore,
vultu, imitandis moribus, voce, denique corpore ridetur
ipso; salsum hunc possum dicere atque ita, non ut eius modi
oratorem esse velim, sed ut mimum. Qua re primum genus
hoc, quod risum vel maxime movet, non est nostrum: morosum,
superstitiosum, suspiciosum, gloriosum, stultum: naturae
ridentur ipsae, quas personas agitare solemus, non sustinere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alterum genus est in imitatione admodum ridiculum, sed
nobis furtim tantum uti licet, si quando, et cursim; aliter
enim minime est liberale; tertium, oris depravatio, non
digna nobis; quartum, obscenitas, non solum non foro
digna, sed vix convivio liberorum. Detractis igitur tot
rebus ex hoc oratorio loco facetiae reliquae sunt, quae aut
in re, ut ante divisi, positae videntur esse aut in verbo; nam
quod, quibuscumque verbis dixeris, facetum tamen est, re
continetur; quod mutatis verbis salem amittit, in verbis
habet omnem leporem.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Ambigua sunt in primis acuta atque in verbo posita, non
in re; sed non saepe magnum risum movent; magis ut belle,
ut litterate dicta laudantur; ut in illum Titium, qui cum
studiose pila luderet et idem signa sacra noctu frangere
putaretur gregalesque eum, cum in campum non venisset,
requirerent, excusavit Vespa Terentius, quod eum bracchium
fregisse diceret; ut illud Africani, quod est apud Lucilium
""
inquit:
Quid Decius? Nuculam an confixum vis facere?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ut tuus amicus, Crasse, Granius, "non esse sextantis." Et
si quaeritis, is, qui appellatur dicax, hoc genere maxime
excellet; sed risum movent alia maiorem. Ambiguum
per se ipsum probatur id quidem, ut ante dixi, vel maxime;
ingeniosi enim videtur vim verbi in aliud, atque ceteri
accipiant, posse ducere; sed admirationem magis quam
risum movet, nisi si quando incidit in aliud quoque genus
ridiculi, quae genera percurram equidem.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Sed scitis esse
notissimum ridiculi genus, cum aliud exspectamus, aliud
dicitur: hic nobismet ipsis noster error risum movet: quod
si admixtum est etiam ambiguum, fit salsius; ut apud Novium
videtur esse misericors ille, qui iudicatum duci videt:
percontatur ita: "quanti addictus?" "Mille nummum." Si
addidisset tantummodo "ducas licet"; esset illud genus
ridiculi praeter exspectationem; sed quia addidit "nihil
addo, ducas licet"; addito ambiguo altero genere ridiculi,
fuit, ut mihi quidem videtur, salsissimus. Hoc tum est
venustum, cum in altercatione arripitur ab adversario
verbum et ex eo, ut a Catulo in Philippum, in eum ipsum
aliquid, qui lacessivit, infligitur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Sed cum plura sint ambigui
genera, de quibus est doctrina quaedam subtilior,
attendere et aucupari verba oportebit; in quo, ut ea, quae
sint frigidiora, vitemus,—est enim cavendum, ne arcessitum
dictum putetur—permulta tamen acute dicemus. Alterum
genus est, quod habet parvam verbi immutationem, quod in
littera positum Graeci vocant παρονομασίαν, ut "Nobiliorem
mobiliorem" Cato; aut, ut idem, cum cuidam dixisset
"eamus deambulatum" et ille "quid opus fuit de?" "Immo
vero" inquit "quid opus fuit te?" Aut eiusdem responsio
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
illa "si tu et adversus et aversus impudicus es." Etiam
interpretatio nominis habet acumen, cum ad ridiculum
convertas, quam ob rem ita quis vocetur; ut ego nuper
Nummium divisorem, ut Neoptolemum ad Troiam, sic
illum in campo Martio nomen invenisse; atque haec omnia
verbo continentur. Saepe etiam versus facete interponitur,
vel ut est vel paululum immutatus, aut aliqua pars versus,
ut Stati a Scauro stomachante; ex quo sunt non nulli, qui
tuam legem de civitate natam, Crasse, dicant:
st, tacete, quid hoc clamoris? Quibus nec mater nec pater,tanta confidentia? Auferte istam enim superbiam.
Nam in Caelio sane etiam ad causam utile fuit tuum illud,
Antoni, cum ille a se pecuniam profectam diceret testis et
haberet filium delicatiorem, abeunte iam illo,
sentin senem esse tactum triginta minis?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
In hoc genus coniciuntur etiam proverbia, ut illud Scipionis,
cum Asellus omnis se provincias stipendia merentem peragrasse
gloriaretur: "agas asellum" et cetera; qua re ea quoque,
quoniam mutatis verbis non possunt retinere eandem
venustatem, non in re, sed in verbis posita ducantur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Est
etiam in verbo positum non insulsum genus ex eo, cum
ad verbum, non ad sententiam rem accipere videare; ex
quo uno genere totus est Tutor, mimus vetus, oppido
ridiculus. Sed abeo a mimis; tantum genus huius ridiculi
insigni aliqua et nota re notari volo; est autem ex hoc
genere illud, quod tu, Crasse, nuper ei, qui te rogasset, num
tibi molestus esset futurus, si ad te bene ante lucem venisset,
"tu vero" inquisti "molestus non eris." "Iubebis igitur te"
inquit "suscitari?" Et tu "certe negaram te molestum
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
futurum." Ex eodem hoc vetus illud est, quod aiunt Maluginensem
illum M. Scipionem, cum ex centuria sua renuntiaret
Acidinum consulem praecoque dixisset "dic de
L. Manlio": "virum bonum" inquit "egregiumque civem
esse arbitror." Ridicule etiam illud L. Porcius Nasica
censori Catoni; cum ille "ex tui animi sententia tu uxorem
habes?" "Non hercule" inquit "ex mei animi sententia."
Haec aut frigida sunt aut tum salsa, cum aliud est exspectatum.
Natura enim nos, ut ante dixi, noster delectat error;
ex quo, cum quasi decepti sumus exspectatione, ridemus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
In verbis etiam illa sunt, quae aut ex immutata oratione
ducuntur aut ex unius verbi translatione aut ex inversione
verborum. Ex immutatione, ut olim Rusca cum legem
ferret annalem, dissuasor M. Servilius "dic mihi," inquit
"M. Pinari, num, si contra te dixero, mihi male dicturus es,
ut ceteris fecisti?" "Ut sementem feceris, ita metes" inquit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Ex translatione autem, ut, cum Scipio ille maior Corinthiis
statuam pollicentibus eo loco, ubi aliorum essent imperatorum,
turmalis dixit displicere. Invertuntur autem verba,
ut, Crassus apud M. Perpernam iudicem pro Aculeone cum
diceret, aderat contra Aculeonem Gratidiano L. Aelius
Lamia, deformis, ut nostis; qui cum interpellaret odiose,
"audiamus" inquit "pulchellum puerum" Crassus; cum
esset arrisum, "non potui mihi" inquit Lamia "formam ipse
fingere, ingenium potui"; tum hic "audiamus" inquit
"disertum": multo etiam arrisum est vehementius. Sunt
etiam illa venusta ut in gravibus sententiis, sic in facetiis—
dixi enim dudum rationem aliam esse ioci, aliam severitatis,
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
gravium autem et iocorum unam esse materiam—ornant
igitur in primis orationem verba relata contrarie, quod idem
genus saepe est etiam facetum, ut Servius ille Galba cum
iudices L. Scribonio tribuno plebis ferret familiaris suos et
dixisset Libo "quando tandem, Galba, de triclinio tuo
exibis?" "cum tu" inquit "de cubiculo alieno." A quo
genere ne illud quidem plurimum distat, quod Glaucia
Metello "villam in Tiburti habes, cortem in Palatio."
Ac verborum quidem genera, quae essent faceta, dixisse
me puto;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
rerum plura sunt, eaque magis, ut dixi ante, ridentur;
in quibus est narratio, res sane difficilis; exprimenda
enim sunt et ponenda ante oculos ea, quae videantur
et veri similia, quod est proprium narrationis, et quae sint,
quod ridiculi proprium est, subturpia; cuius exemplum, ut
brevissimum, sit sane illud, quod ante posui, Crassi de
Memmio. Et ad hoc genus ascribamus etiam narrationes
apologorum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Trahitur etiam aliquid ex historia, ut, cum Sex.
Titius se Cassandram esse diceret, "multos" inquit Antonius
"possum tuos Aiaces Oileos nominare." Est etiam ex
similitudine, quae aut conlationem habet aut tamquam
imaginem: conlationem, ut ille Gallus olim testis in Pisonem,
cum innumerabilem Magio praefecto pecuniam dixisset
datam idque Scaurus tenuitate Magi redargueret, "erras,"
inquit "Scaure; ego enim Magium non conservasse dico,
sed tamquam nudus nuces legeret, in ventre abstulisse"; ut
illud M. Cicero senex, huius viri optimi, nostri familiaris,
pater, "nostros homines similis esse Syrorum venalium: ut
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quisque optime Graece sciret, ita esse nequissimum." Valde
autem ridentur etiam imagines, quae fere in deformitatem
aut in aliquod vitium corporis ducuntur cum similitudine
turpioris: ut meum illud in Helvium Manciam "iam ostendam
cuius modi sis," cum ille "ostende, quaeso"; demonstravi
digito pictum Gallum in Mariano scuto Cimbrico sub
Novis distortum, eiecta lingua, buccis fluentibus; risus est
commotus; nihil tam Manciae simile visum est; ut cum
Tito Pinario mentum in dicendo intorquenti: "tum ut
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
diceret, si quid vellet, si nucem fregisset." Etiam illa, quae
minuendi aut augendi causa ad incredibilem admirationem
efferuntur; velut tu, Crasse, in contione: "ita sibi ipsum
magnum videri Memmium, ut in forum descendens caput
ad fornicem Fabianum demitteret"; ex quo genere etiam
illud est, quod Scipio apud Numantiam, cum stomacharetur
cum C. Metello, dixisse dicitur: "si quintum pareret mater
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
eius, asinum fuisse parituram." Arguta etiam significatio est,
cum parva re et saepe verbo res obscura et latens inlustratur;
ut, cum C. Fabricio P. Cornelius, homo, ut existimabatur,
avarus et furax, sed egregie fortis et bonus imperator, gratias
ageret, quod se homo inimicus consulem fecisset, bello
praesertim magno et gravi "nihil est, quod mihi gratias
agas," inquit "si malui compilari quam venire"; ut Asello
Africanus obicienti lustrum illud infelix, "noli" inquit
"mirari; is enim, qui te ex aerariis exemit, lustrum condidit
et taurum immolavit." Tacita suspicio est, ut religione
civitatem obstrinxisse videatur Mummius, quod Asellum
ignominia levarit.
Urbana etiam dissimulatio est, cum alia dicuntur ac
sentias, non illo genere, de quo ante dixi, cum contraria
dicas, ut Lamiae Crassus, sed cum toto genere orationis
severe ludas, cum aliter sentias ac loquare;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ut noster Scaevola
Septumuleio illi Anagnino, cui pro C. Gracchi capite
erat aurum repensum, roganti, ut se in Asiam praefectum
duceret "quid tibi vis," inquit "insane? tanta malorum est
multitudo civium, ut tibi ego hoc confirmem, si Romae
manseris, te paucis annis ad maximas pecunias esse venturum."
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
In hoc genere Fannius in annalibus suis Africanum
hunc Aemilianum dicit fuisse egregium et Graeco
eum verbo appellat εἴρωνα; sed, uti ei ferunt, qui melius
haec norunt, Socratem opinor in hac ironia dissimulantiaque
longe lepore et humanitate omnibus praestitisse. Genus
est perelegans et cum gravitate salsum cumque oratoriis
dictionibus tum urbanis sermonibus accommodatum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Et
hercule omnia haec, quae a me de facetiis disputantur, non
maiora forensium actionum quam omnium sermonum condimenta
sunt. Nam sicut quod apud Catonem est—qui
multa rettulit, ex quibus a me exempli causa non nulla
ponuntur—per mihi scitum videtur, C. Publicium solitum
dicere "P. Mummium cuiusvis temporis hominem esse," sic
profecto se res habet, nullum ut sit vitae tempus, in quo
non deceat leporem humanitatemque versari.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Sed redeo
ad cetera. Est huic finitimum dissimulationi, cum honesto
verbo vitiosa res appellatur; ut cum Africanus censor tribu
movebat eum centurionem, qui in Pauli pugna non adfuerat,
cum ille se custodiae causa diceret in castris remansisse
quaereretque, cur ab eo notaretur, "non amo" inquit
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
"nimium diligentis." Acutum etiam illud est, cum ex alterius
oratione aliud excipias atque ille vult; ut Salinatori
Maximus, cum Tarento amisso arcem tamen Livius retinuisset
multaque ex ea proelia praeclara fecisset, cum
aliquot post annis Maximus id oppidum recepisset rogaretque
eum Salinator, ut meminisset opera sua se Tarentum
recepisse, "quidni" inquit "meminerim? Numquam enim
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
recepissem, nisi tu perdidisses." Sunt etiam illa subabsurda,
sed eo ipso nomine saepe ridicula, non solum mimis perapposita,
sed etiam quodam modo nobis:
homo fatuus,
postquam rem habere coepit, est emortuus.
Et
quid est tibi ista mulier? Uxor. Similis me dius fidius.
Et
quamdiu ad aquas fuit, numquam est emortuus.
Genus hoc levius et, ut dixi, mimicum, sed habet non numquam
aliquid etiam apud nos loci, ut vel non stultus quasi
stulte cum sale dicat aliquid: ut tibi, Antoni, Mancia, cum
audisset te censorem a M. Duronio de ambitu postulatum,
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
"aliquando" inquit "tibi tuum negotium agere licebit." Valde
haec ridentur et hercule omnia, quae a prudentibus quasi
per simulationem non intellegendi subabsurde salseque
dicuntur. Ex quo genere est etiam non videri intellegere
quod intellegas, ut Pontidius "qualem existimas, qui in
adulterio deprehenditur?" "tardum!" ut ego, qui in dilectu
Metello, cum excusationem oculorum a me non acciperet
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
et dixisset "tu igitur nihil vides?" "ego vero" inquam
"a porta Esquilina video villam tuam;" ut illud Nasicae,
qui cum ad poetam Ennium venisset eique ab ostio quaerenti
Ennium ancilla dixisset domi non esse, Nasica sensit
illam domini iussu dixisse et illum intus esse; paucis post
diebus cum ad Nasicam venisset Ennius et eum ad ianuam
quaereret, exclamat Nasica domi non esse, tum Ennius
"quid? ego non cognosco vocem" inquit "tuam?" Hic
Nasica "homo es impudens: ego cum te quaererem ancillae
tuae credidi te domi non esse, tu mihi non credis ipsi?"
Est bellum illud quoque, ex quo is, qui dixit inridetur in eo
ipso genere, quo dixit;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ut, cum Q. Opimius consularis,
qui adulescentulus male audisset, festivo homini Egilio, qui
videretur mollior nec esset, dixisset "quid tu, Egilia mea?
quando ad me venis cum tua colu et lana?" "Non pol"
inquit "audeo, nam me ad famosas vetuit mater accedere."
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Salsa sunt etiam, quae habent suspicionem ridiculi absconditam,
quo in genere est Siculi illud, cui cum familiaris quidam
quereretur quod diceret uxorem suam suspendisse se
de ficu, "amabo te," inquit "da mihi ex ista arbore quos
seram surculos." In eodem genere est, quod Catulus dixit
cuidam oratori malo: qui cum in epilogo misericordiam se
movisse putaret, postquam adsedit, rogavit hunc videreturne
misericordiam movisse, "ac magnam quidem," inquit "neminem
enim puto esse tam durum, cui non oratio tua misericordia
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
digna visa sit." Me tamen hercule etiam illa valde
movent stomachosa et quasi submorosa ridicula, non cum
a moroso dicuntur; tum enim non sal, sed natura ridetur;
in quo, ut mihi videtur, persalsum illud est apud Novium:
"quid ploras, pater?"
"Mirum ni cantem: condemnatus sum."
Huic generi quasi contrarium est ridiculi genus patientis ac
lenti, ut, cum Cato percussus esset ab eo, qui arcam ferebat,
cum ille diceret "cave," rogavit "num quid aliud ferret
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
praeter arcam." Est etiam stultitiae salsa reprehensio, ut
ille Siculus, cui praetor Scipio patronum causae dabat
hospitem suum, hominem nobilem, sed admodum stultum,
"quaeso," inquit "praetor, adversario meo da istum patronum,
deinde mihi neminem dederis." Movent illa etiam, quae
coniectura explanantur longe aliter atque sunt, sed acute atque
concinne; ut, cum Scaurus accusaret Rutilium ambitus,
cum ipse consul esset factus, ille repulsam tulisset, et in eius
tabulis ostenderet litteras A. F. P. R. idque diceret esse,
actum fide P. Rutili; Rutilius autem, ante factum, post
relatum; C. Canius, eques Romanus, cum Rufo adesset,
exclamat, neutrum illis litteris declarari: "quid ergo?"
inquit Scaurus; "Aemilius fecit, plectitur Rutilius."
Ridentur etiam discrepantia:
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
"quid huic abest nisi res et
virtus?" Bella etiam est familiaris reprehensio quasi errantis;
ut cum obiurgavit Albium Granius quod, cum eius tabulis
quiddam ab Albucio probatum videretur, et valde absoluto
Scaevola gauderet neque intellegeret contra suas tabulas
esse iudicatum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Huic similis est etiam admonitio in consilio
dando familiaris, ut, cum patrono malo, cum vocem in
dicendo obtudisset, suadebat Granius, ut mulsum frigidum
biberet, simul ac domum redisset, "perdam" inquit "vocem,
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
si id fecero": "melius est" inquit "quam reum." Bellum
etiam est, cum quid cuique sit consentaneum dicitur; ut,
cum Scaurus non nullam haberet invidiam ex eo, quod
Phrygionis Pompei, locupletis hominis, bona sine testamento
possederat, sederetque advocatus reo Bestiae, cum
funus quoddam duceretur, accusator C. Memmius "vide,"
inquit "Scaure, mortuus rapitur, si potes esse possessor."
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Sed ex his omnibus nihil magis ridetur, quam quod est
praeter exspectationem, cuius innumerabilia sunt exempla,
vel Appi maioris illius, qui in senatu, cum ageretur de agris
publicis et de lege Thoria et peteretur Lucullus ab eis, qui
a pecore eius depasci agros publicos dicerent, "non est"
inquit "Luculli pecus illud; erratis";—defendere Lucullum
videbatur—"ego liberum puto esse: qua libet pascitur."
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Placet etiam mihi illud Scipionis illius, qui Ti. Gracchum
perculit: cum ei M. Flaccus multis probris obiectis P. Mucium
iudicem tulisset; "eiero," inquit "iniquus est"; cum
esset admurmuratum, "ah," inquit "P. C., non ego mihi illum
iniquum eiero, verum omnibus." Ab hoc vero Crasso nihil
facetius: cum laesisset testis Silus Pisonem, quod se in eum
audisse dixisset, "potest fieri," inquit "Sile, ut is, unde te
audisse dicis, iratus dixerit." Adnuit Silus. "Potest etiam,
ut tu non recte intellexeris." Id quoque toto capite adnuit,
ut se Crasso daret. "Potest etiam fieri," inquit "ut omnino,
quod te audisse dicis, numquam audieris." Hoc ita praeter
exspectationem accidit, ut testem omnium risus obrueret.
Huius generis est plenus Novius, cuius iocus est familiaris
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
"sapiens si algebis, tremes" et alia permulta. Saepe etiam
facete concedas adversario id ipsum, quod tibi ille detrahit;
ut C. Laelius, cum ei quidam malo genere natus diceret,
indignum esse suis maioribus, "at hercule" inquit "tu tuis
dignus." Saepe etiam sententiose ridicula dicuntur, ut
M. Cincius, quo die legem de donis et muneribus tulit,
cum C. Cento prodisset et satis contumeliose "quid fers,
Cinciole?" quaesisset, "ut emas," inquit "Gai, si uti velis."
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Saepe etiam salse, quae fieri non possunt, optantur; ut
M. Lepidus, cum, ceteris se in campo exercentibus, ipse in
herba recubuisset, "vellem hoc esset," inquit "laborare."
Salsum est etiam quaerentibus et quasi percontantibus lente
respondere quod nolint; ut censor Lepidus, cum M. Antistio
Pyrgensi equum ademisset amicique cum vociferarentur et
quaererent, quid ille patri suo responderet, cur ademptum
sibi equum diceret, cum optimus colonus, parcissimus,
modestissimus, frugalissimus esset, "me istorum" inquit
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
"nihil credere." Conliguntur a Graecis, alia non nulla, exsecrationes,
admirationes, minationes; sed haec ipsa nimis
mihi videor in multa genera discripsisse; nam illa, quae
verbi ratione et vi continentur, certa fere ac definita sunt;
quae plerumque, ut ante dixi, laudari magis quam rideri
solent;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
haec autem, quae sunt in re ipsa et sententia, partibus
sunt innumerabilia, generibus pauca; exspectationibus
enim decipiendis et naturis aliorum inridendis ipsorum
ridicule indicandis et similitudine turpioris et dissimulatione
et subabsurda dicendo et stulta reprehendendo risus
moventur. Itaque imbuendus est is, qui iocose volet dicere,
quasi natura quadam apta ad haec genera et moribus, ut ad
cuiusque modi genus ridiculi vultus etiam accommodetur;
qui quidem quo severior est et tristior, ut in te, Crasse, hoc
illa, quae dicuntur, salsiora videri solent.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Sed iam tu,
Antoni, qui hoc deversorio sermonis mei libenter acquieturum
te esse dixisti, tamquam in Pomptinum deverteris, neque
amoenum neque salubrem locum, censeo, ut satis diu
te putes requiesse et iter reliquum conficere pergas.'
'Ego vero, atque hilare quidem a te acceptus,' inquit 'et
cum doctior per te, tum etiam audacior factus iam ad
iocandum; non enim vereor ne quis me in isto genere
leviorem iam putet, quoniam quidem tu Fabricios mihi
auctores et Africanos, Maximos, Catones, Lepidos protulisti.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Sed habetis ea, quae vultis ex me audire, de quibus
quidem accuratius dicendum et cogitandum fuit; nam
cetera faciliora sunt atque ex eis, quae dicta sunt, reliqua
nascuntur omnia. Ego enim cum ad causam sum adgressus
atque omnia cogitando, quoad facere potui, persecutus,
cum et argumenta causae et eos locos, quibus animi iudicum
conciliantur, et illos, quibus permoventur, vidi atque cognovi,
tum constituo quid habeat causa quaeque boni, quid
mali; nulla enim fere potest res in dicendi disceptationem
aut controversiam vocari, quae non habeat utrumque, sed,
quantum habeat, id refert;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
mea autem ratio haec esse in
dicendo solet, ut, boni quod habeam, id amplectar, exornem,
exaggerem, ibi commorer, ibi habitem, ibi haeream; a malo
autem vitioque causae ita recedam, non ut me id fugere
appareat, sed ut totum bono illo ornando et augendo dissimulatum
obruatur; et, si causa est in argumentis, firmissima
quaeque maxime tueor, sive plura sunt sive aliquod
unum; sin autem in conciliatione aut in permotione causa
est, ad eam me potissimum partem, quae maxime movere
animos hominum potest, confero.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Summa denique huius
generis haec est, ut si in refellendo adversario firmior esse
oratio quam in confirmandis nostris rebus potest, omnia in
illum tela conferam; si nostra probari facilius, quam illa
redargui possunt, abducere animos a contraria defensione
et ad nostram conor deducere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Duo denique illa, quae
facillima videntur, quoniam quae difficiliora sunt, non
possum, mihi pro meo iure sumo: unum, ut molesto aut
difficili argumento aut loco non numquam omnino nihil
respondeam, quod forsitan aliquis iure inriserit; quis enim
est, qui id facere non possit? sed tamen ego de mea nunc,
non de aliorum facultate disputo confiteorque me, si quae
premat res vehementius, ita cedere solere, ut non modo
non abiecto, sed ne reiecto quidem scuto fugere videar, sed
adhibere quandam in dicendo speciem atque pompam et
pugnae similem fugam; consistere vero in meo praesidio
sic, ut non fugiendi hostis, sed capiendi loci causa cessisse
videar;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
alterum est illud, quod ego maxime oratori cavendum
et providendum puto quodque me sollicitare summe
solet: non tam ut prosim causis, elaborare soleo, quam ut
ne quid obsim; non quin enitendum sit in utroque, sed
tamen multo est turpius oratori nocuisse videri causae quam
non profuisse. Sed quid hoc loco vos inter vos, Catule?
An haec, ut sunt contemnenda, contemnitis?' 'Minime,'
inquit ille 'sed Caesar de isto ipso quiddam velle dicere
videbatur.' 'Me vero libente' inquit Antonius 'dixerit sive
refellendi causa sive quaerendi.'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Tum Iulius 'ego me hercule,'
inquit 'Antoni, semper is fui, qui de te oratore sic
praedicarem, unum te in dicendo mihi videri tectissimum
propriumque hoc esse laudis tuae nihil a te umquam esse
dictum, quod obesset ei, pro quo diceres; idque memoria
teneo, cum mihi sermo cum hoc Crasso, multis audientibus,
esset institutus Crassusque plurimis verbis eloquentiam
laudaret tuam, dixisse me cum ceteris tuis laudibus hanc
esse vel maximam quod non solum quod opus esset diceres,
sed etiam quod non opus esset non diceres;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
tum illum
mihi respondere memini, cetera in te summe esse laudanda,
illud vero improbi esse hominis et perfidiosi, dicere quod
alienum esset et noceret ei, pro quo quisque diceret; qua
re non sibi eum disertum, qui id non faceret, videri, sed
improbum, qui faceret. Nunc, si tibi videtur, Antoni,
demonstres velim, qua re tu hoc ita magnum putes nihil in
causa mali facere, ut nihil tibi in oratore maius esse videatur.'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
'Dicam equidem, Caesar,' inquit 'quid intellegam, sed et tu
et vos hoc omnes,' inquit, 'mementote, non me de perfecti
oratoris divinitate quadam loqui, sed de exercitationis et
consuetudinis meae mediocritate. Crassi quidem responsum
excellentis cuiusdam est ingeni ac singularis; cui quidem
portenti simile esse visum est posse aliquem inveniri oratorem,
qui aliquid mali faceret dicendo obessetque ei, quem
defenderet;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
facit enim de se coniecturam; cuius tanta vis
ingeni est, ut neminem nisi consulto putet, quod contra se
ipsum sit, dicere; sed ego non de praestanti quadam et
eximia, sed prope de vulgari et communi vi nunc disputo.
Ita apud Graecos fertur incredibili quadam magnitudine
consili atque ingeni Atheniensis ille fuisse Themistocles;
ad quem quidam doctus homo atque in primis eruditus
accessisse dicitur eique artem memoriae, quae tum primum
proferebatur, pollicitus esse se traditurum; cum ille quaesisset
quidnam illa ars efficere posset, dixisse illum doctorem,
ut omnia meminisset; et ei Themistoclem respondisse
gratius sibi illum esse facturum, si se oblivisci quae vellet
quam si meminisse docuisset.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Videsne quae vis in homine
acerrimi ingeni, quam potens et quanta mens fuerit? Qui
ita responderit, ut intellegere possemus nihil ex illius animo,
quod semel esset infusum, umquam effluere potuisse; cum
quidem ei fuerit optabilius oblivisci posse potius quod
meminisse nollet quam quod semel audisset vidissetve
meminisse. Sed neque propter hoc Themistocli responsum
memoriae nobis opera danda non est neque illa mea cautio
et timiditas in causis propter praestantem prudentiam Crassi
neglegenda est; uterque enim istorum non mihi attulit
aliquam, sed suam significavit facultatem.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Etenim permulta
sunt in causis in omni parte orationis circumspicienda,
ne quid offendas, ne quo inruas: saepe aliqui testis
aut non laedit aut minus laedit, nisi lacessatur; orat reus,
urgent advocati, ut invehamur, ut male dicamus, denique
ut interrogemus: non moveor, non obtempero, non satis
facio; neque tamen ullam adsequor laudem; homines enim
imperiti facilius quod stulte dixeris reprehendere quam
quod sapienter tacueris laudare possunt.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Hic quantum fit
mali, si iratum, si non stultum, si non levem testem laeseris!
Habet enim et voluntatem nocendi in iracundia et vim in
ingenio et pondus in vita. Nec, si hoc Crassus non committit,
ideo non multi et saepe committunt. Quo quidem
mihi turpius videri nihil solet, quam quod ex oratoris dicto
aliquo aut responso aut rogato sermo ille sequitur: "occidit."
"Adversariumne?" "Immo vero" aiunt "se et eum, quem
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
defendit." Hoc Crassus non putat nisi perfidia accidere
posse; ego autem saepissime video in causis aliquid mali
facere homines minime malos. Quid, illud, quod supra
dixi, solere me cedere et, ut planius dicam, fugere ea, quae
valde causam meam premerent, cum id non faciunt alii
versanturque in hostium castris ac sua praesidia dimittunt,
mediocriterne causis nocent, cum aut adversariorum adiumenta
confirmant aut ea, quae sanare nequeunt, exulcerant?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Quid, cum personarum, quas defendunt, rationem non
habent, si, quae sunt in eis invidiosa, non mitigant extenuando,
sed laudando et efferendo invidiosiora faciunt,
quantum est in eo tandem mali? Quid, si in homines
caros iudicibusque iucundos sine ulla praemunitione
orationis acerbius et contumeliosius invehare, nonne a te
iudices abalienes?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Quid, si, quae vitia aut incommoda
sunt in aliquo iudice uno aut pluribus, ea tu in adversariis
exprobrando non intellegas te in iudices invehi, mediocrene
peccatum est? Quid, si, cum pro altero dicas, litem tuam
facias aut laesus efferare iracundia, causam relinquas, nihilne
noceas? In quo ego, non quo libenter male audiam, sed
quia causam non libenter relinquo, nimium patiens et lentus
existimor; ut, cum te ipsum, Sulpici, obiurgabam, quod
ministratorem peteres, non adversarium; ex quo etiam illud
adsequor, ut, si quis mihi male dicat, petulans aut plane
insanus esse videatur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
In ipsis autem argumentis si quid
posueris aut aperte falsum aut ei, quod dixeris dicturusve
sis, contrarium aut genere ipso remotum ab usu iudiciorum
ac foro, nihilne noceas? Quid multa? Omnis cura mea
solet in hoc versari semper—dicam enim saepius—si possim
ut boni efficiam aliquid dicendo; sin id minus, ut certe ne
quid mali.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Itaque nunc illuc redeo, Catule, in quo tu me paulo ante
laudabas, ad ordinem conlocationemque rerum ac locorum;
cuius ratio est duplex; altera, quam adfert natura causarum,
altera, quae oratorum iudicio et prudentia comparatur:
nam ut aliquid ante rem dicamus, deinde ut rem exponamus,
post ut eam probemus nostris praesidiis confirmandis,
contrariis refutandis, deinde ut concludamus atque ita peroremus,
hoc dicendi natura ipsa praescribit;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ut vero statuamus
ea, quae probandi et docendi causa dicenda sunt,
quem ad modum componamus, id est vel maxime proprium
oratoris prudentiae. Multa enim occurrunt argumenta;
multa, quae in dicendo profutura videantur; sed eorum
partim ita levia sunt, ut contemnenda sint; partim, etiam si
quid habent adiumenti, sunt non numquam eius modi, ut
insit in eis aliquid viti neque tanti sit illud, quod prodesse
videatur, ut cum aliquo malo coniungatur;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quae autem
utilia sunt atque firma, si ea tamen, ut saepe fit, valde
multa sunt, ea, quae ex eis aut levissima sunt aut aliis
gravioribus consimilia, secerni arbitror oportere atque ex
oratione removeri: equidem cum conligo argumenta causarum,
non tam ea numerare soleo quam expendere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Et
quoniam, quod saepe iam dixi, tribus rebus homines ad
nostram sententiam perducimus, aut docendo aut conciliando
aut permovendo, una ex tribus his rebus res prae
nobis est ferenda, ut nihil aliud nisi docere velle videamur;
reliquae duae, sicuti sanguis in corporibus, sic illae in perpetuis
orationibus fusae esse debebunt; nam et principia et
ceterae partes orationis, de quibus paulo post pauca dicemus,
habere hanc vim magno opere debent, ut ad eorum
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
mentis, apud quos agetur, movendas pertinere possint. Sed
his partibus orationis quae, etsi nihil docent argumentando,
persuadendo tamen et commovendo perficiunt plurimum,
quamquam maxime proprius est locus et in exordiendo et
in perorando, digredi tamen ab eo, quod proposueris atque
agas, permovendorum animorum causa saepe utile est;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
itaque vel re narrata et exposita saepe datur ad commovendos
animos digrediendi locus, vel argumentis nostris confirmatis
vel contrariis refutatis vel utroque loco vel omnibus,
si habet eam causa dignitatem atque copiam, recte id fieri
potest; eaeque causae sunt ad augendum et ad ornandum
gravissimae atque plenissimae, quae plurimos exitus dant
ad eius modi digressionem, ut eis locis uti liceat, quibus
animorum impetus eorum, qui audiant, aut impellantur
aut reflectantur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Atque etiam in illo reprehendo eos, qui,
quae minime firma sunt, ea prima conlocant; in quo illos
quoque errare arbitror, qui, si quando—id quod mihi
numquam placuit—pluris adhibent patronos, ut in quoque
eorum minimum putant esse, ita eum primum volunt dicere:
res enim hoc postulat, ut eorum exspectationi, qui audiunt,
quam celerrime succurratur; cui si initio satis factum non
sit; multo plus sit in reliqua causa laborandum; male enim
se res habet, quae non statim, ut dici coepta est, melior
fieri videtur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Ergo ut in oratore optimus quisque, sic in
oratione firmissimum quodque sit primum; dum illud tamen
in utroque teneatur, ut ea, quae excellent, serventur etiam
ad perorandum; si quae erunt mediocria, nam vitiosis
nusquam esse oportet locum, in mediam turbam atque in
gregem coniciantur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Hisce omnibus rebus consideratis
tum denique id, quod primum est dicendum, postremum
soleo cogitare, quo utar exordio. Nam si quando id primum
invenire volui, nullum mihi occurrit nisi aut exile aut
nugatorium aut vulgare aut commune. Principia autem
dicendi semper cum accurata et acuta et instructa sententiis,
apta verbis, tum vero causarum propria esse debent;
prima est enim quasi cognitio et commendatio orationis in
principio, quaeque continuo eum, qui audit, permulcere
atque allicere debet;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
in quo admirari soleo non equidem
istos, qui nullam huic rei operam dederunt, sed hominem
in primis disertum atque eruditum, Philippum, qui ita solet
surgere ad dicendum, ut quod primum verbum habiturus
sit, nesciat; et ait idem, cum bracchium concalfecerit,
tum se solere pugnare; neque attendit eos ipsos, unde hoc
simile ducat, primas illas hastas ita iactare leniter, ut et
venustati vel maxime serviant et reliquis viribus suis consulant.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Nec est dubium, quin exordium dicendi vehemens
et pugnax non saepe esse debeat; sed si in ipso illo gladiatorio
vitae certamine, quo ferro decernitur, tamen ante
congressum multa fiunt, quae non ad vulnus, sed ad
speciem valere videantur, quanto hoc magis in oratione
est spectandum, in qua non vis potius quam delectatio
postulatur! Nihil est denique in natura rerum omnium,
quod se universum profundat et quod totum repente
evolvat; sic omnia, quae fiunt quaeque aguntur acerrime,
lenioribus principiis natura ipsa praetexuit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Haec autem in
dicendo non extrinsecus alicunde quaerenda, sed ex ipsis
visceribus causae sumenda sunt; idcirco tota causa pertemptata
atque perspecta, locis omnibus inventis atque
instructis considerandum est quo principio sit utendum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Sic et facile reperientur; sumentur enim ex eis rebus,
quae erunt uberrimae vel in argumentis vel in eis partibus,
ad quas dixi digredi saepe oportere; ita et momenti
aliquid adferent, cum erunt paene ex intima defensione
deprompta, et apparebit ea non modo non esse communia
nec in alias causas posse transferri, sed penitus ex ea causa
quae tum agatur, effloruisse.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Omne autem principium
aut rei totius, quae agetur, significationem habere debebit
aut aditum ad causam et communitionem aut quoddam
ornamentum et dignitatem; sed oportet, ut aedibus ac
templis vestibula et aditus, sic causis principia pro portione
rerum praeponere; itaque in parvis atque infrequentibus
causis ab ipsa re est exordiri saepe commodius;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sed cum
erit utendum principio, quod plerumque erit, aut ex reo
aut ex adversario aut ex re aut ex eis, apud quos agetur,
sententias duci licebit. Ex reo (reos appello, quorum res
est), quae significent bonum virum, quae liberalem, quae
calamitosum, quae misericordia dignum, quae valeant contra
falsam criminationem; ex adversario eisdem ex locis fere
contraria;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ex re, si crudelis, si nefanda, si praeter opinionem,
si immerito, si misera, si ingrata, si indigna, si nova, si quae
restitui sanarique non possit; ex eis autem, apud quos
agetur, ut benevolos beneque existimantis efficiamus, quod
agendo efficitur melius quam rogando. Est id quidem in
totam orationem confundendum nec minime in extremam;
sed tamen multa principia ex eo genere gignuntur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Nam
et attentum monent Graeci ut principio faciamus iudicem
et docilem; quae sunt utilia, sed non principi magis
propria quam reliquarum partium; faciliora etiam in principiis,
quod et attenti tum maxime sunt, cum omnia exspectant,
et dociles magis in initiis esse possunt; inlustriora
enim sunt, quae in principiis quam quae in mediis causis
dicuntur aut arguendo aut refellendo.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Maximam autem
copiam principiorum ad iudicem aut adliciendum aut
incitandum ex eis locis trahemus, qui ad motus animorum
conficiendos inerunt in causa, quos tamen totos explicare
in principio non oportebit, sed tantum impelli iudicem
primo leviter, ut iam inclinato reliqua incumbat oratio.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Conexum autem ita sit principium consequenti orationi,
ut non tamquam citharoedi prooemium adfictum aliquid,
sed cohaerens cum omni corpore membrum esse videatur.
Nam non nulli, cum illud meditati ediderunt, sic ad reliqua
transeunt, ut audientiam fieri sibi non velle videantur.
Atque eius modi illa prolusio debet esse, non ut Samnitium,
qui vibrant hastas ante pugnam, quibus in pugnando
nihil utuntur, sed ut ipsis sententiis, quibus proluserint, vel
pugnare possint.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Narrare vero rem quod breviter iubent, si brevitas appellanda
est, cum verbum nullum redundat, brevis est L. Crassi
oratio; sin tum est brevitas, cum tantum verborum est
quantum necesse est, aliquando id opus est; sed saepe
obest vel maxime in narrando, non solum quod obscuritatem
adfert, sed etiam quod eam virtutem, quae narrationis
est maxima, ut iucunda et ad persuadendum accommodata
sit, tollit. Videant illa
nam is postquam excessit ex ephebis ...
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quam longa est narratio! Mores adulescentis ipsius et
servilis percontatio, mors Chrysidis, vultus et forma et
lamentatio sororis, reliqua pervarie iucundeque narrantur.
Quod si hanc brevitatem quaesisset:
effertur, imus, ad sepulcrum venimus,
in ignem imposita est,
fere decem versiculis totum conficere potuisset; quamquam
hoc ipsum "effertur, imus," concisum est ita, ut non
brevitati servitum sit, sed magis venustati.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Quod si nihil
fuisset, nisi "in ignem imposita est," tamen res tota cognosci
facile potuisset. Sed et festivitatem habet narratio distincta
personis et interpuncta sermonibus, et est et probabilius,
quod gestum esse dicas, cum quem ad modum actum sit
exponas, et multo apertius ad intellegendum est, si †constituitur
aliquando ac non ista brevitate percurritur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Apertam
enim narrationem tam esse oportet quam cetera; sed
hoc magis in hac elaborandum est, quod et difficilius est
non esse obscurum in re narranda quam aut in principio
aut in argumentando aut in perorando; et maiore etiam
periculo haec pars orationis obscura est quam ceterae, vel
quia, si quo alio in loco est dictum quid obscurius, tantum
id perit, quod ita dictum est, narratio obscura totam occaecat
orationem; vel quod alia possis, semel si obscurius
dixeris, dicere alio loco planius, narrationis unus est in
causa locus. Erit autem perspicua narratio, si verbis usitatis,
si ordine temporum servato, si non interrupte narrabitur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Sed quando utendum sit aut non sit narratione,
id est consili; neque enim si nota res est nec dubium quid
gestum sit, narrare oportet, nec si adversarius narravit, nisi
si refellemus; ac si quando erit narrandum, nec illa, quae
suspicionem et crimen efficient contraque nos erunt, acriter
persequemur et, quicquid potuerit, detrahemus; ne illud,
quod Crassus, si quando fiat, perfidia, non stultitia fieri
putat, ut causae noceamus, accidat. Nam ad summam
totius causae pertinet, caute an contra demonstrata res sit,
quod omnis orationis reliquae fons est narratio.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Sequitur, ut causa ponatur, in quo videndum est, quid in
controversiam veniat; tum suggerenda sunt firmamenta
causae coniuncte et infirmandis contrariis et tuis confirmandis.
Namque una in causis ratio quaedam est eius
orationis, quae ad probandam argumentationem valet; ea
autem et confirmationem et reprehensionem quaerit; sed
quia neque reprehendi, quae contra dicuntur, possunt, nisi
tua confirmes, neque haec confirmari, nisi illa reprehendas,
idcirco haec et natura et utilitate et tractatione coniuncta
sunt.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Omnia autem concludenda sunt plerumque rebus
augendis vel inflammando iudice vel mitigando; omniaque
cum superioribus orationis locis tum maxime extremo ad
mentis iudicum quam maxime permovendas et ad utilitatem
nostram vocandas conferenda sunt.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Neque sane iam causa videtur esse cur secernamus ea
praecepta, quae de suasionibus tradenda sunt aut laudationibus,
sunt enim pleraque communia, sed tamen suadere
aliquid aut dissuadere gravissimae mihi personae videtur
esse; nam et sapientis est consilium explicare suum de
maximis rebus et honesti et diserti, ut mente providere,
auctoritate probare, oratione persuadere possis. Atque
haec in senatu minore apparatu agenda sunt; sapiens enim
est consilium multisque aliis dicendi relinquendus locus,
vitanda etiam ingeni ostentationis suspicio:
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
contio capit
omnem vim orationis et gravitatem varietatemque desiderat.
Ergo in suadendo nihil est optabilius quam dignitas; nam
qui utilitatem petit, non quid maxime velit suasor, sed quid
interdum magis sequatur, videt. Nemo est enim, praesertim
in tam clara civitate, quin putet expetendam maxime
dignitatem, sed vincit utilitas plerumque, cum subest ille
timor ea neglecta ne dignitatem quidem posse retineri.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Controversia autem est inter hominum sententias aut in
illo, utrum sit utilius; aut etiam, cum id convenit, certatur,
utrum honestati potius an utilitati consulendum sit; quae
quia pugnare inter se saepe videntur, qui utilitatem defendet,
enumerabit commoda pacis, opum, potentiae, vectigalium,
praesidi militum, ceterarum rerum, quarum fructum utilitate
metimur, itemque incommoda contrariorum; qui ad
dignitatem impellit, maiorum exempla, quae erant vel cum
periculo gloriosa, conliget, posteritatis immortalem memoriam
augebit, utilitatem ex laude nasci defendet semperque
eam cum dignitate esse coniunctam.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Sed quid fieri possit
aut non possit quidque etiam sit necesse aut non sit, in
utraque re maxime est quaerendum; inciditur enim omnis
iam deliberatio, si intellegitur non posse fieri aut si necessitas
adfertur; et qui id docuit non videntibus aliis, is plurimum
vidit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Ad consilium autem de re publica dandum
caput est nosse rem publicam; ad dicendum vero probabiliter
nosse mores civitatis, qui quia crebro mutantur, genus
quoque orationis est saepe mutandum; et quamquam una
fere vis est eloquentiae, tamen quia summa dignitas est
populi, gravissima causa rei publicae, maximi motus multitudinis,
genus quoque dicendi grandius quoddam et inlustrius
esse adhibendum videtur; maximaque pars orationis
admovenda est ad animorum motus non numquam aut
cohortatione aut commemoratione aliqua aut in spem aut
in metum aut ad cupiditatem aut ad gloriam concitandos,
saepe etiam a temeritate, iracundia, spe, iniuria, invidia,
crudelitate revocandos.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Fit autem ut, quia maxima quasi
oratoris scaena videatur contionis esse, natura ipsa ad ornatius
dicendi genus excitemur; habet enim multitudo vim
quandam talem, ut, quem ad modum tibicen sine tibiis
canere, sic orator sine multitudine audiente eloquens esse
non possit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Et cum sint populares multi variique lapsus,
vitanda est acclamatio adversa populi, quae aut orationis
peccato aliquo excitatur, si aspere, si arroganter, si turpiter,
si sordide, si quo animi vitio dictum esse aliquid videtur,
aut hominum offensione vel invidia, quae aut iusta est aut
ex criminatione atque fama, aut res si displicet, aut si est
in aliquo motu suae cupiditatis aut metus multitudo. His
quattuor causis totidem medicinae opponuntur: tum obiurgatio,
si est auctoritas; tum admonitio quasi lenior obiurgatio;
tum promissio, si audierint, probaturos; tum deprecatio,
quod est infirmum, sed non numquam utile.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Nullo
autem loco plus facetiae prosunt et celeritas et breve aliquod
dictum nec sine dignitate et cum lepore; nihil enim tam
facile quam multitudo a tristitia et saepe ab acerbitate
commode et breviter et acute et hilare dicto deducitur.
Exposui fere, ut potui, vobis in utroque genere causarum
quae sequi solerem, quae fugere, quae spectare quaque
omnino in causis ratione versari.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Nec illud tertium laudationum
genus est difficile, quod ego initio quasi a praeceptis
nostris secreveram; sed et quia multa sunt orationum genera
et graviora et maioris copiae, de quibus nemo fere praeciperet,
et quod nos laudationibus non ita multum uti soleremus,
totum hunc segregabam locum; ipsi enim Graeci magis
legendi et delectationis aut hominis alicuius ornandi quam
utilitatis huius forensis causa laudationes scriptitaverunt;
quorum sunt libri, quibus Themistocles, Aristides, Agesilaus,
Epaminondas, Philippus, Alexander aliique laudantur; nostrae
laudationes, quibus in foro utimur, aut testimoni brevitatem
habent nudam atque inornatam aut scribuntur ad
funebrem contionem, quae ad orationis laudem minime
accommodata est. Sed tamen, quoniam est utendum aliquando,
non numquam etiam scribendum, vel ut Q. Tuberoni
Africanum avunculum laudanti scripsit C. Laelius, vel ut
nosmet ipsi ornandi causa Graecorum more, si quos velimus,
laudare possimus, sit a nobis quoque tractatus hic
locus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Perspicuum est igitur alia esse in homine optanda,
alia laudanda: genus, forma, vires, opes, divitiae ceteraque,
quae fortuna dat aut extrinsecus aut corpori, non habent in
se veram laudem, quae deberi virtuti uni putatur; sed
tamen, quod ipsa virtus in earum rerum usu et moderatione
maxime cernitur, tractanda in laudationibus etiam haec sunt
naturae et fortunae bona; in quibus est summa laus non
extulisse se in potestate, non fuisse insolentem in pecunia,
non se praetulisse aliis propter abundantiam fortunae, ut
opes et copiae non superbiae videantur ac libidini, sed
bonitati ac moderationi facultatem et materiam dedisse.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Virtus autem, quae est per se ipsa laudabilis et sine qua
nihil laudari potest, tamen habet pluris partis, quarum alia
est alia ad laudationem aptior; sunt enim aliae virtutes,
quae videntur in moribus hominum et quadam comitate ac
beneficentia positae; aliae, quae in ingeni aliqua facultate
aut animi magnitudine ac robore; nam clementia, iustitia,
benignitas, fides, fortitudo in periculis communibus iucunda
est auditu in laudationibus;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
omnes enim hae virtutes non
tam ipsis, qui eas habent, quam generi hominum fructuosae
putantur. Sapientia et magnitudo animi, qua omnes res
humanae tenues ac pro nihilo putantur, et in excogitando
vis quaedam ingeni et ipsa eloquentia admirationis habet
non minus, iucunditatis minus: ipsos enim magis videntur,
quos laudamus, quam illos, apud quos laudamus, ornare ac
tueri. Sed tamen in laudando iungenda sunt etiam haec
genera virtutum; ferunt enim aures hominum cum illa,
quae iucunda et grata, tum etiam illa, quae mirabilia sunt
in virtute, laudari.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Et quoniam singularum virtutum sunt
certa quaedam officia ac munera et sua cuique virtuti laus
propria debetur, erit explicandum in laude iustitiae, quid
cum fide, quid cum aequabilitate, quid cum eius modi
aliquo officio is, qui laudabitur, fecerit; itemque in ceteris
res gestae ad cuiusque virtutis genus et vim et nomen accommodabuntur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Gratissima autem laus eorum factorum
habetur, quae suscepta videntur a viris fortibus sine emolumento
ac praemio; quae vero etiam cum labore ac periculo
ipsorum, haec habent uberrimam copiam ad laudandum,
quod et dici ornatissime possunt et audiri facillime; ea
enim denique virtus esse videtur praestantis viri, quae est
fructuosa aliis, ipsi aut laboriosa aut periculosa aut certe
gratuita. Magna etiam illa laus et admirabilis videri solet
tulisse casus sapienter adversos, non fractum esse fortuna,
retinuisse in rebus asperis dignitatem;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
neque tamen illa
non ornant, habiti honores, decreta virtutis praemia, res
gestae iudiciis hominum comprobatae; in quibus etiam
felicitatem ipsam deorum immortalium iudicio tribui laudationis
est. Sumendae autem res erunt aut magnitudine
praestabiles aut novitate primae aut genere ipso singulares;
neque enim parvae neque usitatae neque vulgares admiratione
aut omnino laude dignae videri solent.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Est etiam
cum ceteris praestantibus viris comparatio in laudatione
praeclara. De quo genere libitum mihi est paulo plura
quam ostenderam dicere, non tam propter usum forensem,
qui est a me omni hoc sermone tractatus, quam ut hoc
videretis, si laudationes essent in oratoris officio, quod
nemo negat, oratori virtutum omnium cognitionem, sine
qua laudatio effici non possit, esse necessariam.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Iam vituperandi
praecepta contrariis ex vitiis sumenda esse perspicuum
est; simul est illud ante oculos, nec bonum virum
proprie et copiose laudari sine virtutum nec improbum
notari ac vituperari sine vitiorum cognitione satis insignite
atque aspere posse. Atque his locis et laudandi et
vituperandi saepe nobis est utendum in omni genere
causarum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Habetis de inveniendis rebus disponendisque quid sentiam;
adiungam etiam de memoria, ut labore Crassum
levem neque ei quicquam aliud, de quo disserat, relinquam
nisi ea, quibus haec exornentur.' 'Perge vero,' inquit
Crassus 'libenter enim te cognitum iam artificem aliquandoque
evolutum illis integumentis dissimulationis tuae nudatumque
perspicio; et quod mihi nihil aut quod non multum
relinquis, percommode facis estque mihi gratum.'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
'Iam
istuc, quantum tibi ego reliquerim,' inquit Antonius 'erit
in tua potestate; si enim vere agere volueris, omnia tibi
relinquo; sin dissimulare, tu quem ad modum his satis
facias, videris. Sed, ut ad rem redeam, non sum tanto
ego' inquit 'ingenio, quanto Themistocles fuit, ut oblivionis
artem quam memoriae malim; gratiamque habeo Simonidi
illi Cio, quem primum ferunt artem memoriae protulisse.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Dicunt enim, cum cenaret Crannone in Thessalia Simonides
apud Scopam fortunatum hominem et nobilem cecinissetque
id carmen, quod in eum scripsisset, in quo multa
ornandi causa poetarum more in Castorem scripta et Pollucem
fuissent, nimis illum sordide Simonidi dixisse se dimidium
eius ei, quod pactus esset, pro illo carmine daturum;
reliquum a suis Tyndaridis, quos aeque laudasset, peteret,
si ei videretur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Paulo post esse ferunt nuntiatum Simonidi,
ut prodiret; iuvenis stare ad ianuam duo quosdam, qui eum
magno opere evocarent; surrexisse illum, prodisse, vidisse
neminem: hoc interim spatio conclave illud, ubi epularetur
Scopas, concidisse; ea ruina ipsum cum cognatis oppressum
suis interisse: quos cum humare vellent sui neque possent
obtritos internoscere ullo modo, Simonides dicitur ex eo,
quod meminisset quo eorum loco quisque cubuisset, demonstrator
unius cuiusque sepeliendi fuisse; hac tum re
admonitus invenisse fertur ordinem esse maxime, qui
memoriae lumen adferret.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Itaque eis, qui hanc partem
ingeni exercerent, locos esse capiendos et ea, quae memoria
tenere vellent effingenda animo atque in eis locis conlocanda;
sic fore, ut ordinem rerum locorum ordo conservaret,
res autem ipsas rerum effigies notaret atque ut locis
pro cera, simulacris pro litteris uteremur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Qui sit autem
oratori memoriae fructus, quanta utilitas, quanta vis, quid
me attinet dicere? tenere, quae didiceris in accipienda
causa, quae ipse cogitaris? omnis fixas esse in animo
sententias? omnem descriptum verborum apparatum? ita
audire vel eum, unde discas, vel eum, cui respondendum sit,
ut illi non infundere in auris tuas orationem, sed in animo
videantur inscribere? Itaque soli qui memoria vigent,
sciunt quid et quatenus et quo modo dicturi sint, quid
responderint, quid supersit: eidemque multa ex aliis causis
aliquando a se acta, multa ab aliis audita meminerunt.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Qua
re confiteor equidem huius boni naturam esse principem,
sicut earum rerum, de quibus ante locutus sum, omnium;
sed haec ars tota dicendi, sive artis imago quaedam et
similitudo est, habet hanc vim, non ut totum aliquid, cuius
in ingeniis nostris pars nulla sit, pariat et procreet, verum
ut ea, quae sunt orta iam in nobis et procreata, educet
atque confirmet;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
verum tamen neque tam acri memoria
fere quisquam est, ut, non dispositis notatisque rebus, ordinem
verborum omnium aut sententiarum complectatur,
neque vero tam hebeti, ut nihil hac consuetudine et exercitatione
adiuvetur. Vidit enim hoc prudenter sive Simonides
sive alius quis invenit, ea maxime animis effingi nostris,
quae essent a sensu tradita atque impressa; acerrimum
autem ex omnibus nostris sensibus esse sensum videndi;
qua re facillime animo teneri posse ea, quae perciperentur
auribus aut cogitatione, si etiam commendatione oculorum
animis traderentur; ut res caecas et ab aspectus iudicio
remotas conformatio quaedam et imago et figura ita notaret,
ut ea, quae cogitando complecti vix possemus, intuendo
quasi teneremus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
His autem formis atque corporibus, sicut
omnibus, quae sub aspectum veniunt, admonetur memoria
nostra atque excitatur; sede opus est, etenim corpus intellegi
sine loco non potest. Qua re ne in re nota et pervulgata
multus et insolens sim, locis est utendum multis,
inlustribus, explicatis, modicis intervallis; imaginibus autem
agentibus, acribus, insignitis, quae occurrere celeriterque
percutere animum possint; quam facultatem et exercitatio
dabit, ex qua consuetudo gignitur, et similium verborum
conversa et immutata casibus aut traducta ex parte ad genus
notatio et unius verbi imagine totius sententiae informatio
pictoris cuiusdam summi ratione et modo formarum varietate
locos distinguentis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Sed verborum memoria, quae minus est
nobis necessaria, maiore imaginum varietate distinguitur;
multa enim sunt verba, quae quasi articuli conectunt membra
orationis, quae formari similitudine nulla possunt; eorum
fingendae sunt nobis imagines, quibus semper utamur; rerum
memoria propria est oratoris; eam singulis personis bene
positis notare possumus, ut sententias imaginibus, ordinem
locis comprehendamus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Neque verum est, quod ab inertibus
dicitur, opprimi memoriam imaginum pondere et obscurari
etiam id, quod per se natura tenere potuisset: vidi enim ego
summos homines et divina prope memoria, Athenis Charmadam,
in Asia, quem vivere hodie aiunt, Scepsium Metrodorum,
quorum uterque tamquam litteris in cera, sic se
aiebat imaginibus in eis locis, quos haberet, quae meminisse
vellet, perscribere. Qua re hac exercitatione non eruenda
memoria est, si est nulla naturalis; sed certe, si latet, evocanda
est.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Habetis sermonem bene longum hominis, utinam non
impudentis! Illud quidem certe, non nimis verecundi; qui
quidem, cum te, Catule, tum etiam L. Crasso audiente, de
dicendi ratione tam multa dixerim; nam istorum aetas
minus me fortasse movere debuit. Sed mihi ignoscetis
profecto, si modo, quae causa me nunc ad hanc insolitam
mihi loquacitatem impulerit, acceperitis.'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
'Nos vero,'
inquit Catulus 'etenim pro me hoc et pro meo fratre respondeo,
non modo tibi ignoscimus, sed te diligimus
magnamque tibi habemus gratiam; et cum humanitatem et
facilitatem agnoscimus tuam, tum admiramur istam scientiam
et copiam. Equidem etiam hoc me adsecutum puto, quod
magno sum levatus errore et illa admiratione liberatus, quod
multis cum aliis semper admirari solebam, unde esset illa
tanta tua in causis divinitas; nec enim te ista attigisse arbitrabar,
quae diligentissime cognosse et undique conlegisse
usuque doctum partim correxisse video, partim comprobasse;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
neque eo minus eloquentiam tuam et multo magis virtutem
et diligentiam admiror et simul gaudeo iudicium animi mei
comprobari, quod semper statui neminem sapientiae laudem
et eloquentiae sine summo studio et labore et doctrina consequi
posse. Sed tamen quidnam est id quod dixisti fore,
ut tibi ignosceremus, si cognossemus, quae te causa in sermonem
impulisset? Quae est enim alia causa, nisi quod
nobis et horum adulescentium studio, qui te attentissime
audierunt, morem gerere voluisti?'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Tum ille 'adimere'
inquit 'omnem recusationem Crasso volui, quem ego paulo
ante sciebam vel pudentius vel invitius, nolo enim dicere de
tam suavi homine fastidiosius, ad hoc genus sermonis
accedere. Quid enim poterit dicere? Consularem se esse
hominem et censorium? Eadem nostra causa est. An
aetatem adferet? Quadriennio minor est. An se haec
nescire? Quae ego sero, quae cursim arripui, quae subsicivis
operis, ut aiunt, iste a puero, summo studio, summis
doctoribus. Nihil dicam de ingenio, cui par nemo fuit:
etenim me dicentem qui audiret, nemo umquam tam sui
despiciens fuit quin speraret aut melius aut eodem modo se
posse dicere; Crasso dicente nemo tam arrogans, qui
similiter se umquam dicturum esse confideret. Quam ob
rem ne frustra hi tales viri venerint, te aliquando, Crasse,
audiamus.'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Tum ille 'ut ita ista esse concedam,' inquit 'Antoni, quae
sunt valde secus, quid mihi tu tandem hodie aut cuiquam
homini quod dici possit reliquisti? Dicam enim vere,
amicissimi homines, quod sentio: saepe ego doctos homines,
quid dico saepe? immo non numquam; saepe enim qui
potui, qui puer in forum venerim neque inde umquam
diutius quam quaestor afuerim? Sed tamen audivi, ut heri
dicebam, et Athenis cum essem, doctissimos viros et in
Asia istum ipsum Scepsium Metrodorum, cum de his ipsis
rebus disputaret; neque vero mihi quisquam copiosius
umquam visus est neque subtilius in hoc genere dicendi
quam iste hodie esse versatus: quod si esset aliter et
aliquid intellegerem ab Antonio praetermissum, non essem
tam inurbanus et paene inhumanus, ut in eo gravarer, quod
vos cupere sentirem.'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Tum Sulpicius 'an ergo' inquit
'oblitus es, Crasse, Antonium ita partitum esse tecum, ut
ipse instrumentum oratoris exponeret, tibi eius distinctionem
atque ornatum relinqueret?' Hic ille 'primum quis Antonio
permisit,' inquit 'ut et partis faceret et utram vellet prior
ipse sumeret? Deinde, ego si recte intellexi, cum valde
libenter audirem, mihi coniuncte est visus de utraque re
dicere.' 'Ille vero' inquit Cotta 'ornamenta orationis non
attigit neque eam laudem, ex qua eloquentia nomen suum
invenit.' 'Verba igitur' inquit Crassus 'mihi reliquit
Antonius, rem ipse sumpsit.'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Tum Caesar 'si, quod difficilius
est, id tibi reliquit, est nobis' inquit 'causa, cur te
audire cupiamus; sin, quod facilius, tibi causa non est, cur
recuses.' Et Catulus 'quid, quod dixisti,' inquit 'Crasse, si
hic hodie apud te maneremus, te morem nobis esse gesturum,
nihilne ad fidem tuam putas pertinere?' Tum Cotta
ridens 'possem tibi,' inquit 'Crasse, concedere: sed vide ne
quid Catulus attulerit religionis: opus hoc censorium est, id
autem committere vides quam homini censorio conveniat.'
'Agite vero' ille inquit 'ut vultis. Sed nunc quidem,
quoniam est id temporis, surgendum censeo et requiescendum;
post meridiem, si ita vobis est commodum, loquemur
aliquid, nisi forte in crastinum differre mavultis.' Omnes se
vel statim vel si ipse post meridiem mallet, quam primum
tamen audire velle dixerunt.