De Oratore, Rhetorica Tomus I. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
LIBER TERTIVS
Instituenti mihi, Quinte frater, eum sermonem referre
et mandare huic tertio libro, quem post Antoni disputationem
Crassus habuisset, acerba sane recordatio veterem
animi curam molestiamque renovavit. Nam illud immortalitate
dignum ingenium, illa humanitas, illa virtus L. Crassi
morte exstincta subita est vix diebus decem post eum diem,
qui hoc et superiore libro continetur.
Ut enim Romam
rediit extremo ludorum scaenicorum die, vehementer commotus
oratione ea, quae ferebatur habita esse in contione
a Philippo, quem dixisse constabat videndum sibi esse aliud
consilium; illo senatu se rem publicam gerere non posse,
mane Idibus Septembribus et ille et senatus frequens vocatu
Drusi in curiam venit; ibi cum Drusus multa de Philippo
questus esset, rettulit ad senatum de illo ipso, quod in eum
ordinem consul tam graviter in contione esset invectus.
Hic, ut saepe inter homines sapientissimos constare vidi,
quamquam hoc Crasso, cum aliquid accuratius dixisset,
semper fere contigisset, ut numquam dixisse melius putaretur,
tamen omnium consensu sic esse tum iudicatum
ceteros a Crasso semper omnis, illo autem die etiam ipsum
a se superatum. Deploravit enim casum atque orbitatem
senatus, cuius ordinis a consule, qui quasi parens bonus
aut tutor fidelis esse deberet, tamquam ab aliquo nefario
praedone diriperetur patrimonium dignitatis; neque vero
esse mirandum, si, cum suis consiliis rem publicam profligasset,
consilium senatus a re publica repudiaret.
Hic
cum homini et vehementi et diserto et in primis forti ad
resistendum Philippo quasi quasdam verborum faces admovisset,
non tulit ille et graviter exarsit pigneribusque ablatis
Crassum instituit coercere. Quo quidem ipso in loco
multa a Crasso divinitus dicta esse ferebantur, cum sibi
illum consulem esse negaret, cui senator ipse non esset.
'An tu, cum omnem auctoritatem universi ordinis pro pignere
putaris eamque in conspectu populi Romani concideris,
me his existimas pigneribus terreri? Non tibi illa
sunt caedenda, si L. Crassum vis coercere: haec tibi est
incidenda lingua, qua vel evulsa spiritu ipso libidinem
tuam libertas mea refutabit.'
Permulta tum vehementissima
contentione animi, ingeni, virium ab eo dicta esse
constabat sententiamque eam, quam senatus frequens secutus
est ornatissimis et gravissimis verbis, ut populo Romano
satis fieret, numquam senatus neque consilium rei
publicae neque fidem defuisse ab eo dictam et eundem,
id quod in auctoritatibus perscriptis exstat, scribendo adfuisse.
Illa tamquam cycnea fuit divini hominis vox et
oratio, quam quasi exspectantes post eius interitum veniebamus
in curiam, ut vestigium illud ipsum, in quo ille
postremum institisset, contueremur: namque tum latus ei
dicenti condoluisse sudoremque multum consecutum esse
audiebamus; ex quo cum cohorruisset, cum febri domum
rediit dieque septimo lateris dolore consumptus est.
O
fallacem hominum spem fragilemque fortunam et inanis
nostras contentiones, quae medio in spatio saepe franguntur
et corruunt aut ante in ipso cursu obruuntur, quam
portum conspicere potuerunt! Nam quam diu Crassi fuit
ambitionis labore vita districta, tam diu privatis magis officiis
et ingeni laude floruit quam fructu amplitudinis aut rei
publicae dignitate; qui autem annus ei primus ab honorum
perfunctione aditum omnium concessu ad summam auctoritatem
dabat, is eius omnem spem atque omnia vitae consilia
morte pervertit.
Fuit hoc luctuosum suis, acerbum
patriae, grave bonis omnibus; sed ei tamen rem publicam
casus secuti sunt, ut mihi non erepta L. Crasso a dis immortalibus
vita, sed donata mors esse videatur. Non vidit
flagrantem bello Italiam, non ardentem invidia senatum,
non sceleris nefarii principes civitatis reos, non luctum
filiae, non exsilium generi, non acerbissimam C. Mari fugam,
non illam post reditum eius caedem omnium crudelissimam,
non denique in omni genere deformatam eam civitatem, in
qua ipse florentissima multum omnibus gloria praestitisset.
Et quoniam attigi cogitatione vim varietatemque fortunae,
non vagabitur oratio mea longius atque eis fere ipsis definietur
viris, qui hoc sermone, quem referre suscepimus,
continentur. Quis enim non iure beatam L. Crassi mortem
illam, quae est a multis saepe defleta, dixerit, cum
horum ipsorum sit, qui tum cum illo postremum fere conlocuti
sunt, eventum recordatus? Tenemus enim memoria
Q. Catulum, virum omni laude praestantem, cum sibi non
incolumem fortunam, sed exsilium et fugam deprecaretur,
esse coactum, ut vita se ipse privaret.
Iam M. Antoni in
eis ipsis rostris, in quibus ille rem publicam constantissime
consul defenderat quaeque censor imperatoriis manubiis
ornarat, positum caput illud fuit, a quo erant multorum
civium capita servata; neque vero longe ab eo C. Iuli
caput hospitis Etrusci scelere proditum cum L. Iuli fratris
capite iacuit, ut ille, qui haec non vidit, et vixisse cum re
publica pariter et cum illa simul exstinctus esse videatur.
Neque enim propinquum suum, maximi animi virum,
P. Crassum, suapte interfectum manu neque conlegae sui,
pontificis maximi, sanguine simulacrum Vestae respersum
esse vidit; cui maerori, qua mente ille in patriam fuit, etiam
C. Carbonis, inimicissimi hominis, eodem illo die mors
fuisset nefaria;
non vidit eorum ipsorum, qui tum adulescentes
Crasso se dicarant, horribilis miserosque casus; ex
quibus C. Cotta, quem ille florentem reliquerat, paucis
diebus post mortem Crassi depulsus per invidiam tribunatu
non multis ab eo tempore mensibus eiectus est e civitate;
Sulpicius autem, qui in eadem invidiae flamma fuisset, quibuscum
privatus coniunctissime vixerat, hos in tribunatu
spoliare instituit omni dignitate; cui quidem ad summam
gloriam eloquentiae efflorescenti ferro erepta vita est et
poena temeritatis non sine magno rei publicae malo constituta.
Ego vero te, Crasse, cum vitae flore tum mortis
opportunitate divino consilio et ornatum et exstinctum
esse arbitror; nam tibi aut pro virtute animi constantiaque
tua civilis ferri subeunda fuit crudelitas aut, si qua te fortuna
ab atrocitate mortis vindicasset, eadem esse te funerum
patriae spectatorem coegisset; neque solum tibi improborum
dominatus, sed etiam propter admixtam civium
caedem bonorum victoria maerori fuisset.
Mihi quidem,
Quinte frater, et eorum casus, de quibus ante dixi, et ea,
quae nosmet ipsi ob amorem in rem publicam incredibilem
et singularem pertulimus ac sensimus, cogitanti sententia
saepe tua vera ac sapiens videri solet, qui propter tot tantos
tam praecipitisque casus clarissimorum hominum atque optimorum
virorum me semper ab omni contentione ac dimicatione
animi revocasti.
Sed quoniam haec iam neque in
integro nobis esse possunt et summi labores nostri magna
compensati gloria mitigantur, pergamus ad ea solacia, quae
non modo sedatis molestiis iucunda, sed etiam haerentibus
salutaria nobis esse possint, sermonemque L. Crassi reliquum
ac paene postremum memoriae prodamus, atque ei,
si nequaquam parem illius ingenio, at pro nostro tamen
studio meritam gratiam debitamque referamus.
Neque
enim quisquam nostrum, cum libros Platonis mirabiliter
scriptos legit, in quibus omnibus fere Socrates exprimitur,
non, quamquam illa scripta sunt divinitus, tamen maius
quiddam de illo, de quo scripta sunt, suspicatur; quod
item nos postulamus non a te quidem, qui nobis omnia
summa tribuis, sed a ceteris, qui haec in manus sument,
maius ut quiddam de L. Crasso, quam quantum a nobis
exprimetur, suspicentur.
Nos enim, qui ipsi sermoni non
interfuissemus et quibus C. Cotta tantum modo locos ac
sententias huius disputationis tradidisset, quo in genere orationis
utrumque oratorem cognoveramus, id ipsum sumus
in eorum sermone adumbrare conati: quod si quis erit, qui
ductus opinione vulgi aut Antonium ieiuniorem aut Crassum
pleniorem fuisse putet, quam quo modo a nobis uterque
inductus est, is erit ex eis, qui aut illos non audierit
aut iudicare non possit; nam fuit uterque, ut exposui
antea, cum studio atque ingenio et doctrina praestans omnibus,
tum in suo genere perfectus, ut neque in Antonio
deesset hic ornatus orationis neque in Crasso redundaret.
Ut igitur ante meridiem discesserunt paulumque requierunt,
in primis hoc a se Cotta animadversum esse dicebat,
omne illud tempus meridianum Crassum in acerrima
atque attentissima cogitatione posuisse seseque, qui vultum
eius, cum ei dicendum esset, obtutumque oculorum in cogitando
probe nosset atque in maximis causis saepe vidisset,
tum dedita opera quiescentibus aliis in eam exedram venisse,
in qua Crassus posito lectulo recubuisset, cumque eum defixum
in cogitatione esse sensisset, statim recessisse atque in
eo silentio duas horas fere esse consumptas. Deinde cum
omnes inclinato iam in posmeridianum tempus die venissent
ad Crassum, 'quid est, Crasse,' inquit Iulius 'imusne
sessum? Etsi admonitum venimus te, non flagitatum.'
Tum Crassus 'an me tam impudentem esse existimatis, ut
vobis hoc praesertim munus putem me diutius posse debere?'
'Quinam igitur' inquit 'ille locus? An in media
silva placet? Est enim is maxime et opacus et frigidus.'
'Sane,' inquit Crassus 'etenim est in eo loco sedes huic
nostro non importuna sermoni.' Cum placuisset idem
ceteris, in silvam venitur et ibi magna cum audiendi exspectatione
considitur.
Tum Crassus 'cum auctoritas atque amicitia vestra tum
Antoni facilitas eripuit' inquit 'mihi in optima mea causa
libertatem recusandi: quamquam in partienda disputatione
nostra, cum sibi de eis, quae dici ab oratore oporteret,
sumeret, mihi autem relinqueret, ut explicarem, quem ad
modum illa ornari oporteret, ea divisit, quae seiuncta esse
non possunt. Nam cum omnis ex re atque verbis constet
oratio, neque verba sedem habere possunt, si rem subtraxeris,
neque res lumen, si verba semoveris.
Ac mihi
quidem veteres illi maius quiddam animo complexi plus
multo etiam vidisse videntur, quam quantum nostrorum
ingeniorum acies intueri potest, qui omnia haec, quae supra
et subter, unum esse et una vi atque una consensione
naturae constricta esse dixerunt; nullum est enim genus
rerum, quod aut avulsum a ceteris per se ipsum constare
aut quo cetera si careant, vim suam atque aeternitatem
conservare possint.
Sed si haec maior esse ratio videtur,
quam ut hominum possit sensu aut cogitatione comprehendi,
est etiam illa Platonis vera et tibi, Catule, certe non
inaudita vox, omnem doctrinam harum ingenuarum et
humanarum artium uno quodam societatis vinculo contineri;
ubi enim perspecta vis est rationis eius, qua causae
rerum atque exitus cognoscuntur, mirus quidam omnium
quasi consensus doctrinarum concentusque reperitur.
Sed
si hoc quoque videtur esse altius, quam ut id nos humi
strati suspicere possimus, illud certe tamen, quod amplexi
sumus, quod profitemur, quod suscepimus, nosse et tenere
debemus. Una est enim, quod et ego hesterno die dixi et
aliquot locis antemeridiano sermone significavit Antonius,
eloquentia, quascumque in oras disputationis regionesve
delata est;
nam sive de caeli natura loquitur sive de terrae,
sive de divina vi sive de humana, sive ex inferiore loco sive
ex aequo sive ex superiore, sive ut impellat homines sive ut
doceat sive ut deterreat sive ut concitet sive ut reflectat
sive ut incendat sive ut leniat, sive ad paucos sive ad multos
sive inter alienos sive cum suis sive secum, rivis est diducta
oratio, non fontibus, et, quocumque ingreditur, eodem est
instructu ornatuque comitata.
Sed quoniam oppressi iam
sumus opinionibus non modo vulgi, verum etiam hominum
leviter eruditorum, qui, quae complecti tota nequeunt, haec
facilius divulsa et quasi discerpta contrectant, et qui tamquam
ab animo corpus, sic a sententiis verba seiungunt,
quorum sine interitu fieri neutrum potest, non suscipiam
oratione mea plus quam mihi imponitur; tantum significabo
brevi neque verborum ornatum inveniri posse non
partis expressisque sententiis, neque esse ullam sententiam
inlustrem sine luce verborum.
Sed prius quam illa conor
attingere, quibus orationem ornari atque inluminari putem,
proponam breviter quid sentiam de universo genere dicendi.
Natura nulla est, ut mihi videtur, quae non habeat in suo
genere res compluris dissimilis inter se, quae tamen consimili
laude dignentur; nam et auribus multa percipimus,
quae etsi nos vocibus delectant, tamen ita sunt varia
saepe, ut id, quod proximum audias, iucundissimum esse
videatur; et oculis conliguntur paene innumerabiles voluptates,
quae nos ita capiunt, ut unum sensum in dissimili
genere delectent; et reliquos sensus voluptates oblectant
dispares, ut sit difficile iudicium excellentis maxime suavitatis.
Atque hoc idem, quod est in naturis rerum, transferri
potest etiam ad artis; una fingendi est ars, in qua
praestantes fuerunt Myro, Polyclitus, Lysippus, qui omnes
inter se dissimiles fuerunt, sed ita tamen, ut neminem sui
velis esse dissimilem; una est ars ratioque picturae, dissimillimique
tamen inter se Zeuxis, Aglaophon, Apelles,
neque eorum quisquam est, cui quicquam in arte sua deesse
videatur. Et si hoc in his quasi mutis artibus est
mirandum et tamen verum, quanto admirabilius in oratione
atque in lingua? Quae cum in eisdem sententiis verbisque
versetur, summas habet dissimilitudines; non sic, ut alii
vituperandi sint, sed ut ei, quos constet esse laudandos, in
dispari tamen genere laudentur.
Atque id primum in
poetis cerni licet, quibus est proxima cognatio cum oratoribus:
quam sunt inter sese Ennius, Pacuvius Acciusque
dissimiles, quam apud Graecos Aeschylus, Sophocles,
Euripides, quamquam omnibus par paene laus in dissimili
scribendi genere tribuitur!
Aspicite nunc eos homines
atque intuemini, quorum de facultate quaerimus quid intersit
inter oratorum studia atque naturas: suavitatem
Isocrates, subtilitatem Lysias, acumen Hyperides, sonitum
Aeschines, vim Demosthenes habuit. Quis eorum non
egregius? tamen quis cuiusquam nisi sui similis? Gravitatem
Africanus, lenitatem Laelius, asperitatem Galba, profluens
quiddam habuit Carbo et canorum. Quis horum
non princeps temporibus illis fuit? et suo tamen quisque
in genere princeps.
Sed quid ego vetera conquiram, cum
mihi liceat uti praesentibus exemplis atque vivis? Quid
iucundius auribus nostris umquam accidit huius oratione
Catuli? quae est pura sic, ut Latine loqui paene solus
videatur, sic autem gravis, ut in singulari dignitate omnis
tamen adsit humanitas ac lepos. Quid multa? istum audiens
equidem sic iudicare soleo, quicquid aut addideris aut
mutaris aut detraxeris, vitiosius et deterius futurum.
Quid,
noster hic Caesar nonne novam quandam rationem attulit
orationis et dicendi genus induxit prope singulare? Quis
umquam res praeter hunc tragicas paene comice, tristis
remisse, severas hilare, forensis scaenica prope venustate
tractavit atque ita, ut neque iocus magnitudine rerum excluderetur
nec gravitas facetiis minueretur?
Ecce praesentes
duo prope aequales Sulpicius et Cotta. Quid tam
inter se dissimile? quid tam in suo genere praestans?
Limatus alter et subtilis, rem explicans propriis aptisque
verbis; haeret in causa semper et quid iudici probandum
sit cum acutissime vidit, omissis ceteris argumentis in eo
mentem orationemque defigit; Sulpicius autem fortissimo
quodam animi impetu, plenissima et maxima voce, summa
contentione corporis et dignitate motus, verborum quoque
ea gravitate et copia est, ut unus ad dicendum instructissimus
a natura esse videatur.
Ad nosmet ipsos iam revertor,
quoniam sic fuimus semper comparati, ut hominum sermonibus
quasi in aliquod contentionis iudicium vocaremur.
Quid tam dissimile quam ego in dicendo et Antonius? cum
ille is sit orator, ut nihil eo possit esse praestantius, ego
autem, quamquam memet mei paenitet, cum hoc maxime
tamen in comparatione coniungar. Videtisne, genus hoc
quod sit Antoni? Forte, vehemens, commotum in agendo,
praemunitum et ex omni parte causae saeptum, acre, acutum,
enucleatum, in sua quaque re commorans, honeste cedens,
acriter insequens, terrens, supplicans, summa orationis varietate,
nulla nostrarum aurium satietate.
Nos autem, quicumque
in dicendo sumus, quoniam esse aliquo in numero
vobis videmur, certe tamen ab huius multum genere distamus;
quod quale sit, non est meum dicere, propterea
quod minime sibi quisque notus est et difficillime de se
quisque sentit; sed tamen dissimilitudo intellegi potest et
ex motus mei mediocritate et ex eo, quod, quibus vestigiis
primum institi, in eis fere soleo perorare et quod aliquanto
me maior in verbis quam in sententiis eligendis labor et
cura torquet verentem, ne, si paulo obsoletior fuerit oratio,
non digna exspectatione et silentio fuisse videatur.
Quod si
in nobis, qui adsumus, tantae dissimilitudines sunt, tam
certae res cuiusque propriae et in ea varietate fere melius
a deteriore facultate magis quam genere distinguitur atque
omne laudatur, quod in suo genere perfectum est, quid
censetis, si omnis, qui ubique sunt aut fuerunt oratores,
amplecti voluerimus, nonne fore ut, quot oratores, totidem
paene reperiantur genera dicendi? Ex qua mea disputatione
forsitan occurrat illud, si paene innumerabiles sint
quasi formae figuraeque dicendi, specie dispares, genere
laudabiles, non posse ea, quae inter se discrepant, eisdem
praeceptis atque una institutione formari.
Quod non est
ita, diligentissimeque hoc est eis, qui instituunt aliquos
atque erudiunt, videndum, quo sua quemque natura maxime
ferre videatur. Etenim videmus ex eodem quasi ludo summorum
in suo cuiusque genere artificum et magistrorum
exisse discipulos dissimilis inter se ac tamen laudandos,
cum ad cuiusque naturam institutio doctoris accommodaretur.
Cuius est vel maxime insigne illud exemplum, ut
ceteras artis omittamus, quod dicebat Isocrates doctor singularis
se calcaribus in Ephoro, contra autem in Theopompo
frenis uti solere: alterum enim exsultantem verborum
audacia reprimebat alterum cunctantem et quasi verecundantem
incitabat. Neque eos similis effecit inter se, sed
tantum alteri adfinxit, de altero limavit, ut id conformaret
in utroque, quod utriusque natura pateretur.
Haec eo mihi
praedicenda fuerunt, ut, si non omnia, quae proponerentur a
me, ad omnium vestrum studium et ad genus id, quod quisque
vestrum in dicendo probaret, adhaerescerent, id a me
genus exprimi sentiretis, quod maxime mihi ipsi probaretur.
Ergo haec et agenda sunt ab oratore, quae explicavit
Antonius, et dicenda quodam modo. Quinam igitur dicendi
est modus melior, nam de actione post videro, quam
ut Latine, ut plane, ut ornate, ut ad id, quodcumque agetur,
apte congruenterque dicamus?
Atque eorum quidem, quae
duo prima dixi, rationem non arbitror exspectari a me puri
dilucidique sermonis, neque enim conamur docere eum
dicere, qui loqui nesciat; nec sperare, qui Latine non
possit, hunc ornate esse dicturum; neque vero, qui non
dicat quod intellegamus, hunc posse quod admiremur dicere.
Linquamus igitur haec, quae cognitionem habent facilem,
usum necessarium. Nam alterum traditur litteris doctrinaque
puerili, alterum adhibetur ob eam causam, ut intellegatur
quid quisque dicat, quod videmus ita esse necessarium,
ut tamen eo minus nihil esse possit.
Sed omnis
loquendi elegantia, quamquam expolitur scientia litterarum,
tamen augetur legendis oratoribus et poetis; sunt enim illi
veteres, qui ornare nondum poterant ea, quae dicebant,
omnes prope praeclare locuti; quorum sermone adsuefacti
qui erunt, ne cupientes quidem poterunt loqui nisi Latine.
Neque tamen erit utendum verbis eis, quibus iam consuetudo
nostra non utitur, nisi quando ornandi causa parce,
quod ostendam; sed usitatis ita poterit uti, lectissimis ut
utatur, is, qui in veteribus erit scriptis studiose et multum
volutatus.
Atque, ut Latine loquamur, non solum videndum
est, ut et verba efferamus ea, quae nemo iure reprehendat,
et ea sic et casibus et temporibus et genere et
numero conservemus, ut ne quid perturbatum ac discrepans
aut praeposterum sit, sed etiam lingua et spiritus et vocis
sonus est ipse moderandus.
Nolo exprimi litteras putidius,
nolo obscurari neglegentius; nolo verba exiliter exanimata
exire, nolo inflata et quasi anhelata gravius. Nam de voce
nondum ea dico, quae sunt actionis, sed hoc, quod mihi
cum sermone quasi coniunctum videtur: sunt enim certa
vitia, quae nemo est quin effugere cupiat; mollis vox aut
muliebris aut quasi extra modum absona atque absurda.
Est autem vitium, quod non nulli de industria consectantur:
rustica vox et agrestis quosdam delectat, quo magis antiquitatem,
si ita sonet, eorum sermo retinere videatur; ut tuus,
Catule, sodalis, L. Cotta, gaudere mihi videtur gravitate
linguae sonoque vocis agresti et illud, quod loquitur, priscum
visum iri putat, si plane fuerit rusticanum. Me autem
tuus sonus et subtilitas ista delectat, omitto verborum,
quamquam est caput; verum id adfert ratio, docent litterae,
confirmat consuetudo et legendi et loquendi; sed hanc dico
suavitatem, quae exit ex ore; quae quidem ut apud Graecos
Atticorum, sic in Latino sermone huius est urbis maxime
propria.
Athenis iam diu doctrina ipsorum Atheniensium
interiit, domicilium tantum in illa urbe remanet studiorum,
quibus vacant cives, peregrini fruuntur capti quodam modo
nomine urbis et auctoritate; tamen eruditissimos homines
Asiaticos quivis Atheniensis indoctus non verbis, sed sono
vocis nec tam bene quam suaviter loquendo facile superabit.
Nostri minus student litteris quam Latini; tamen ex
istis, quos nostis, urbanis, in quibus minimum est litterarum,
nemo est quin litteratissimum togatorum omnium, Q. Valerium
Soranum, lenitate vocis atque ipso oris pressu et sono
facile vincat.
Qua re cum sit quaedam certa vox Romani
generis urbisque propria, in qua nihil offendi, nihil displicere,
nihil animadverti possit, nihil sonare aut olere peregrinum,
hanc sequamur neque solum rusticam asperitatem,
sed etiam peregrinam insolentiam fugere discamus.
Equidem
cum audio socrum meam Laeliam—facilius enim
mulieres incorruptam antiquitatem conservant, quod multorum
sermonis expertes ea tenent semper, quae prima
didicerunt—sed eam sic audio, ut Plautum mihi aut Naevium
videar audire, sono ipso vocis ita recto et simplici est,
ut nihil ostentationis aut imitationis adferre videatur; ex
quo sic locutum esse eius patrem iudico, sic maiores; non
aspere ut ille, quem dixi, non vaste, non rustice, non hiulce,
sed presse et aequabiliter et leniter.
Qua re Cotta noster,
cuius tu illa lata, Sulpici, non numquam imitaris, ut Iota
litteram tollas et E plenissimum dicas, non mihi oratores
antiquos, sed messores videtur imitari.' Hic cum adrisisset
ipse Sulpicius, 'sic agam vobiscum' inquit Crassus 'ut
quoniam me loqui voluistis, aliquid de vestris vitiis audiatis.'
'Utinam quidem!' inquit ille 'id enim ipsum volumus,
idque si feceris, multa, ut arbitror, hic hodie vitia ponemus.'
'At enim non sine meo periculo' Crassus inquit 'possum,
Sulpici, te reprehendere, quoniam Antonius mihi te simillimum
dixit sibi videri.' Tum ille 'tu vero, quod monuit
idem, ut ea, quae in quoque maxima essent, imitaremur;
ex quo vereor ne nihil sim tui nisi supplosionem pedis
imitatus et pauca quaedam verba et aliquem, si forte,
motum.' 'Ergo ista,' inquit Crassus 'quae habes a me,
non reprehendo, ne me ipsum inrideam—sunt autem ea
multo et plura et maiora, quam dicis—quae autem sunt tua
plane aut imitatione ex aliquo expressa, de his te, si qui me
forte locus admonuerit, commonebo.
Praetereamus igitur
praecepta Latine loquendi quae puerilis doctrina tradit et
subtilior cognitio ac ratio litterarum alit aut consuetudo
sermonis cotidiani ac domestici, libri confirmant et lectio
veterum oratorum et poetarum; neque vero in illo altero
diutius commoremur, ut disputemus, quibus rebus adsequi
possimus, ut ea, quae dicamus, intellegantur:
Latine scilicet
dicendo, verbis usitatis ac proprie demonstrantibus ea, quae
significari ac declarari volemus, sine ambiguo verbo aut
sermone, non nimis longa continuatione verborum, non
valde productis eis, quae similitudinis causa ex aliis rebus
transferuntur, non discerptis sententiis, non praeposteris
temporibus, non confusis personis, non perturbato ordine.
Quid multa? Tam facilis est tota res, ut mihi permirum
saepe videatur, cum difficilius intellegatur, quid patronus
velit dicere, quam si ipse ille, qui patronum adhibet, de re
sua diceret.
Isti enim, qui ad nos causas deferunt, ita nos
plerumque ipsi docent, ut non desideres planius dici;
easdem res autem simul ac Fufius aut vester aequalis Pomponius
agere coepit, non aeque quid dicant, nisi admodum
attendi, intellego; ita confusa est oratio, ita perturbata,
nihil ut sit primum, nihil ut secundum, tantaque insolentia
ac turba verborum, ut oratio, quae lumen adhibere rebus
debet, ea obscuritatem et tenebras adferat atque ut quodam
modo ipsi sibi in dicendo obstrepere videantur.
Verum, si
placet, quoniam haec satis spero vobis quidem certe maioribus
molesta et putida videri, ad reliqua aliquanto odiosiora
pergamus.' 'Atqui vides' inquit Antonius 'quam alias res
agamus quam te inviti audiamus, qui adduci possimus—
de me enim conicio—relictis ut rebus omnibus te sectemur;
te audiamus ita de horridis rebus nitida, de ieiunis plena,
de pervulgatis nova quaedam est oratio tua.'
'Faciles enim,'
inquit 'Antoni, partes eae fuerunt duae, quas modo percucurri
vel potius paene praeterii, Latine loquendi planeque
dicendi; reliquae sunt magnae, implicatae, variae, graves,
quibus omnis admiratio ingeni, omnis laus eloquentiae continetur;
nemo enim umquam est oratorem, quod Latine
loqueretur, admiratus; si est aliter, inrident, neque eum oratorem
tantum modo, sed hominem non putant; nemo extulit
eum verbis, qui ita dixisset, ut, qui adessent, intellegerent quid
diceret, sed contempsit eum, qui minus id facere potuisset.
In quo igitur homines exhorrescunt? Quem stupefacti
dicentem intuentur? In quo exclamant? Quem deum,
ut ita dicam, inter homines putant? Qui distincte, qui
explicate, qui abundanter, qui inluminate et rebus et verbis
dicunt et in ipsa oratione quasi quendam numerum versumque
conficiunt, id est, quod dico, ornate. Qui idem ita
moderantur, ut rerum, ut personarum dignitates ferunt, ei
sunt in eo genere laudandi laudis, quod ego aptum et congruens
nomino.
Qui ita dicerent, eos negavit adhuc se
vidisse Antonius et eis hoc nomen dixit eloquentiae solis
esse tribuendum. Qua re omnis istos me auctore deridete
atque contemnite, qui se horum, qui nunc ita appellantur,
rhetorum praeceptis omnem oratoriam vim complexos esse
arbitrantur neque adhuc quam personam teneant aut quid
profiteantur intellegere potuerunt. Vero enim oratori, quae
sunt in hominum vita, quandoquidem in ea versatur orator
atque ea est ei subiecta materies, omnia quaesita, audita,
lecta, disputata, tractata, agitata esse debent.
Est enim
eloquentia una quaedam de summis virtutibus; quamquam
sunt omnes virtutes aequales et pares, sed tamen est specie
alia magis alia formosa et inlustris, sicut haec vis, quae
scientiam complexa rerum sensa mentis et consilia sic verbis
explicat, ut eos, qui audiant, quocumque incubuerit, possit
impellere; quae quo maior est vis, hoc est magis probitate
iungenda summaque prudentia; quarum virtutum expertibus
si dicendi copiam tradiderimus, non eos quidem oratores
effecerimus, sed furentibus quaedam arma dederimus.
Hanc, inquam, cogitandi pronuntiandique rationem vimque
dicendi veteres Graeci sapientiam nominabant; hinc illi
Lycurgi, hinc Pittaci, hinc Solones atque ab hac similitudine
Coruncanii nostri, Fabricii, Catones, Scipiones fuerunt, non
tam fortasse docti, sed impetu mentis simili et voluntate.
Eadem autem alii prudentia, sed consilio ad vitae studia
dispari quietem atque otium secuti, ut Pythagoras, Democritus,
Anaxagoras, a regendis civitatibus totos se ad cognitionem
rerum transtulerunt; quae vita propter tranquillitatem
et propter ipsius scientiae suavitatem, qua nihil est
hominibus iucundius, pluris, quam utile fuit rebus publicis,
delectavit.
Itaque, ut ei studio se excellentissimis ingeniis
homines dediderunt, ex ea summa facultate vacui ac liberi
temporis multo plura, quam erat necesse, doctissimi homines
otio nimio et ingeniis uberrimis adfluentes curanda sibi esse
ac quaerenda et investiganda duxerunt. Nam vetus quidem
illa doctrina eadem videtur et recte faciendi et bene dicendi
magistra; neque disiuncti doctores, sed eidem erant vivendi
praeceptores atque dicendi, ut ille apud Homerum Phoenix,
qui se a Peleo patre Achilli iuveni comitem esse datum
dicit ad bellum, ut efficeret oratorem verborum actoremque
rerum.
Sed ut homines labore adsiduo et cotidiano adsueti,
cum tempestatis causa opere prohibentur, ad pilam se
aut ad talos aut ad tesseras conferunt aut etiam novum
sibi ipsi aliquem excogitant in otio ludum, sic illi a negotiis
publicis tamquam ab opere aut temporibus exclusi aut
voluntate sua feriati totos se alii ad poetas, alii ad geometras,
alii ad musicos contulerunt, alii etiam, ut dialectici,
novum sibi ipsi studium ludumque pepererunt atque in eis
artibus, quae repertae sunt, ut puerorum mentes ad humanitatem
fingerentur atque virtutem, omne tempus atque aetates
suas consumpserunt.
Sed quod erant quidam eique multi,
qui aut in re publica propter ancipitem, quae non potest
esse seiuncta, faciendi dicendique sapientiam florerent, ut
Themistocles, ut Pericles, ut Theramenes, aut, qui minus
ipsi in re publica versarentur, sed huius tamen eiusdem
sapientiae doctores essent, ut Gorgias, Thrasymachus,
Isocrates, inventi sunt, qui, cum ipsi doctrina et ingeniis
abundarent, a re autem civili et a negotiis animi quodam
iudicio abhorrerent, hanc dicendi exercitationem exagitarent
atque contemnerent;
quorum princeps Socrates fuit, is qui
omnium eruditorum testimonio totiusque iudicio Graeciae
cum prudentia et acumine et venustate et subtilitate tum
vero eloquentia, varietate, copia, quam se cumque in partem
dedisset omnium fuit facile princeps, eisque, qui haec, quae
nunc nos quaerimus, tractarent, agerent, docerent, cum
nomine appellarentur uno, quod omnis rerum optimarum
cognitio atque in eis exercitatio philosophia nominaretur,
hoc commune nomen eripuit sapienterque sentiendi et
ornate dicendi scientiam re cohaerentis disputationibus suis
separavit; cuius ingenium variosque sermones immortalitati
scriptis suis Plato tradidit, cum ipse litteram Socrates nullam
reliquisset.
Hinc discidium illud exstitit quasi linguae
atque cordis, absurdum sane et inutile et reprehendendum,
ut alii nos sapere, alii dicere docerent. Nam cum essent
plures orti fere a Socrate, quod ex illius variis et diversis et
in omnem partem diffusis disputationibus alius aliud apprehenderat,
proseminatae sunt quasi familiae dissentientes
inter se et multum disiunctae et dispares, cum tamen omnes
se philosophi Socraticos et dici vellent et esse arbitrarentur.
Ac primo ab ipso Platone Aristoteles et Xenocrates, quorum
alter Peripateticorum, alter Academiae nomen obtinuit,
deinde ab Antisthene, qui patientiam et duritiam in Socratico
sermone maxime adamarat, Cynici primum, deinde
Stoici, tum ab Aristippo, quem illae magis voluptariae disputationes
delectarant, Cyrenaica philosophia manavit, quam
ille et eius posteri simpliciter defenderunt, hi, qui nunc
voluptate omnia metiuntur, dum verecundius id agunt, nec
dignitati satis faciunt, quam non aspernantur, nec voluptatem
tuentur, quam amplexari volunt. Fuerunt etiam alia
genera philosophorum, qui se omnes fere Socraticos esse
dicebant, Eretricorum, Erilliorum, Megaricorum, Pyrrhoneorum;
sed ea horum vi et disputationibus sunt iam diu
fracta et exstincta.
Ex illis autem quae remanent, ea philosophia,
quae suscepit patrocinium voluptatis, etsi cui vera
videatur, procul abest tamen ab eo viro, quem quaerimus et
quem auctorem publici consili et regendae civitatis ducem
et sententiae atque eloquentiae principem in senatu, in
populo, in causis publicis esse volumus. Nec ulla tamen ei
philosophiae fiet iniuria a nobis; non enim repelletur inde,
quo adgredi cupiet, sed in hortulis quiescet suis, ubi vult,
ubi etiam recubans molliter et delicate nos avocat a Rostris,
a iudiciis, a curia, fortasse sapienter, hac praesertim re
publica.
Verum ego non quaero nunc, quae sit philosophia
verissima, sed quae oratori coniuncta maxime; qua re istos
sine ulla contumelia dimittamus; sunt enim et boni viri et,
quoniam sibi ita videntur, beati; tantumque eos admoneamus,
ut illud, etiam si est verissimum, tacitum tamen tamquam
mysterium teneant, quod negant versari in re publica
esse sapientis; nam si hoc nobis atque optimo cuique persuaserint,
non poterunt ipsi esse, id quod maxime cupiunt,
otiosi.
Stoicos autem, quos minime improbo, dimitto tamen
nec eos iratos vereor, quoniam omnino irasci nesciunt;
atque hanc eis habeo gratiam, quod soli ex omnibus eloquentiam
virtutem ac sapientiam esse dixerunt. Sed nimirum
est in his, quod ab hoc, quem instruimus oratore, valde
abhorreat; vel quod omnis, qui sapientes non sint, servos,
latrones, hostis, insanos esse dicunt, neque tamen quemquam
esse sapientem: valde autem est absurdum ei contionem
aut senatum aut ullum coetum hominum committere,
cui nemo illorum, qui adsint, sanus, nemo civis, nemo
liber esse videatur.
Accedit quod orationis etiam genus
habent fortasse subtile et certe acutum, sed, ut in oratore,
exile, inusitatum, abhorrens ab auribus vulgi, obscurum,
inane, ieiunum, ac tamen eius modi, quo uti ad vulgus nullo
modo possit: alia enim et bona et mala videntur Stoicis et
ceteris civibus vel potius gentibus; alia vis honoris, ignominiae,
praemi, supplici; vere an secus nihil ad hoc
tempus; sed ea si sequamur, nullam umquam rem dicendo
expedire possimus.
Reliqui sunt Peripatetici et Academici;
quamquam Academicorum nomen est unum, sententiae
duae; nam Speusippus Platonis sororis filius et Xenocrates,
qui Platonem audierat, et qui Xenocratem Polemo
et Crantor, nihil ab Aristotele, qui una audierat Platonem,
magno opere dissensit; copia fortasse et varietate dicendi
pares non fuerunt: Arcesilas primum, qui Polemonem
audierat, ex variis Platonis libris sermonibusque Socraticis
hoc maxime adripuit, nihil esse certi quod aut sensibus aut
animo percipi possit; quem ferunt eximio quodam usum
lepore dicendi aspernatum esse omne animi sensusque
iudicium primumque instituisse—quamquam id fuit Socraticum
maxime—non quid ipse sentiret ostendere, sed contra
id, quod quisque se sentire dixisset, disputare.
Hinc haec
recentior Academia manavit, in qua exstitit divina quadam
celeritate ingeni dicendique copia Carneades; cuius ego
etsi multos auditores cognovi Athenis, tamen auctores
certissimos laudare possum et socerum meum Scaevolam,
qui eum Romae audivit adulescens, et Q. Metellum L. F.
familiarem meum, clarissimum virum, qui illum a se adulescente
Athenis iam adfectum senectute multos dies auditum
esse dicebat.
Haec autem, ut ex Appennino fluminum, sic
ex communi sapientiae iugo sunt doctrinarum facta divortia,
ut philosophi tamquam in superum mare Ionium defluerent
Graecum quoddam et portuosum, oratores autem in
inferum hoc, Tuscum et barbarum, scopulosum atque infestum
laberentur, in quo etiam ipse Ulixes errasset.
Qua
re, si hac eloquentia atque hoc oratore contenti sumus, qui
sciat aut negare oportere, quod arguare, aut, si id non
possis, tum ostendere, quod is fecerit, qui insimuletur, aut
recte factum aut alterius culpa aut iniuria aut ex lege aut
non contra legem aut imprudentia aut necessario, aut non eo
nomine usurpandum, quo arguatur, aut non ita agi, ut
debuerit ac licuerit; et, si satis esse putatis ea, quae isti
scriptores artis docent, discere, quae multo tamen ornatius,
quam ab illis dicuntur, et uberius explicavit Antonius—sed,
si his contenti estis atque eis etiam, quae dici voluistis
a me, ex ingenti quodam oratorem immensoque campo in
exiguum sane gyrum compellitis.
Sin veterem illum Periclem
aut hunc etiam, qui familiarior nobis propter scriptorum
multitudinem est, Demosthenem sequi vultis et si
illam praeclaram et eximiam speciem oratoris perfecti et
pulcritudinem adamastis, aut vobis haec Carneadia aut illa
Aristotelia vis comprehendenda est.
Namque, ut ante dixi,
veteres illi usque ad Socratem omnem omnium rerum, quae
ad mores hominum, quae ad vitam, quae ad virtutem, quae
ad rem publicam pertinebant, cognitionem et scientiam cum
dicendi ratione iungebant; postea dissociati, ut exposui,
a Socrate diserti a doctis et deinceps a Socraticis item
omnibus philosophi eloquentiam despexerunt, oratores
sapientiam, neque quicquam ex alterius parte tetigerunt,
nisi quod illi ab his aut ab illis hi mutuarentur; ex quo
promisce haurirent, si manere in pristina communione
voluissent.
Sed ut pontifices veteres propter sacrificiorum
multitudinem tris viros epulones esse voluerunt, cum essent
ipsi a Numa, ut etiam illud ludorum epulare sacrificium
facerent, instituti, sic Socratici a se causarum actores et a
communi philosophiae nomine separaverunt, cum veteres
dicendi et intellegendi mirificam societatem esse voluissent.
Quae cum ita sint, paululum equidem de me deprecabor et
petam a vobis, ut ea, quae dicam, non de memet ipso, sed
de oratore dicere putetis. Ego enim sum is, qui cum
summo studio patris in pueritia doctus essem et in forum
ingeni tantum, quantum ipse sentio, non tantum, quantum
ipse forsitan vobis videar, detulissem, non possim dicere
me haec, quae nunc complector, perinde, ut dicam discenda
esse, didicisse; quippe qui omnium maturrime ad publicas
causas accesserim annosque natus unum et viginti nobilissimum
hominem et eloquentissimum in iudicium vocarim;
cui disciplina fuerit forum, magister usus et leges et instituta
populi Romani mosque maiorum.
Paulum sitiens istarum
artium, de quibus loquor, gustavi, quaestor in Asia cum
essem, aequalem fere meum ex Academia rhetorem nactus,
Metrodorum illum, de cuius memoria commemoravit Antonius;
et inde decedens Athenis, ubi ego diutius essem
moratus, nisi Atheniensibus, quod mysteria non referrent,
ad quae biduo serius veneram, suscensuissem; qua re hoc,
quod complector tantam scientiam vimque doctrinae, non
modo non pro me, sed contra me est potius—non enim
quid ego, sed quid orator possit disputo—atque hos omnis,
qui artis rhetoricas exponunt, perridiculos; scribunt enim
de litium genere et de principiis et de narrationibus;
illa
vis autem eloquentiae tanta est, ut omnium rerum, virtutum,
officiorum omnisque naturae, quae mores hominum, quae
animos, quae vitam continet, originem, vim mutationesque
teneat, eadem mores, leges, iura describat, rem publicam
regat, omniaque, ad quamcumque rem pertineant, ornate
copioseque dicat.
In quo genere nos quidem versamur
tantum quantum possumus, quantum ingenio, quantum
mediocri doctrina, quantum usu valemus; neque tamen
istis, qui in una philosophia quasi tabernaculum vitae suae
conlocarunt, multum sane in disputatione concedimus.
Quid enim meus familiaris C. Velleius adferre potest, quam
ob rem voluptas sit summum bonum, quod ego non
copiosius possim vel tutari, si velim, vel refellere ex illis
locis, quos exposuit Antonius, hac dicendi exercitatione, in
qua Velleius est rudis, unus quisque nostrum versatus?
Quid est, quod aut Sex. Pompeius aut duo Balbi aut meus
amicus, qui cum Panaetio vixit, M. Vigellius de virtute
hominum Stoici possint dicere, qua in disputatione ego his
debeam aut vestrum quisquam concedere?
Non est enim
philosophia similis artium reliquarum: nam quid faciet in
geometria qui non didicerit? quid in musicis? Aut taceat
oportebit aut ne sanus quidem iudicetur. Haec vero, quae
sunt in philosophia, ingeniis eruuntur ad id, quod in quoque
veri simile est, eliciendum acutis atque acribus eaque exercitata
oratione poliuntur. Hic noster vulgaris orator, si
minus erit doctus, at tamen in dicendo exercitatus, hac ipsa
exercitatione communi istos quidem nostros verberabit
neque se ab eis contemni ac despici sinet;
sin aliquis
exstiterit aliquando, qui Aristotelio more de omnibus rebus
in utramque partem possit dicere et in omni causa duas
contrarias orationes, praeceptis illius cognitis, explicare aut
hoc Arcesilae modo et Carneadi contra omne, quod propositum
sit, disserat, quique ad eam rationem adiungat hunc
rhetoricum usum moremque exercitationemque dicendi,
is sit verus, is perfectus, is solus orator. Nam neque sine
forensibus nervis satis vehemens et gravis nec sine varietate
doctrinae satis politus et sapiens esse orator potest.
Qua
re Coracem istum veterem patiamur nos quidem pullos suos
excludere in nido, qui evolent clamatores odiosi ac molesti,
Pamphilumque nescio quem sinamus in infulis tantam rem
tamquam puerilis delicias aliquas depingere; nosque ipsi
hac tam exigua disputatione hesterni et hodierni diei
totum oratoris munus explicemus, dum modo illa res tanta
sit, ut omnibus philosophorum libris, quos nemo oratorum
istorum umquam attigit, comprehensa esse videatur.'
Tum Catulus 'haudquaquam hercule' inquit 'Crasse,
mirandum est esse in te tantam dicendi vel vim vel suavitatem
vel copiam; quem quidem antea natura rebar ita
dicere, ut mihi non solum orator summus, sed etiam sapientissimus
homo viderere; nunc intellego illa te semper etiam
potiora duxisse, quae ad sapientiam spectarent, atque ex his
hanc dicendi copiam fluxisse. Sed tamen cum omnis gradus
aetatis recordor tuae cumque vitam tuam ac studia considero,
neque, quo tempore ista didiceris, video, nec magno
opere te istis studiis, hominibus, libris intellego deditum.
Neque tamen possum statuere, utrum magis mirer te illa,
quae mihi persuades maxima esse adiumenta, potuisse in
tantis tuis occupationibus perdiscere, an, si non potueris,
posse isto modo dicere.'
Hic Crassus 'hoc tibi' inquit
'Catule, primum persuadeas velim, me non multo secus
facere, cum de oratore disputem, ac facerem, si esset mihi
de histrione dicendum. Negarem enim posse eum satis
facere in gestu, nisi palaestram, nisi saltare didicisset;
neque, ea cum dicerem, me esse histrionem necesse esset,
sed fortasse non stultum alieni artifici existimatorem.
Similiter nunc de oratore vestro impulsu loquor, summo
scilicet; semper enim, quacumque de arte aut facultate
quaeritur, de absoluta et perfecta quaeri solet. Qua re si
iam me vultis esse oratorem, si etiam sat bonum, si bonum
denique, non repugnabo; quid enim nunc sim ineptus?
Ita me existimari scio: quod si ita est, summus tamen certe
non sum; neque enim apud homines res est ulla difficilior
neque maior neque quae plura adiumenta doctrinae desideret.
Ac tamen, quoniam de oratore nobis disputandum
est, de summo oratore dicam necesse est; vis enim et
natura rei, nisi perfecta ante oculos ponitur, qualis et quanta
sit intellegi non potest. Me autem, Catule, fateor neque
hodie in istis libris et cum istis hominibus vivere nec vero,
id quod tu recte commeministi, ullum umquam habuisse
sepositum tempus ad discendum ac tantum tribuisse doctrinae
temporis, quantum mihi puerilis aetas, forenses feriae
concesserint.
Ac, si quaeris, Catule, de doctrina ista quid
ego sentiam, non tantum ingenioso homini et ei, qui forum,
qui curiam, qui causas, qui rem publicam spectet, opus esse
arbitror temporis, quantum sibi ei sumpserunt, quos discentis
vita defecit: omnes enim artes aliter ab eis tractantur,
qui eas ad usum transferunt, aliter ab eis, qui
ipsarum artium tractatu delectati nihil in vita sunt aliud
acturi. Magister hic Samnitium summa iam senectute est
et cotidie commentatur, nihil enim curat aliud: at Q. Velocius
puer addidicerat, sed quod erat aptus ad illud totumque
cognorat, fuit, ut est apud Lucilium,
quamvis bonus ipse
Samnis in ludo ac rudibus cuivis satis asper;
sed plus operae foro tribuebat, amicis, rei familiari. Valerius
cotidie cantabat; erat enim scaenicus: quid faceret aliud?
At Numerius Furius, noster familiaris, cum est commodum,
cantat; est enim paterfamilias, est eques Romanus; puer
didicit quod discendum fuit. Eadem ratio est harum
artium maximarum; dies et noctis virum summa virtute
et prudentia videbamus, philosopho cum operam daret,
Q. Tuberonem; at eius avunculum vix intellegeres id agere,
cum ageret tamen, Africanum. Ista discuntur facile, si et
tantum sumas, quantum opus sit, et habeas qui docere
fideliter possit et scias etiam ipse discere, sed si tota vita
nihil velis aliud agere, ipsa tractatio et quaestio cotidie ex
se gignit aliquid, quod cum desidiosa delectatione vestiges.
Ita fit, ut agitatio rerum sit infinita, cognitio facilis, si usus
doctrinam confirmet, mediocris opera tribuatur, memoria
studiumque permaneat. Libet autem semper discere; ut si
velim ego talis optime ludere aut pilae studio tenear, etiam
fortasse, si adsequi non possim; at alii, quia praeclare
faciunt, vehementius, quam causa postulat, delectantur, ut
Titius pila, Brulla talis.
Qua re nihil est quod quisquam
magnitudinem artium ex eo, quod senes discunt, pertimescat,
namque aut senes ad eas accesserunt aut usque
ad senectutem in studiis detinentur aut sunt tardissimi; res
quidem se mea sententia sic habet, ut, nisi quod quisque
cito potuerit, numquam omnino possit perdiscere.'
'Iam,
iam,' inquit Catulus 'intellego, Crasse, quid dicas; et hercule
adsentior; satis video tibi homini ad perdiscendum
acerrimo ad ea cognoscenda, quae dicis, fuisse temporis.'
'Pergisne' inquit Crassus 'me, quae dicam, de me, non de
re putare dicere? Sed iam, si placet, ad instituta redeamus.'
'Mihi vero' Catulus inquit 'placet.'
Tum Crassus 'quorsum igitur haec spectat' inquit 'tam
longa et tam alte repetita oratio? Hae duae partes, quae
mihi supersunt, inlustrandae orationis ac totius eloquentiae
cumulandae, quarum altera dici postulat ornate, altera apte,
hanc habent vim, ut sit quam maxime iucunda, quam
maxime in sensus eorum, qui audiunt, influat et quam
plurimis sit rebus instructa;
instrumentum autem hoc
forense, litigiosum, acre, tractum ex vulgi opinionibus
exiguum saneque mendicum est; illud rursus ipsum, quod
tradunt isti, qui profitentur se dicendi magistros, non
multum est maius quam illud vulgare ac forense: apparatu
nobis opus est et rebus exquisitis, undique conlectis, arcessitis,
comportatis, ut tibi, Caesar, faciendum est ad annum;
ut ego in aedilitate laboravi, quod cotidianis et vernaculis
rebus satis facere me posse huic populo non putabam.
Verborum eligendorum et conlocandorum et concludendorum
facilis est vel ratio vel sine ratione ipsa exercitatio;
rerum est silva magna, quam cum Graeci iam non tenerent
ob eamque causam iuventus nostra dedisceret paene discendo,
etiam Latini, si dis placet, hoc biennio magistri
dicendi exstiterunt; quos ego censor edicto meo sustuleram,
non quo, ut nescio quos dicere aiebant, acui ingenia
adulescentium nollem, sed contra ingenia obtundi nolui,
conroborari impudentiam.
Nam apud Graecos, cuicuimodi
essent, videbam tamen esse praeter hanc exercitationem
linguae doctrinam aliquam et humanitate dignam scientiam,
hos vero novos magistros nihil intellegebam posse docere,
nisi ut auderent; quod etiam cum bonis rebus coniunctum
per se ipsum est magno opere fugiendum: hoc cum unum
traderetur et cum impudentiae ludus esset, putavi esse
censoris, ne longius id serperet, providere.
Quamquam
non haec ita statuo atque decerno, ut desperem Latine
ea, de quibus disputavimus, tradi ac perpoliri posse, patitur
enim et lingua nostra et natura rerum veterem illam excellentemque
prudentiam Graecorum ad nostrum usum
moremque transferri, sed hominibus opus est eruditis, qui
adhuc in hoc quidem genere nostri nulli fuerunt; sin
quando exstiterint, etiam Graecis erunt anteponendi.
Ornatur igitur oratio genere primum et quasi colore
quodam et suco suo; nam ut gravis, ut suavis, ut erudita
sit, ut liberalis, ut admirabilis, ut polita, ut sensus, ut doloris
habeat quantum opus sit, non est singulorum articulorum;
in toto spectantur haec corpore. Ut porro conspersa sit
quasi verborum sententiarumque floribus, id non debet
esse fusum aequabiliter per omnem orationem, sed ita
distinctum, ut sint quasi in ornatu disposita quaedam
insignia et lumina.
Genus igitur dicendi est eligendum,
quod maxime teneat eos, qui audiant, et quod non solum
delectet, sed etiam sine satietate delectet; non enim a me
iam exspectari puto, ut moneam, ut caveatis, ne exilis, ne
inculta sit vestra oratio, ne vulgaris, ne obsoleta; aliud
quiddam maius et ingenia me hortantur vestra et aetates.
Difficile enim dictu est, quaenam causa sit, cur ea, quae
maxime sensus nostros impellunt voluptate et specie prima
acerrime commovent, ab eis celerrime fastidio quodam et
satietate abalienemur. Quanto colorum pulcritudine et
varietate floridiora sunt in picturis novis pleraque quam
in veteribus! Quae tamen, etiam si primo aspectu nos
ceperunt, diutius non delectant; cum eidem nos in antiquis
tabulis illo ipso horrido obsoletoque teneamur. Quanto
molliores sunt et delicatiores in cantu flexiones et falsae
voculae quam certae et severae! Quibus tamen non modo
austeri, sed, si saepius fiunt, multitudo ipsa reclamat.
Licet
hoc videre in reliquis sensibus, unguentis minus diu nos
delectari summa et acerrima suavitate conditis quam his
moderatis, et magis laudari quod terram quam quod crocum
olere videatur; in ipso tactu esse modum et mollitudinis
et levitatis. Quin etiam gustatus, qui est sensus
ex omnibus maxime voluptarius quique dulcitudine praeter
ceteros sensus commovetur, quam cito id, quod valde dulce
est, aspernatur ac respuit! Quis potione uti aut cibo dulci
diutius potest? cum utroque in genere ea, quae leviter
sensum voluptate moveant, facillime fugiant satietatem.
Sic omnibus in rebus voluptatibus maximis fastidium finitimum
est; quo hoc minus in oratione miremur in qua vel
ex poetis vel oratoribus possumus iudicare concinnam, distinctam,
ornatam, festivam, sine intermissione, sine reprehensione,
sine varietate, quamvis claris sit coloribus picta
vel poesis vel oratio, non posse in delectatione esse diuturna.
Atque eo citius in oratoris aut in poetae cincinnis ac fuco
offenditur, quod sensus in nimia voluptate natura, non
mente satiantur; in scriptis et in dictis non aurium solum,
sed animi iudicio etiam magis infucata vitia noscuntur.
Qua re "bene et praeclare" quamvis nobis saepe dicatur;
"belle et festive" nimium saepe nolo; quamquam illa ipsa
exclamatio "non potest melius" sit velim crebra; sed habeat
tamen illa in dicendo admiratio ac summa laus umbram
aliquam et recessum, quo magis id, quod erit inluminatum,
exstare atque eminere videatur.
Numquam agit hunc
versum Roscius eo gestu, quo potest:
nam sapiens virtuti honorem praemium, haud praedam petit:
sed abicit prorsus, ut in proximo:
set quid video? Ferro saeptus possidet sedis sacras,
incidat, aspiciat, admiretur, stupescat. Quid, ille alter
quid petam praesidi?
quam leniter, quam remisse, quam non actuose! instat enim
o pater, o patria, o Priami domus!
in quo tanta commoveri actio non posset, si esset consumpta
superiore motu et exhausta. Neque id actores
prius viderunt quam ipsi poetae, quam denique illi etiam,
qui fecerunt modos, a quibus utrisque summittitur aliquid,
deinde augetur, extenuatur, inflatur, variatur, distinguitur.
Ita sit nobis igitur ornatus et suavis orator—nec tamen
potest aliter esse—ut suavitatem habeat austeram et solidam,
non dulcem atque decoctam. Nam ipsa ad ornandum
praecepta, quae dantur, eius modi sunt, ut ea quivis vel
vitiosissimus orator explicare possit; qua re, ut ante dixi,
primum silva rerum ac sententiarum comparanda est, qua
de parte dixit Antonius; haec formanda filo ipso et genere
orationis, inluminanda verbis, varianda sententiis.
Summa autem laus eloquentiae est amplificare rem ornando,
quod valet non solum ad augendum aliquid et tollendum
altius dicendo, sed etiam ad extenuandum atque abiciendum.
Id desideratur omnibus eis in locis, quos ad fidem
orationis faciendam adhiberi dixit Antonius, vel cum explanamus
aliquid vel cum conciliamus animos vel cum concitamus,
sed in hoc, quod postremum dixi, amplificatio potest
plurimum, eaque una laus oratoris est et propria maxime.
Etiam maior est illa exercitatio quam extremo sermone
instruxit Antonius, primo reiciebat, laudandi et vituperandi;
nihil est enim ad exaggerandam et amplificandam orationem
accommodatius, quam utrumque horum cumulatissime
facere posse.
Consequentur etiam illi loci, qui quamquam
proprii causarum et inhaerentes in earum nervis esse debent,
tamen quia de universa re tractari solent, communes a
veteribus nominati sunt; quorum partim habent vitiorum
et peccatorum acrem quandam cum amplificatione incusationem
aut querelam, contra quam dici nihil solet nec
potest, ut in depeculatorem, in proditorem, in parricidam;
quibus uti confirmatis criminibus oportet, aliter enim ieiuni
sunt atque inanes;
alii autem habent deprecationem aut
miserationem; alii vero ancipitis disputationes, in quibus
de universo genere in utramque partem disseri copiose
licet. Quae exercitatio nunc propria duarum philosophiarum,
de quibus ante dixi, putatur, apud antiquos erat
eorum, a quibus omnis de rebus forensibus dicendi ratio
et copia petebatur; de virtute enim, de officio, de aequo
et bono, de dignitate, utilitate, honore, ignominia, praemio,
poena similibusque de rebus in utramque partem dicendi
etiam nos et vim et artem habere debemus.
Sed quoniam de
nostra possessione depulsi in parvo et eo litigioso praediolo
relicti sumus et aliorum patroni nostra tenere tuerique non
potuimus, ab eis, quod indignissimum est, qui in nostrum
patrimonium inruperunt, quod opus est nobis mutuemur.
Dicunt igitur nunc quidem illi, qui ex particula parva
urbis ac loci nomen habent et Peripatetici philosophi
aut Academici nominantur, olim autem propter eximiam
rerum maximarum scientiam a Graecis politici philosophi
appellati universarum rerum publicarum nomine vocabantur,
omnem civilem orationem in horum alterutro
genere versari: aut de finita controversia certis temporibus
ac reis; hoc modo: placeatne a Karthaginiensibus captivos
nostros redditis suis recuperari? aut infinite de universo
genere quaerentis: quid omnino de captivo statuendum ac
sentiendum sit? Atque horum superius illud genus causam
aut controversiam appellant eamque tribus, lite aut deliberatione
aut laudatione, definiunt; haec autem altera quaestio
infinita et quasi proposita consultatio nominatur.
Atque
hactenus loquantur etiam hac in instituendo divisione
utuntur, sed ita, non ut iure aut iudicio, vi denique recuperare
amissam possessionem, sed ut iure civili surculo
defringendo usurpare videantur. Nam illud alterum genus,
quod est temporibus, locis, reis definitum, obtinent, atque
id ipsum lacinia—nunc enim apud Philonem, quem in
Academia maxime vigere audio, etiam harum iam causarum
cognitio exercitatioque celebratur—alterum vero tantum
modo in prima arte tradenda nominant et oratoris esse
dicunt; sed neque vim neque naturam eius nec partis nec
genera proponunt, ut praeteriri omnino fuerit satius quam
attactum deseri; nunc enim inopia reticere intelleguntur,
tum iudicio viderentur.
Omnis igitur res eandem habet
naturam ambigendi, de qua quaeri et disceptari potest,
sive in infinitis consultationibus disceptatur sive in eis
causis, quae in civitate et forensi disceptatione versantur;
neque est ulla, quae non aut ad cognoscendi aut ad agendi
vim rationemque referatur;
nam aut ipsa cognitio rei
scientiaque perquiritur, ut virtus suamne propter dignitatem
an propter fructum aliquem expetatur; aut agendi consilium
exquiritur, ut sitne sapienti capessenda res publica.
Cognitionis
autem tres modi, coniectura, definitio et, ut ita dicam,
consecutio: nam quid in re sit, coniectura quaeritur, ut
illud, sitne in humano genere sapientia, quam autem vim
quaeque res habeat, definitio explicat, ut si quaeratur, quid
sit sapientia; consecutio autem tractatur, cum quid quamque
rem sequatur, anquiritur, ut illud, sitne aliquando
mentiri boni viri.
Redeunt rursus ad coniecturam eamque
in quattuor genera dispertiunt; nam aut quid sit quaeritur,
hoc modo: naturane sit ius inter homines an in opinionibus;
aut, quae sit origo cuiusque rei, ut quod sit initium legum
aut rerum publicarum; aut causa et ratio, ut si quaeratur,
cur doctissimi homines de maximis rebus dissentiant; aut
de immutatione, ut, si disputetur, num interire virtus in
homine aut num in vitium possit convertere.
Definitionis
autem sunt disceptationes aut, cum quaeritur, quid in communi
mente quasi impressum sit, ut si disseratur, idne sit
ius, quod maximae parti sit utile; aut, cum quid cuiusque
sit proprium exquiritur, ut ornate dicere propriumne sit
oratoris an id etiam aliquis praeterea facere possit, aut,
cum res distribuitur in partis, ut si quaeratur, quot sint
genera rerum expetendarum, ut sintne tria, corporis, animi
externarumque rerum, aut, cum, quae forma et quasi
naturalis nota cuiusque sit, describitur, ut si quaeratur
avari species, seditiosi, gloriosi.
Consecutionis autem duo
prima quaestionum genera ponuntur; nam aut simplex
est disceptatio, ut si disseratur, expetendane sit gloria,
aut ex comparatione, laus an divitiae magis expetendae
sint; simplicium autem sunt tres modi: de expetendis
fugiendisve rebus, ut expetendine honores sint, num
fugienda paupertas; de aequo aut iniquo, ut aequumne
sit ulcisci iniurias etiam propinquorum; de honesto aut
turpi, ut hoc, sitne honestum gloriae causa mortem obire.
Comparationis autem duo sunt modi: unus, cum idemne
sit an aliquid intersit quaeritur; ut metuere et vereri, ut
rex et tyrannus, ut adsentator et amicus; alter, cum quid
praestet aliud alii quaeritur, ut illud, optimine cuiusque
sapientes an populari laude ducantur. Atque eae quidem
disceptationes, quae ad cognitionem referuntur, sic fere
a doctissimis hominibus describuntur.
Quae vero referuntur
ad agendum, aut in offici disceptatione versantur, quo in
genere quid rectum faciendumque sit quaeritur, cui loco
omnis virtutum et vitiorum est silva subiecta, aut in
animorum aliqua permotione aut gignenda aut sedanda
tollendave tractantur. Huic generi subiectae sunt cohortationes,
obiurgationes, consolationes, miserationes omnisque
ad omnem animi motum et impulsio et, si ita res feret,
mitigatio.
Explicatis igitur his generibus ac modis disceptationum
omnium nihil sane ad rem pertinet, si qua
in re discrepavit ab Antoni divisione nostra partitio: eadem
sunt membra in utriusque disputatione, sed paulo secus
a me atque ab illo partita ac tributa. Nunc ad reliqua
progrediar meque ad meum munus pensumque revocabo.
Nam ex illis locis, quos exposuit Antonius, omnia sunt
ad quaeque genera quaestionum argumenta sumenda; sed
aliis generibus alii loci magis erunt apti; de quo non tam
quia longum est quam quia perspicuum est, dici nihil est
necesse.
Ornatissimae sunt igitur orationes eae, quae
latissime vagantur et a privata et a singulari controversia
se ad universi generis vim explicandam conferunt et convertunt,
ut ei, qui audiant, natura et genere et universa re
cognita de singulis reis et criminibus et litibus statuere
possint.
Hanc ad consuetudinem exercitationis vos,
adulescentes, est cohortatus Antonius atque a minutis
angustisque concertationibus ad omnem vim varietatemque
vos disserendi traducendos putavit; qua re non est paucorum
libellorum hoc munus, ut ei, qui scripserunt de
dicendi ratione, arbitrantur, neque Tusculani atque huius
ambulationis antemeridianae aut nostrae posmeridianae
sessionis; non enim solum acuenda nobis neque procudenda
lingua est, sed onerandum complendumque pectus
maximarum rerum et plurimarum suavitate, copia, varietate.
Nostra est enim—si modo nos oratores, si in civium disceptationibus,
si in periculis, si in deliberationibus publicis
adhibendi auctores et principes sumus—nostra est, inquam,
omnis ista prudentiae doctrinaeque possessio, in quam
homines quasi caducam atque vacuam abundantes otio,
nobis occupatis, involaverunt atque etiam aut inridentes
oratorem, ut ille in Gorgia Socrates, cavillantur aut aliquid
de oratoris arte paucis praecipiunt libellis eosque rhetoricos
inscribunt, quasi non illa sint propria rhetorum, quae ab
eisdem de iustitia, de officio, de civitatibus instituendis
et regendis, de omni vivendi denique etiam de naturae
ratione dicuntur.
Quae quoniam iam aliunde non possumus,
sumenda sunt nobis ab eis ipsis, a quibus expilati
sumus; dum modo illa ad hanc civilem scientiam, quo
pertinent et quam intuentur, transferamus, neque, ut ante
dixi, omnem teramus in his discendis rebus aetatem; sed
cum fontis viderimus, quos nisi qui celeriter cognorit, numquam
cognoscet omnino, tum, quotienscumque opus erit,
ex eis tantum, quantum res petet, hauriemus;
nam neque
tam est acris acies in naturis hominum et ingeniis, ut res
tantas quisquam nisi monstratas possit videre, neque tanta
tamen in rebus obscuritas, ut eas non penitus acri vir
ingenio cernat, si modo aspexerit. In hoc igitur tanto tam
immensoque campo cum liceat oratori vagari libere atque
ubicumque constiterit, consistere in suo, facile suppeditat
omnis apparatus ornatusque dicendi;
rerum enim copia
verborum copiam gignit; et, si est honestas in rebus ipsis,
de quibus dicitur, exsistit ex re naturalis quidam splendor
in verbis. Sit modo is, qui dicet aut scribet, institutus
liberaliter educatione doctrinaque puerili et flagret studio
et a natura adiuvetur et in universorum generum infinitis
disceptationibus exercitatus ornatissimos scriptores oratoresque
ad cognoscendum imitandumque delegerit, ne
ille haud sane, quem ad modum verba struat et inluminet,
a magistris istis requiret; ita facile in rerum abundantia
ad orationis ornamenta sine duce natura ipsa, si modo est
exercitata, delabitur.'
Hic Catulus 'di immortales,' inquit 'quantam rerum
varietatem, quantam vim, quantam copiam, Crasse, complexus
es quantisque ex angustiis oratorem educere ausus
es et in maiorum suorum regno conlocare! Namque illos
veteres doctores auctoresque dicendi nullum genus disputationis
a se alienum putasse accepimus semperque esse in
omni orationis ratione versatos;
ex quibus Elius Hippias,
cum Olympiam venisset maxima illa quinquennali celebritate
ludorum, gloriatus est cuncta paene audiente Graecia
nihil esse ulla in arte rerum omnium quod ipse nesciret;
nec solum has artis, quibus liberales doctrinae atque ingenuae
continerentur, geometriam, musicam, litterarum cognitionem
et poetarum atque illa, quae de naturis rerum, quae
de hominum moribus, quae de rebus publicis dicerentur,
se tenere sed anulum, quem haberet, pallium, quo amictus,
soccos, quibus indutus esset, se sua manu confecisse.
Scilicet nimis hic quidem est progressus, sed ex eo ipso est
coniectura facilis, quantum sibi illi oratores de praeclarissimis
artibus appetierint, qui ne sordidiores quidem repudiarint.
Quid de Prodico Cio, de Thrasymacho
Calchedonio, de Protagora Abderita loquar? quorum
unus quisque plurimum ut temporibus illis etiam de
natura rerum et disseruit et scripsit.
Ipse ille Leontinus
Gorgias, quo patrono, ut Plato voluit, philosopho succubuit
orator, qui aut non est victus umquam a Socrate neque
sermo ille Platonis verus est; aut, si est victus, eloquentior
videlicet fuit et disertior Socrates et, ut tu appellas, copiosior
et melior orator—sed hic in illo ipso Platonis libro de
omni re, quaecumque in disceptationem quaestionemque
vocetur, se copiosissime dicturum esse profitetur; isque
princeps ex omnibus ausus est in conventu poscere qua de
re quisque vellet audire; cui tantus honos habitus est
a Graecia, soli ut ex omnibus Delphis non inaurata statua,
sed aurea statueretur.
Sed hi, quos nominavi, multique
praeterea summique dicendi doctores uno tempore fuerunt;
ex quibus intellegi potest ita se rem habere, ut tu, Crasse,
dicis, oratorisque nomen apud antiquos in Graecia maiore
quadam vel copia vel gloria floruisse.
Quo quidem magis
dubito tibine plus laudis an Graecis vituperationis statuam
esse tribuendum: cum tu in alia lingua ac moribus natus
occupatissima in civitate vel privatorum negotiis paene
omnibus vel orbis terrae procuratione ac summi imperi
gubernatione destrictus tantam vim rerum cognitionemque
comprehenderis eamque omnem cum eius, qui consilio et
oratione in civitate valeat, scientia atque exercitatione
sociaris; illi nati in litteris ardentesque his studiis, otio
vero diffluentes, non modo nihil acquisierint, sed ne
relictum quidem et traditum et suum conservarint.'
Tum
Crassus 'non in hac' inquit 'una, Catule, re, sed in aliis
etiam compluribus distributione partium ac separatione
magnitudines sunt artium deminutae. An tu existimas,
cum esset Hippocrates ille Cous, fuisse tum alios medicos,
qui morbis, alios, qui vulneribus, alios, qui oculis mederentur?
Num geometriam Euclide aut Archimede, num
musicam Damone aut Aristoxeno, num ipsas litteras
Aristophane aut Callimacho tractante tam discerptas
fuisse, ut nemo genus universum complecteretur atque ut
alius aliam sibi partem in qua elaboraret seponeret?
Equidem
saepe hoc audivi de patre et de socero meo, nostros
quoque homines, qui excellere sapientiae gloria vellent,
omnia, quae quidem tum haec civitas nosset, solitos esse
complecti. Meminerant illi Sex. Aelium; M'. vero
Manilium nos etiam vidimus transverso ambulantem foro;
quod erat insigne eum, qui id faceret, facere civibus suis
omnibus consili sui copiam; ad quos olim et ita ambulantis
et in solio sedentis domi sic adibatur, non solum ut de iure
civili ad eos, verum etiam de filia conlocanda, de fundo
emendo, de agro colendo, de omni denique aut officio aut
negotio referretur.
Haec fuit P. Crassi illius veteris, haec
Ti. Coruncani, haec proavi generi mei Scipionis prudentissimi
hominis sapientia, qui omnes pontifices maximi
fuerunt, ut ad eos de omnibus divinis atque humanis rebus
referretur; eidemque in senatu et apud populum et in
causis amicorum et domi et militiae consilium suum
fidemque praestabant.
Quid enim M. Catoni praeter
hanc politissimam doctrinam transmarinam atque adventiciam
defuit? Num, quia ius civile didicerat, causas non
dicebat? aut quia poterat dicere, iuris scientiam neglegebat?
Utroque in genere et elaboravit et praestitit. Num
propter hanc ex privatorum negotiis conlectam gratiam
tardior in re publica capessenda fuit? Nemo apud populum
fortior, nemo melior senator; et idem facile optimus imperator;
denique nihil in hac civitate temporibus illis sciri
discive potuit, quod ille non cum investigarit et scierit tum
etiam conscripserit.
Nunc contra plerique ad honores
adipiscendos et ad rem publicam gerendam nudi veniunt
atque inermes, nulla cognitione rerum, nulla scientia ornati.
Sin aliquis excellit unus e multis, effert se, si unum aliquid
adfert, aut bellicam virtutem aut usum aliquem militarem;
quae sane nunc quidem obsoleverunt; aut iuris scientiam,
ne eius quidem universi; nam pontificium, quod est coniunctum,
nemo discit; aut eloquentiam, quam in clamore
et in verborum cursu positam putant; omnium vero bonarum
artium, denique virtutum ipsarum societatem cognationemque
non norunt.
Sed ut ad Graecos referam orationem,
quibus carere hoc quidem in sermonis genere non possumus
—nam ut virtutis a nostris, sic doctrinae sunt ab illis exempla
petenda—septem fuisse dicuntur uno tempore, qui
sapientes et haberentur et vocarentur: hi omnes praeter
Milesium Thalen civitatibus suis praefuerunt. Quis doctior
eisdem temporibus illis aut cuius eloquentia litteris instructior
fuisse traditur quam Pisistrati? qui primus Homeri
libros confusos antea sic disposuisse dicitur, ut nunc habemus.
Non fuit ille quidem civibus suis utilis, sed ita
eloquentia floruit, ut litteris doctrinaque praestaret.
Quid
Pericles? de cuius vi dicendi sic accepimus, ut, cum contra
voluntatem Atheniensium loqueretur pro salute patriae
severius, tamen id ipsum, quod ille contra popularis homines
diceret, populare omnibus et iucundum videretur; cuius in
labris veteres comici, etiam cum illi male dicerent (quod
tum Athenis fieri licebat), leporem habitasse dixerunt tantamque
in eodem vim fuisse, ut in eorum mentibus, qui
audissent, quasi aculeos quosdam relinqueret. At hunc non
declamator aliqui ad clepsydram latrare docuerat, sed, ut
accepimus, Clazomenius ille Anaxagoras vir summus in
maximarum rerum scientia: itaque hic doctrina, consilio,
eloquentia excellens quadraginta annis praefuit Athenis et
urbanis eodem tempore et bellicis rebus.
Quid Critias?
quid Alcibiades? civitatibus quidem suis non boni, sed
certe docti atque eloquentes, nonne Socraticis erant disputationibus
eruditi? Quis Dionem Syracosium doctrinis
omnibus expolivit? Non Plato? Atque eum idem ille
non linguae solum, verum etiam animi ac virtutis magister
ad liberandam patriam impulit, instruxit, armavit. Aliisne
igitur artibus hunc Dionem instituit Plato, aliis Isocrates
clarissimum virum Timotheum Cononis praestantissimi
imperatoris filium, summum ipsum imperatorem hominemque
doctissimum? aut aliis Pythagorius ille Lysis
Thebanum Epaminondam, haud scio an summum virum
unum omnis Graeciae? aut Xenophon Agesilaum? aut
Philolaus Archytam Tarentinum? aut ipse Pythagoras totam
illam veterem Italiae Graeciam, quae quondam magna vocitata
est?
Equidem non arbitror; sic enim video, unam
quandam omnium rerum, quae essent homine erudito dignae
atque eo, qui in re publica vellet excellere, fuisse doctrinam;
quam qui accepissent, si eidem ingenio ad pronuntiandum
valuissent et se ad dicendum quoque non repugnante natura
dedissent, eloquentia praestitisse.
Itaque ipse Aristoteles
cum florere Isocratem nobilitate discipulorum videret, quod
ipse suas disputationes a causis forensibus et civilibus ad
inanem sermonis elegantiam transtulisset, mutavit repente
totam formam prope disciplinae suae versumque quendam
Philoctetae paulo secus dixit: ille enim turpe sibi ait esse
tacere, cum barbaros, hic autem, cum Isocratem pateretur
dicere; itaque ornavit et inlustravit doctrinam illam omnem
rerumque cognitionem cum orationis exercitatione coniunxit.
Neque vero hoc fugit sapientissimum regem
Philippum, qui hunc Alexandro filio doctorem accierit,
a quo eodem ille et agendi acciperet praecepta et eloquendi.
Nunc sive qui volet, eum philosophum, qui copiam nobis
rerum orationisque tradat, per me appellet oratorem licet;
sive hunc oratorem, quem ego dico sapientiam iunctam
habere eloquentiae, philosophum appellare malet, non
impediam; dum modo hoc constet, neque infantiam eius,
qui rem norit, sed eam explicare dicendo non queat, neque
inscientiam illius, cui res non suppetat, verba non desint,
esse laudandam; quorum si alterum sit optandum, malim
equidem indisertam prudentiam quam stultitiam loquacem;
sin quaerimus quid unum excellat ex omnibus, docto oratori
palma danda est;
quem si patiuntur eundem esse philosophum,
sublata controversia est; sin eos diiungent, hoc
erunt inferiores, quod in oratore perfecto inest illorum
omnis scientia, in philosophorum autem cognitione non
continuo inest eloquentia; quae quamvis contemnatur ab
eis, necesse est tamen aliquem cumulum illorum artibus
adferre videatur.' Haec cum Crassus dixisset, parumper et
ipse conticuit et a ceteris silentium fuit.
Tum Cotta 'equidem,' inquit 'Crasse, non possum queri,
quod mihi videare aliud quiddam, id quod non susceperis,
disputasse; plus enim aliquanto attulisti, quam tibi erat
tributum a nobis ac denuntiatum; sed certe ut eae partes
fuerunt tuae, de inlustranda oratione ut diceres, et eras ipse
iam ingressus atque in quattuor partis omnem orationis
laudem discripseras, cum de duabus primis nobis quidem
satis, sed, ut ipse dicebas, celeriter exigueque dixisses, duas
tibi reliquas feceras, quem ad modum primum ornate, deinde
etiam apte diceremus:
quo cum ingressus esses, repente te
quasi quidam aestus ingeni tui procul a terra abripuit
atque in altum a conspectu paene omnium abstraxit;
omnem enim rerum scientiam complexus non tu quidem
eam nobis tradidisti; neque enim fuit tam exigui temporis;
sed apud hos quid profeceris nescio, me quidem in Academiam
totum compulisti. In qua velim sit illud, quod
saepe posuisti, ut non necesse sit consumere aetatem atque
ut possit is illa omnia cernere, qui tantum modo aspexerit;
sed etiam si est aliquando spissius aut si ego sum tardior,
profecto numquam conquiescam neque defatigabor ante,
quam illorum ancipitis vias rationesque et pro omnibus et
contra omnia disputandi percepero.'
Tum Caesar 'unum'
inquit 'me ex tuo sermone maxime, Crasse, commovit,
quod eum negasti, qui non cito quid didicisset, umquam
omnino posse perdiscere; ut mihi non sit difficile periclitari
et aut statim percipere ista, quae tu verbis ad caelum extulisti,
aut, si non potuerim, tempus non perdere, cum
tamen his nostris possim esse contentus.'
Hic Sulpicius
'ego vero,' inquit 'Crasse, neque Aristotelem istum neque
Carneadem nec philosophorum quemquam desidero. Vel
me licet existimes desperare ista posse perdiscere vel, id
quod facio, contemnere; mihi rerum forensium et communium
vulgaris haec cognitio satis magna est ad eam,
quam specto, eloquentiam; ex qua ipsa tamen permulta
nescio; quae tum denique, cum causa aliqua, quae a me
dicenda est, desiderat, quaero. Quam ob rem, nisi forte es
iam defessus et si tibi non graves sumus, refer ad illa te,
quae ad ipsius orationis laudem splendoremque pertinent;
quae ego ex te audire volui, non ut desperarem me eloquentiam
consequi posse, sed ut aliquid addiscerem.'
Tum
Crassus 'pervulgatas res requiris' inquit 'et tibi non incognitas,
Sulpici: quis enim de isto genere non docuit, non
instituit, non scriptum etiam reliquit? Sed geram morem
et ea dumtaxat, quae mihi nota sunt, breviter exponam tibi;
censebo tamen ad eos, qui auctores et inventores sunt
harum sane minutarum rerum, revertendum.
Omnis igitur oratio conficitur ex verbis; quorum primum
nobis ratio simpliciter videnda est, deinde coniuncte. Nam
est quidam ornatus orationis, qui ex singulis verbis est;
alius, qui ex continuatis coniunctis constat. Ergo utimur
verbis aut eis, quae propria sunt et certa quasi vocabula
rerum, paene una nata cum rebus ipsis; aut eis, quae transferuntur
et quasi alieno in loco conlocantur; aut eis, quae
novamus et facimus ipsi.
In propriis igitur est verbis
illa laus oratoris, ut abiecta atque obsoleta fugiat, lectis
atque inlustribus utatur, in quibus plenum quiddam et
sonans inesse videatur. Sed in hoc verborum genere propriorum
dilectus est habendus quidam atque is aurium
quodam iudicio ponderandus est; in quo consuetudo etiam
bene loquendi valet plurimum.
Itaque hoc, quod vulgo
de oratoribus ab imperitis dici solet "bonis hic verbis," aut
"aliquis non bonis utitur," non arte aliqua perpenditur, sed
quodam quasi naturali sensu iudicatur: in quo non magna
laus est vitare vitium, quamquam est magnum, verum
tamen hoc quasi solum quoddam atque fundamentum est,
verborum usus et copia bonorum.
Sed quid ipse aedificet
orator et in quo adiungat artem, id esse nobis quaerendum
atque explicandum videtur. Tria sunt igitur in verbo
simplici, quae orator adferat ad inlustrandam atque exornandam
orationem: aut inusitatum verbum aut novatum
aut translatum.
Inusitata sunt prisca fere ac vetustate ab
usu cotidiani sermonis iam diu intermissa, quae sunt poetarum
licentiae liberiora quam nostrae; sed tamen raro
habet etiam in oratione poeticum aliquod verbum dignitatem.
Neque enim illud fugerim dicere, ut Caelius "qua tempestate
Poenus in Italiam venit," nec "prolem" aut "subolem" aut
"effari" aut "nuncupare" aut, ut tu soles, Catule, "non
rebar" aut "opinabar"; aut alia multa, quibus loco positis
grandior atque antiquior oratio saepe videri solet.
Novantur
autem verba, quae ab eo, qui dicit, ipso gignuntur ac
fiunt, vel coniungendis verbis, ut haec:
tum pavor sapientiam omnem mi exanimato expectorat.
num non vis huius me versutiloquas malitias ... videtis enim et "versutiloquas" et "expectorat" ex coniunctione
facta esse verba, non nata; sed saepe vel sine coniunctione
verba novantur ut "ille senius desertus," ut "di
genitales," ut "bacarum ubertate incurvescere."
Tertius ille
modus transferendi verbi late patet, quem necessitas genuit
inopia coacta et angustiis, post autem iucunditas delectatioque
celebravit. Nam ut vestis frigoris depellendi causa
reperta primo, post adhiberi coepta est ad ornatum etiam
corporis et dignitatem, sic verbi translatio instituta est
inopiae causa, frequentata delectationis. Nam gemmare
vitis, luxuriem esse in herbis, laetas segetes etiam rustici
dicunt. Quod enim declarari vix verbo proprio potest, id
translato cum est dictum, inlustrat id, quod intellegi
volumus, eius rei, quam alieno verbo posuimus, similitudo.
Ergo haec translationes quasi mutuationes sunt, cum quod
non habeas aliunde sumas, illae paulo audaciores, quae
non inopiam indicant, sed orationi splendoris aliquid arcessunt;
quarum ego quid vobis aut inveniendi rationem aut
genera ponam?
Similitudinis est ad verbum unum contracta
brevitas, quod verbum in alieno loco tamquam in
suo positum si agnoscitur, delectat, si simile nihil habet,
repudiatur; sed ea transferri oportet, quae aut clariorem
faciunt rem, ut illa omnia:
inhorrescit mare,
tenebrae conduplicantur, noctisque et nimbum occaecat nigror,
flamma inter nubis coruscat, caelum tonitru contremit,
grando mixta imbri largifico subita praecipitans cadit,
undique omnes venti erumpunt, saevi exsistunt turbines,
fervit aestu pelagus:
omnia fere, quo essent clariora, translatis per similitudinem
verbis dicta sunt;
aut quo significatur magis res tota sive
facti alicuius sive consili, ut ille, qui occultantem consulto,
ne id, quod ageretur, intellegi posset, duobus translatis
verbis similitudine ipsa indicat:
quandoquidem is se circum vestit dictis, saepit se dolo.
Non numquam etiam brevitas translatione conficitur, ut illud
"si telum manu fugit": imprudentia teli missi brevius propriis
verbis exponi non potuit, quam est uno significata
translato.
Hoc in genere persaepe mihi admirandum videtur
quid sit, quod omnes translatis et alienis magis delectentur
verbis quam propriis et suis. Nam si res suum
nomen et vocabulum proprium non habet, ut pes in navi,
ut nexum, quod per libram agitur, ut in uxore divortium,
necessitas cogit, quod non habeas, aliunde sumere; sed in
suorum verborum maxima copia tamen homines aliena
multo magis, si sunt ratione translata, delectant.
Id accidere
credo, vel quod ingeni specimen est quoddam transilire
ante pedes posita et alia longe repetita sumere; vel quod
is, qui audit, alio ducitur cogitatione neque tamen aberrat,
quae maxima est delectatio; vel quod in singulis verbis res
ac totum simile conficitur; vel quod omnis translatio, quae
quidem sumpta ratione est, ad sensus ipsos admovetur,
maxime oculorum, qui est sensus acerrimus.
Nam et odor
urbanitatis et mollitudo humanitatis et murmur maris et
dulcitudo orationis sunt ducta a ceteris sensibus; illa vero
oculorum multo acriora, quae paene ponunt in conspectu
animi, quae cernere et videre non possumus. Nihil est
enim in rerum natura, cuius nos non in aliis rebus possimus
uti vocabulo et nomine. Unde enim simile duci potest,
potest autem ex omnibus, indidem verbum unum, quod
similitudinem continet, translatum lumen adferet orationi.
Quo in genere primum est fugienda dissimilitudo: "caeli
ingentes fornices"; quamvis sphaeram in scaenam, ut dicitur,
attulerit Ennius, tamen in sphaera fornicis similitudo
inesse non potest.
Vive, Ulixes; dum licet:
oculis postremum lumen radiatum rape!
non dixit "pete" non "cape,"—haberet enim moram sperantis
diutius esse victurum—sed "rape": est hoc verbum ad id
aptatum, quod ante dixerat, "dum licet." Deinde videndum
est ne longe simile sit ductum: "Syrtim" patrimoni, "scopulum"
libentius dixerim; "Charybdim" bonorum, "voraginem"
potius; facilius enim ad ea, quae visa, quam ad illa, quae
audita sunt, mentis oculi feruntur; et quoniam haec vel
summa laus est in verbis transferendis, ut sensum feriat id,
quod translatum sit, fugienda est omnis turpitudo earum
rerum, ad quas eorum animos, qui audient, trahet similitudo.
Nolo dici morte Africani "castratam" esse rem publicam,
nolo "stercus curiae" dici Glauciam; quamvis sit simile,
tamen est in utroque deformis cogitatio similitudinis; nolo
esse aut maius, quam res postulet: "tempestas comissationis";
aut minus: "comissatio tempestatis"; nolo esse
verbum angustius id, quod translatum sit, quam fuisset
illud proprium ac suum:
quidnam est, obsecro? Quid te adirier abnutas?
melius esset vetas, prohibes, absterres; quoniam ille dixerat:
ilico istic,
ne contagio mea bonis umbrave obsit ...
Atque etiam, si vereare, ne paulo durior translatio esse
videatur, mollienda est praeposito saepe verbo; ut si olim,
M. Catone mortuo, "pupillum" senatum quis relictum
diceret, paulo durius; sin, "ut ita dicam, pupillum," aliquanto
mitius: etenim verecunda debet esse translatio, ut
deducta esse in alienum locum, non inrupisse, atque ut
precario, non vi, venisse videatur.
Modus autem nullus
est florentior in singulis verbis neque qui plus luminis
adferat orationi; nam illud, quod ex hoc genere profluit,
non est in uno verbo translato, sed ex pluribus continuatis
conectitur, ut aliud dicatur, aliud intellegendum sit:
neque me patiar
iterum ad unum scopulum ut olim classem Achivom offendere.
atque illud,
erras, erras; nam exsultantem te et praefidentem tibi
repriment validae legum habenae atque imperi insistent iugo.
Sumpta re simili verba illius rei propria deinceps in rem
aliam, ut dixi, transferuntur. Est hoc magnum ornamentum
orationis, in quo obscuritas fugienda est; etenim hoc fere
genere fiunt ea, quae dicuntur aenigmata; non est autem
in verbo modus hic, sed in oratione, id est, in continuatione
verborum. Ne illa quidem traductio atque immutatio
in verbo quandam fabricationem habet sed in oratione:
Africa terribili tremit horrida terra tumultu;
pro Afris est sumpta Africa, neque factum est verbum, ut
"mare saxifragis undis"; neque translatum, ut "mollitur
mare"; sed ornandi causa proprium proprio commutatum:
desine, Roma, tuos hostis ...
et
testes sunt campi magni ...
Gravis est modus in ornatu orationis et saepe sumendus;
ex quo genere haec sunt, Martem belli esse communem,
Cererem pro frugibus, Liberum appellare pro vino, Neptunum
pro mari, curiam pro senatu, campum pro comitiis,
togam pro pace, arma ac tela pro bello;
quo item in genere
et virtutes et vitia pro ipsis, in quibus illa sunt, appellantur:
"luxuries quam in domum inrupit," et "quo avaritia penetravit";
aut "fides valuit, iustitia confecit." Videtis profecto
genus hoc totum, cum inflexo immutatoque verbo res
eadem enuntiatur ornatius; cui sunt finitima illa minus
ornata, sed tamen non ignoranda, cum intellegi volumus
aliquid aut ex parte totum, ut pro aedificiis cum parietes
aut tecta dicimus; aut ex toto partem, ut cum unam
turmam equitatum populi Romani dicimus; aut ex uno
pluris:
at Romanus homo, tamenetsi res bene gesta est
corde suo trepidat;
aut cum ex pluribus intellegitur unum:
nos sumus Romani, qui fuimus ante Rudini;
aut quocumque modo, non ut dictum est, in eo genere
intellegitur, sed ut sensum est.
Abutimur saepe etiam
verbo non tam eleganter quam in transferendo, sed etiam si
licentius, tamen interdum non impudenter; ut cum grandem
orationem pro longa, minutum animum pro parvo dicimus.
Verum illa videtisne esse non verbi, sed orationis, quae ex
pluribus, ut exposui, translationibus conexa sunt? haec
autem, quae aut immutata esse dixi aut aliter intellegenda
ac dicerentur, sunt translata quodam modo.
Ita fit, ut
omnis singulorum verborum virtus atque laus tribus exsistat
ex rebus: si aut vetustum verbum sit, quod tamen consuetudo
ferre possit; aut factum vel coniunctione vel novitate,
in quo item est auribus consuetudinique parcendum; aut
translatum, quod maxime tamquam stellis quibusdam notat
et illuminat orationem.
Sequitur continuatio verborum, quae duas res maxime,
conlocationem primum, deinde modum quendam formamque
desiderat. Conlocationis est componere et struere verba
sic, ut neve asper eorum concursus neve hiulcus sit, sed
quodam modo coagmentatus et levis; in quo lepide soceri
mei persona lusit is, qui elegantissime id facere potuit,
Lucilius:
quam lepide λέξεις compostae! ut tesserulae omnes
arte pavimento atque emblemate vermiculato.
Quae cum dixisset in Albucium inludens, ne a me quidem
abstinuit:
Crassum habeo generum, ne rhetoricoterus tu sis.
Quid ergo? Iste Crassus, quoniam eius abuteris nomine,
quid efficit? Illud quidem; scilicet, ut ille vult et ego
vellem, melius aliquanto quam Albucius: verum in me
quidem lusit ille, ut solet.
Sed est tamen haec conlocatio
conservanda verborum, de qua loquor; quae vinctam orationem
efficit, quae cohaerentem, quae levem, quae aequabiliter
fluentem; id adsequemini, si verba extrema cum consequentibus
primis ita iungentur, ut neve aspere concurrant
neve vastius diducantur.
Hanc diligentiam subsequitur
modus etiam et forma verborum, quod iam vereor ne huic
Catulo videatur esse puerile; versus enim veteres illi in hac
soluta oratione propemodum, hoc est, numeros quosdam
nobis esse adhibendos putaverunt: interspirationis enim,
non defetigationis nostrae neque librariorum notis, sed
verborum et sententiarum modo interpunctas clausulas in
orationibus esse voluerunt; idque princeps Isocrates instituisse
fertur, ut inconditam antiquorum dicendi consuetudinem
delectationis atque aurium causa, quem ad
modum scribit discipulus eius Naucrates, numeris astringeret.
Namque haec duo musici, qui erant quondam idem
poetae, machinati ad voluptatem sunt, versum atque cantum,
ut et verborum numero et vocum modo delectatione vincerent
aurium satietatem. Haec igitur duo, vocis dico
moderationem et verborum conclusionem, quoad orationis
severitas pati posset, a poetica ad eloquentiam traducenda
duxerunt.
In quo illud est vel maximum, quod versus in
oratione si efficitur coniunctione verborum, vitium est, et
tamen eam coniunctionem sicuti versum numerose cadere
et quadrare et perfici volumus. Neque est ex multis res
una, quae magis oratorem ab imperito dicendi ignaroque
distinguat, quam quod ille rudis incondite fundit quantum
potest et id, quod dicit, spiritu, non arte determinat, orator
autem sic inligat sententiam verbis, ut eam numero quodam
complectatur et astricto et soluto.
Nam cum vinxit forma
et modis, relaxat et liberat immutatione ordinis, ut verba
neque adligata sint quasi certa aliqua lege versus neque
ita soluta, ut vagentur. Quonam igitur modo tantum
munus insistemus ut arbitremur nos hanc vim numerose
dicendi consequi posse? Non est res tam difficilis quam
necessaria; nihil est enim tam tenerum neque tam flexibile
neque quod tam facile sequatur quocumque ducas quam
oratio.
Ex hac versus, ex hac eadem dispares numeri
conficiuntur; ex hac haec etiam soluta variis modis
multorumque generum oratio; non enim sunt alia sermonis,
alia contentionis verba, neque ex alio genere ad
usum cotidianum, alio ad scaenam pompamque sumuntur;
sed ea nos cum iacentia sustulimus e medio, sicut mollissimam
ceram ad nostrum arbitrium formamus et fingimus.
Itaque ut tum graves sumus, tum subtiles, tum medium quiddam
tenemus: sic institutam nostram sententiam sequitur
orationis genus idque ad omnem aurium voluptatem et
animorum motum mutatur et vertitur.
Sed ut in plerisque
rebus incredibiliter hoc natura est ipsa fabricata, sic in
oratione, ut ea, quae maximam utilitatem in se continerent,
plurimum eadem haberent vel dignitatis vel saepe etiam
venustatis. Incolumitatis ac salutis omnium causa videmus
hunc statum esse huius totius mundi atque naturae, rotundum
ut caelum terraque ut media sit eaque sua vi nutuque
teneatur, sol ut eam circum feratur, ut accedat ad brumale
signum et inde sensim ascendat in diversam partem; ut
luna accessu et recessu suo solis lumen accipiat; ut eadem
spatia quinque stellae dispari motu cursuque conficiant.
Haec tantam habent vim, paulum ut immutata cohaerere
non possint, tantam pulchritudinem, ut nulla species ne
cogitari quidem possit ornatior. Referte nunc animum ad
hominum vel etiam ceterarum animantium formam et
figuram. Nullam partem corporis sine aliqua necessitate
adfictam totamque formam quasi perfectam reperietis arte,
non casu. Quid in eis arboribus? in quibus non truncus,
non rami, non folia sunt denique nisi ad suam retinendam
conservandamque naturam, nusquam tamen est ulla pars nisi
venusta.
Linquamus naturam artisque videamus. Quid
tam in navigio necessarium quam latera, quam cavernae,
quam prora, quam puppis, quam antennae, quam vela,
quam mali? quae tamen hanc habent in specie venustatem,
ut non solum salutis, sed etiam voluptatis causa inventa
esse videantur. Columnae templa et porticus sustinent;
tamen habent non plus utilitatis quam dignitatis: Capitoli
fastigium illud et ceterarum aedium non venustas, sed
necessitas ipsa fabricata est; nam, cum esset habita ratio,
quem ad modum ex utraque tecti parte aqua delaberetur,
utilitatem templi fastigi dignitas consecuta est; ut, etiam si
in caelo Capitolium statueretur, ubi imber esse non posset,
nullam sine fastigio dignitatem habiturum fuisse videatur.
Hoc in omnibus item partibus orationis evenit, ut utilitatem
ac prope necessitatem suavitas quaedam et lepos consequatur;
clausulas enim atque interpuncta verborum
animae interclusio atque angustiae spiritus attulerunt: id
inventum ita est suave, ut, si cui sit infinitus spiritus datus,
tamen eum perpetuare verba nolimus; id enim auribus
nostris gratum est inventum, quod hominum lateribus non
tolerabile solum, sed etiam facile esse posset.
Longissima
est igitur complexio verborum, quae volvi uno spiritu potest;
sed hic naturae modus est, artis alius. Nam cum sint
numeri plures, iambum et trochaeum frequentem segregat
ab oratore Aristoteles, Catule, vester, qui natura tamen
incurrunt ipsi in orationem sermonemque nostrum; sed
sunt insignes percussiones eorum numerorum et minuti
pedes. Qua re primum ad heroum nos dactylici et anapaesti
spondi pedem invitat: in quo impune progredi licet
duo dumtaxat pedes aut paulo plus, ne plane in versum aut
similitudinem versus incidamus. "Altae sunt geminae, quibus."
Hi tres heroi pedes in principia continuandorum
verborum satis decore cadunt.
Probatur autem ab eodem
illo maxime paean, qui est duplex: nam aut a longa oritur,
quam tres breves consequuntur, ut haec verba "desinite,
incipite, comprimite," aut a brevibus deinceps tribus, extrema
producta atque longa, sicut illa sunt "domuerant,
sonipedes"; atque illi philosopho ordiri placet a superiore
paeane, posteriore finire; est autem paean hic posterior non
syllabarum numero, sed aurium mensura, quod est acrius
iudicium et certius, par fere cretico, qui est ex longa et brevi
et longa: ut
Quid petam praesidi, aut exsequar? quove nunc ...
A quo numero exorsus est Fannius: "si, Quirites, minas
illius." Hunc ille clausulis aptiorem putat, quas vult longa
plerumque syllaba terminari.
Neque vero haec tam acrem
curam diligentiamque desiderant, quam est illa poetarum;
quos necessitas cogit et ipsi numeri ac modi sic verba versu
includere, ut nihil sit ne spiritu quidem minimo brevius aut
longius, quam necesse est. Liberior est oratio et plane, ut
dicitur, sic est vere soluta, non ut fugiat tamen aut erret, sed
ut sine vinculis sibi ipsa moderetur. Namque ego illud
adsentior Theophrasto, qui putat orationem, quae quidem
sit polita atque facta quodam modo, non astricte, sed remissius
numerosam esse oportere.
Etenim, sicut ille suspicatur,
et ex istis modis, quibus hic usitatus versus efficitur,
post anapaestus, procerior quidam numerus, effloruit, inde
ille licentior et divitior fluxit dithyrambus, cuius membra
et pedes, ut ait idem, sunt in omni locupleti oratione diffusa;
et, si numerosum est in omnibus sonis atque vocibus, quod
habet quasdam impressiones et quod metiri possumus intervallis
aequalibus, recte genus hoc numerorum, dum
modo ne continui sint, in orationis laude ponitur. Nam
si rudis et impolita putanda est illa sine intervallis loquacitas
perennis et profluens, quid est aliud causae cur repudietur,
nisi quod hominum auribus vocem natura modulatur
ipsa? Quod fieri, nisi inest numerus in voce, non potest.
Numerus autem in continuatione nullus est; distinctio et
aequalium aut saepe variorum intervallorum percussio
numerum conficit, quem in cadentibus guttis, quod intervallis
distinguuntur, notare possumus, in amni praecipitante
non possumus. Quod si continuatio verborum haec soluta
multo est aptior atque iucundior, si est articulis membrisque
distincta, quam si continuata ac producta, membra illa
modificata esse debebunt; quae si in extremo breviora
sunt, infringitur ille quasi verborum ambitus; sic enim has
orationis conversiones Graeci nominant. Qua re aut paria
esse debent posteriora superioribus, et extrema primis aut,
quod etiam est melius et iucundius, longiora.
Atque haec
quidem ab eis philosophis, quos tu maxime diligis, Catule,
dicta sunt; quod eo saepius testificor, ut auctoribus laudandis
ineptiarum crimen effugiam.' 'Quarum tandem?'
inquit Catulus 'aut quid disputatione ista adferri potest
elegantius aut omnino dici subtilius?'
'At enim vereor,'
inquit Crassus 'ne haec aut difficiliora istis ad persequendum
esse videantur aut, quia non traduntur in vulgari ista
disciplina, nos ea maiora ac difficiliora videri velle videamur.'
Tum Catulus 'erras,' inquit 'Crasse, si aut me aut
horum quemquam putas a te haec opera cotidiana et
pervagata exspectare. Ista, quae dicis, dici volumus; neque
tam dici quam isto dici modo; neque tibi hoc pro me
solum, sed pro his omnibus sine ulla dubitatione respondeo.'
'Ego vero' inquit Antonius 'inveni iam, quem negaram in
eo, quem scripsi, libello me invenisse eloquentem. Sed eo
te ne laudandi quidem causa interpellavi, ne quid de hoc
tam exiguo sermonis tui tempore verbo uno meo deminueretur.'
'Hanc igitur' Crassus inquit 'ad legem cum exercitatione
tum stilo, qui et alia et hoc maxime ornat ac limat,
formanda nobis oratio est. Neque tamen hoc tanti laboris
est, quanti videtur, nec sunt haec rhythmicorum aut musicorum
acerrima norma dirigenda; efficiendum est illud
modo nobis, ne fluat oratio, ne vagetur, ne insistat interius,
ne excurrat longius, ut membris distinguatur, ut conversiones
habeat absolutas. Neque semper utendum est perpetuitate
et quasi conversione verborum, sed saepe carpenda membris
minutioribus oratio est, quae tamen ipsa membra sunt
numeris vincienda.
Neque vos paean aut herous ille conturbet:
ipsi occurrent orationi; ipsi, inquam, se offerent et
respondebunt non vocati. Consuetudo modo illa sit
scribendi atque dicendi, ut sententiae verbis finiantur
eorumque verborum iunctio nascatur ab proceris numeris
ac liberis, maxime heroo aut paeane priore aut cretico, sed
varie distincteque considat. Notatur enim maxime similitudo
in conquiescendo. Et, si primi et postremi illi pedes
sunt hac ratione servati, medii possunt latere, modo ne
circuitus ipse verborum sit aut brevior, quam aures exspectent,
aut longior, quam vires atque anima patiatur.
Clausulas autem diligentius etiam servandas esse arbitror
quam superiora, quod in eis maxime perfectio atque absolutio
iudicatur. Nam versus aeque prima et media et
extrema pars attenditur, qui debilitatur, in quacumque est
parte titubatum; in oratione autem pauci prima cernunt,
postrema plerique: quae quoniam apparent et intelleguntur,
varianda sunt, ne aut animorum iudiciis repudientur aut
aurium satietate.
Duo enim aut tres fere sunt extremi
servandi et notandi pedes, si modo non breviora et praecisa
erunt superiora; quos aut chorios aut heroos aut alternos
esse oportebit aut in paeane illo posteriore, quem Aristoteles
probat, aut ei pari cretico. Horum vicissitudines efficient,
ut neque ei satientur, qui audient, fastidio similitudinis, nec
nos id, quod faciemus, opera dedita facere videamur.
Quod si Antipater ille Sidonius, quem tu probe, Catule,
meministi, solitus est versus hexametros aliosque variis
modis atque numeris fundere ex tempore tantumque hominis
ingeniosi ac memoris valuit exercitatio, ut, cum se mente
ac voluntate coniecisset in versum, verba sequerentur;
quanto id facilius in oratione, exercitatione et consuetudine
adhibita, consequemur!
Illud autem ne quis admiretur, quonam modo haec vulgus
imperitorum in audiendo notet, cum in omni genere tum in
hoc ipso magna quaedam est vis incredibilisque naturae.
Omnes enim tacito quodam sensu sine ulla arte aut ratione
quae sint in artibus ac rationibus recta ac prava diiudicant;
idque cum faciunt in picturis et in signis et in aliis operibus,
ad quorum intellegentiam a natura minus habent instrumenti,
tum multo ostendunt magis in verborum, numerorum
vocumque iudicio; quod ea sunt in communibus infixa
sensibus nec earum rerum quemquam funditus natura esse
voluit expertem.
Itaque non solum verbis arte positis
moventur omnes, verum etiam numeris ac vocibus. Quotus
enim quisque est qui teneat artem numerorum ac modorum?
At in eis si paulum modo offensum est, ut aut
contractione brevius fieret aut productione longius, theatra
tota reclamant. Quid, hoc non idem fit in vocibus, ut
a multitudine et populo non modo catervae atque concentus,
sed etiam ipsi sibi singuli discrepantes eiciantur?
Mirabile
est, cum plurimum in faciendo intersit inter doctum et
rudem, quam non multum differat in iudicando. Ars enim
cum a natura profecta sit, nisi natura moveat ac delectet,
nihil sane egisse videatur; nihil est autem tam cognatum
mentibus nostris quam numeri atque voces; quibus et
excitamur et incendimur et lenimur et languescimus et ad
hilaritatem et ad tristitiam saepe deducimur; quorum illa
summa vis carminibus est aptior et cantibus, non neglecta,
ut mihi videtur, a Numa rege doctissimo maioribusque
nostris, ut epularum sollemnium fides ac tibiae Saliorumque
versus indicant; maxime autem a Graecia vetere celebrata.
Quibus utinam similibusque de rebus disputari quam de
puerilibus his verborum translationibus maluissetis!
Verum
ut in versu vulgus, si est peccatum, videt, sic, si quid in
nostra oratione claudicat, sentit; sed poetae non ignoscit,
nobis concedit: taciti tamen omnes non esse illud, quod
diximus, aptum perfectumque cernunt. Itaque illi veteres,
sicut hodie etiam non nullos videmus, cum circuitum et
quasi orbem verborum conficere non possent, nam id quidem
nuper vel posse vel audere coepimus, terna aut bina aut non
nulli singula etiam verba dicebant; qui in illa infantia
naturale illud, quod aures hominum flagitabant, tenebant
tamen, ut et illa essent paria, quae dicerent, et aequalibus
interspirationibus uterentur.
Exposui fere, ut potui, quae maxime ad ornatum orationis
pertinere arbitrabar. Dixi enim de singulorum laude verborum,
dixi de coniunctione eorum, dixi de numero atque
forma; sed si habitum etiam orationis et quasi colorem
aliquem requiritis, est et plena quaedam, sed tamen teres,
et tenuis, non sine nervis ac viribus, et ea, quae particeps
utriusque generis quadam mediocritate laudatur. His tribus
figuris insidere quidam venustatis non fuco inlitus, sed
sanguine diffusus debet color.
Tum denique hic nobis
orator ita conformandus est et verbis et sententiis, ut, quem
ad modum qui utuntur armis aut palaestra, non solum sibi
vitandi aut feriendi rationem esse habendam putet, sed
etiam, ut cum venustate moveatur, ut ei qui in armorum
tractatione versantur, sic verbis quidem ad aptam compositionem
et decentiam, sententiis vero ad gravitatem orationis
utatur. Formantur autem et verba et sententiae paene
innumerabiliter, quod satis scio notum esse vobis; sed
inter conformationem verborum et sententiarum hoc interest,
quod verborum tollitur, si verba mutaris, sententiarum
permanet, quibuscumque verbis uti velis.
Quod quidem
vos etsi facitis, tamen admonendos puto, ne quid esse aliud
oratoris putetis, quod quidem sit egregium atque mirabile,
nisi in singulis verbis illa tria tenere, ut translatis utamur
frequenter, interdum factis, raro autem etiam pervetustis.
In perpetua autem oratione, cum et coniunctionis levitatem
et numerorum, quam dixi, rationem tenuerimus, tum est
quasi luminibus distinguenda et frequentanda omnis oratio
sententiarum atque verborum.
Nam et commoratio una
in re permultum movet et inlustris explanatio rerumque,
quasi gerantur, sub aspectum paene subiectio; quae et in
exponenda re plurimum valent et ad inlustrandum id, quod
exponitur, et ad amplificandum; ut eis, qui audient, illud,
quod augebimus, quantum efficere oratio poterit, tantum
esse videatur; et huic contraria saepe percursio est et plus
ad intellegendum, quam dixeris, significatio et distincte
concisa brevitas et extenuatio et huic adiuncta inlusio a
praeceptis Caesaris non abhorrens;
et ab re digressio, in
qua cum fuerit delectatio, tum reditus ad rem aptus et concinnus
esse debebit; propositioque quid sis dicturus et ab
eo, quod est dictum, seiunctio et reditus ad propositum et
iteratio et rationis apta conclusio; tum augendi minuendive
causa veritatis supralatio atque traiectio; et rogatio atque
huic finitima quasi percontatio expositioque sententiae suae;
tum illa, quae maxime quasi inrepit in hominum mentis,
alia dicentis ac significantis dissimulatio; quae est periucunda,
cum orationis non contentione, sed sermone tractatur;
deinde dubitatio, tum distributio, tum correctio vel
ante vel postquam dixeris vel cum aliquid a te ipso reicias;
praemunitio etiam est ad id, quod adgrediare, et traiectio
in alium;
communicatio, quae est quasi cum eis ipsis, apud
quos dicas, deliberatio; morum ac vitae imitatio vel in
personis vel sine illis, magnum quoddam ornamentum orationis
et aptum ad animos conciliandos vel maxime, saepe
autem etiam ad commovendos;
personarum ficta inductio
vel gravissimum lumen augendi; descriptio, erroris inductio,
ad hilaritatem impulsio, anteoccupatio; tum duo illa, quae
maxime movent, similitudo et exemplum; digestio, interpellatio,
contentio, reticentia, commendatio; vox quaedam
libera atque etiam effrenatio augendi causa; iracundia,
obiurgatio, promissio, deprecatio, obsecratio, declinatio
brevis a proposito, non ut superior illa digressio, purgatio,
conciliatio, laesio, optatio atque exsecratio. His fere luminibus
inlustrant orationem sententiae.
Orationis autem
ipsius tamquam armorum est vel ad usum comminatio et
quasi petitio vel ad venustatem ipsam tractatio. Nam et
geminatio verborum habet interdum vim, leporem alias,
et paulum immutatum verbum atque deflexum et eiusdem
verbi crebra tum a primo repetitio, tum in extremum conversio
et in eadem verba impetus et concursio et adiunctio
et progressio et eiusdem verbi crebrius positi quaedam distinctio
et revocatio verbi et illa, quae similiter desinunt aut
quae cadunt similiter aut quae paribus paria referuntur aut
quae sunt inter se similia.
Est etiam gradatio quaedam et
conversio et verborum concinna transgressio et contrarium
et dissolutum et declinatio et reprehensio et exclamatio et
imminutio et quod in multis casibus ponitur et quod de
singulis rebus propositis ductum refertur ad singula et ad
propositum subiecta ratio et item in distributis supposita
ratio et permissio et rursum alia dubitatio et improvisum
quiddam et dinumeratio et alia correctio et dissipatio et
continuatum et interruptum et imago et sibi ipsi responsio
et immutatio et diiunctio et ordo et relatio et digressio et
circumscriptio.
Haec enim sunt fere atque horum similia
vel plura etiam esse possunt, quae sententiis orationem
verborumque conformationibus inluminent.' 'Quae quidem
te, Crasse, video,' inquit Cotta 'quod nota esse nobis putes,
sine definitionibus et sine exemplis effudisse.' 'Ego vero'
inquit Crassus 'ne illa quidem, quae supra dixi, nova vobis
esse arbitrabar, sed voluntati vestrum omnium parui.
His
autem de rebus sol me ille admonuit, ut brevior essem, qui
ipse iam praecipitans me quoque haec praecipitem paene
evolvere coegit. Sed tamen huius generis demonstratio est
et doctrina ipsa vulgaris; usus autem gravissimus et in hoc
toto dicendi studio difficillimus.
Quam ob rem quoniam
de ornatu omni orationis sunt omnes, si non patefacti, at
certe commonstrati loci, nunc quid aptum sit, hoc est, quid
maxime deceat in oratione, videamus. Quamquam id quidem
perspicuum est, non omni causae nec auditori neque
personae neque tempori congruere orationis unum genus;
nam et causae capitis alium quendam verborum sonum
requirunt, alium rerum privatarum atque parvarum;
et aliud
dicendi genus deliberationes, aliud laudationes, aliud iudicia,
aliud sermones, aliud consolatio, aliud obiurgatio, aliud
disputatio, aliud historia desiderat. Refert etiam qui audiant,
senatus an populus an iudices: frequentes an pauci an
singuli, et quales: ipsique oratores qua sint aetate, honore,
auctoritate, debet videri; tempus, pacis an belli, festinationis
an oti.
Itaque hoc loco nihil sane est quod praecipi
posse videatur, nisi ut figuram orationis plenioris et tenuioris
et item illius mediocris ad id, quod agemus, accommodatam
deligamus. Ornamentis eisdem uti fere licebit alias
contentius, alias summissius; omnique in re posse quod
deceat facere artis et naturae est, scire quid quandoque
deceat prudentiae.
Sed haec omnia perinde sunt, ut aguntur. Actio, inquam,
in dicendo una dominatur; sine hac summus orator esse in
numero nullo potest, mediocris hac instructus summos
saepe superare. Huic primas dedisse Demosthenes dicitur,
cum rogaretur, quid in dicendo esset primum; huic secundas,
huic tertias; quo mihi melius etiam illud ab
Aeschine dictum videri solet; qui cum propter ignominiam
iudicii cessisset Athenis et se Rhodum contulisset, rogatus
a Rhodiis legisse fertur orationem illam egregiam, quam in
Ctesiphontem contra Demosthenem dixerat; qua perlecta
petitum ab eo est postridie, ut legeret illam etiam, quae
erat contra ab Demosthene pro Ctesiphonte dicta: quam
cum suavissima et maxima voce legisset, admirantibus
omnibus "quanto" inquit "magis miraremini, si audissetis
ipsum!" ex quo satis significavit, quantum esset in actione,
qui orationem eandem aliam fore putarit actore mutato.
Quid fuit in Graccho, quem tu melius, Catule, meministi,
quod me puero tanto opere ferretur? "Quo me miser
conferam? Quo vertam? In Capitoliumne? At fratris
sanguine madet. An domum? Matremne ut miseram
lamentantem videam et abiectam?" Quae sic ab illo esse
acta constabat oculis, voce, gestu, inimici ut lacrimas tenere
non possent. Haec ideo dico pluribus, quod genus hoc
totum oratores, qui sunt veritatis ipsius actores, reliquerunt;
imitatores autem veritatis, histriones, occupaverunt.
Ac
sine dubio in omni re vincit imitationem veritas, sed ea si
satis in actione efficeret ipsa per sese, arte profecto non
egeremus; verum quia animi permotio, quae maxime aut
declaranda aut imitanda est actione, perturbata saepe ita est,
ut obscuretur ac paene obruatur, discutienda sunt ea, quae
obscurant, et ea, quae sunt eminentia et prompta, sumenda.
Omnis enim motus animi suum quendam a natura habet
vultum et sonum et gestum; corpusque totum hominis et
eius omnis vultus omnesque voces, ut nervi in fidibus, ita
sonant, ut a motu animi quoque sunt pulsae. Nam voces
ut chordae sunt intentae, quae ad quemque tactum respondeant,
acuta gravis, cita tarda, magna parva; quas tamen
inter omnis est suo quoque in genere mediocris, atque
etiam illa sunt ab his delapsa plura genera, leve asperum,
contractum diffusum, continenti spiritu intermisso, fractum
scissum, flexo sono extenuatum inflatum;
nullum est enim
horum generum, quod non arte ac moderatione tractetur.
Hi sunt actori, ut pictori, expositi ad variandum colores.
Aliud enim vocis genus iracundia sibi sumat, acutum, incitatum,
crebro incidens:
ipsus hortatur me frater, ut meos malis miser
mandarem natos ...
et ea, quae tu dudum, Antoni, protulisti
segregare abs te ausu'sausus es
...
et
ecquis hoc animadvortet? vincite ...
et Atreus fere totus. Aliud miseratio ac maeror, flexibile,
plenum, interruptum, flebili voce:
quo nunc me vortam? quod iter incipiam ingredi?
domum paternamne? anne ad Peliae filias?
et illa
o pater, o patria, o Priami domus!
et quae sequuntur
haec omnia videi inflammarei,
Priamo vi vitam evitarei.
aliud metus, demissum et haesitans et abiectum:
multis sum modis circumventus, morbo, exsilio atque inopia:
tum pavor sapientiam omnem mi exanimato expectorat;
mater terribilem minatur vitae cruciatum et necem,
quae nemo est tam firmo ingenio et tanta confidentia,
quin refugiat timido sanguen atque exalbescat metu.
aliud vis, contentum, vehemens, imminens quadam incitatione
gravitatis:
iterum Thyestes Atreum adtractatum advenit,
iterum iam adgreditur me et quietum exsuscitat.
maior mihi moles, maius miscendumst malum,
qui illius acerbum cor contundam et comprimam.
aliud voluptas, effusum, lene, tenerum, hilaratum ac remissum:
sed sibi cum tetulit coronam ob coligandas nuptias,
tibi ferebat, cum simulabat se sibi alacriter dare,
tum ad te ludibunda docte et delicate detulit.
aliud molestia, sine commiseratione grave quoddam et uno
pressu ac sono obductum:
qua tempestate Helenam Paris innuptis iunxit nuptiis,
ego tum gravida, expletis iam fui ad pariendum mensibus;
per idem tempus Polydorum Hecuba partu postremo parit.
Omnis autem hos motus subsequi debet gestus, non hic
verba exprimens scaenicus, sed universam rem et sententiam
non demonstratione, sed significatione declarans, laterum
inflexione hac forti ac virili, non ab scaena et histrionibus,
sed ab armis aut etiam a palaestra; manus autem minus
arguta, digitis subsequens verba, non exprimens; bracchium
procerius proiectum quasi quoddam telum orationis; supplosio
pedis in contentionibus aut incipiendis aut finiendis.
Sed in ore sunt omnia, in eo autem ipso dominatus est
omnis oculorum; quo melius nostri illi senes, qui personatum
ne Roscium quidem magno opere laudabant; animi
est enim omnis actio et imago animi vultus, indices oculi:
nam haec est una pars corporis, quae, quot animi motus
sunt, tot significationes et commutationes possit efficere;
neque vero est quisquam qui eadem conivens efficiat.
Theophrastus quidem Tauriscum quendam dicit actorem
aversum solitum esse dicere, qui in agendo contuens aliquid
pronuntiaret.
Qua re oculorum est magna moderatio; nam
oris non est nimium mutanda species, ne aut ad ineptias aut
ad pravitatem aliquam deferamur; oculi sunt, quorum tum intentione,
tum remissione, tum coniectu, tum hilaritate motus
animorum significemus apte cum genere ipso orationis; est
enim actio quasi sermo corporis, quo magis menti congruens
esse debet; oculos autem natura nobis, ut equo aut leoni
saetas, caudam, auris, ad motus animorum declarandos dedit,
qua re in hac nostra actione secundum vocem vultus valet;
is autem oculis gubernatur. Atque in eis omnibus, quae sunt
actionis, inest quaedam vis a natura data; qua re etiam hac
imperiti, hac vulgus, hac denique barbari maxime commoventur:
verba enim neminem movent nisi eum, qui eiusdem
linguae societate coniunctus est, sententiaeque saepe
acutae non acutorum hominum sensus praetervolant: actio,
quae prae se motum animi fert, omnis movet; isdem enim
omnium animi motibus concitantur et eos isdem notis et in
aliis agnoscunt et in se ipsi indicant.
Ad actionis autem
usum atque laudem maximam sine dubio partem vox
obtinet; quae primum est optanda nobis; deinde, quaecumque
erit, ea tuenda; de quo illud iam nihil ad hoc
praecipiendi genus, quem ad modum voci serviatur: equidem
tamen magno opere censeo serviendum; sed illud
videtur ab huius nostri sermonis officio non abhorrere,
quod, ut dixi paulo ante, plurimis in rebus quod maxime
est utile, id nescio quo pacto etiam decet maxime. Nam
ad vocem obtinendam nihil est utilius quam crebra mutatio;
nihil perniciosius quam effusa sine intermissione contentio.
Quid, ad auris nostras et actionis suavitatem quid est vicissitudine
et varietate et commutatione aptius? Itaque idem
Gracchus, quod potes audire, Catule, ex Licinio cliente
tuo, litterato homine, quem servum sibi ille habuit ad
manum, cum eburneola solitus est habere fistula qui staret
occulte post ipsum, cum contionaretur, peritum hominem,
qui inflaret celeriter eum sonum, quo illum aut remissum
excitaret aut a contentione revocaret.' 'Audivi me hercule,'
inquit Catulus 'et saepe sum admiratus hominis cum diligentiam
tum etiam doctrinam et scientiam.'
'Ego vero,'
inquit Crassus 'ac doleo quidem illos viros in eam fraudem
in re publica esse delapsos; quamquam ea tela texitur et ea
in civitate ratio vivendi posteritati ostenditur, ut eorum
civium, quos nostri patres non tulerunt, iam similis habere
cupiamus.' 'Mitte, obsecro,' inquit 'Crasse,' Iulius 'sermonem
istum et te ad Gracchi fistulam refer; cuius ego
nondum plane rationem intellego.'
'In omni voce' inquit
Crassus 'est quiddam medium, sed suum cuique voci: hinc
gradatim ascendere vocem utile et suave est (nam a principio
clamare agreste quiddam est), et idem illud ad firmandam
est vocem salutare; deinde est quiddam contentionis
extremum, quod tamen interius est, quam acutissimus
clamor, quo te fistula progredi non sinet, et iam ab ipsa
contentione revocabit; est item contra quiddam in remissione
gravissimum quoque tamquam sonorum gradibus
descenditur. Haec varietas et hic per omnis sonos vocis
cursus et se tuebitur et actioni adferet suavitatem. Sed
fistulatorem domi relinquetis, sensum huius consuetudinis
vobiscum ad forum deferetis.
Edidi, quae potui, non ut volui, sed ut me temporis
angustiae coegerunt; scitum est enim causam conferre in
tempus, cum adferre plura, si cupias, non queas.' 'Tu
vero' inquit Catulus 'conlegisti omnia, quantum ego possum
iudicare, ita divinitus, ut non a Graecis sumpsisse, sed
eos ipsos haec docere posse videare; me quidem istius
sermonis participem factum esse gaudeo; ac vellem ut
meus gener, sodalis tuus, Hortensius, adfuisset; quem
quidem ego confido omnibus istis laudibus, quas tu oratione
complexus es, excellentem fore.'
Et Crassus 'fore dicis?'
inquit, 'ego vero esse iam iudico et tum iudicavi, cum me
consule in senatu causam defendit Africae nuperque etiam
magis, cum pro Bithyniae rege dixit. Quam ob rem recte
vides, Catule; nihil enim isti adulescenti neque a natura
neque a doctrina deesse sentio:
quo magis est tibi, Cotta,
et tibi, Sulpici, vigilandum ac laborandum; non enim ille
mediocris orator in vestram quasi succrescit aetatem, sed et
ingenio peracri et studio flagranti et doctrina eximia et
memoria singulari; cui quamquam faveo, tamen illum
aetati suae praestare cupio, vobis vero illum tanto minorem
praecurrere vix honestum est.' 'Sed iam surgamus' inquit
'nosque curemus et aliquando ab hac contentione disputationis
animos nostros curamque laxemus.'