De Oratore, Rhetorica Tomus I. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
etiam in balneis lotum cum filio scriptum reliquisset." Quis
est igitur qui non fateatur hoc lepore atque his facetiis non
minus refutatum esse Brutum quam illis tragoediis, quas egit
idem, cum casu in eadem causa efferretur anus Iunia. Pro
di immortales, quae fuit illa, quanta vis! quam inexspectata!
quam repentina! cum coniectis oculis, gestu omni ei
imminenti, summa gravitate et celeritate verborum "Brute,
quid sedes? Quid illam anum patri nuntiare vis tuo?
Quid illis omnibus, quorum imagines duci vides? Quid
maioribus tuis? Quid L. Bruto, qui hunc populum dominatu
regio liberavit? Quid te agere? Cui rei, cui gloriae,
cui virtuti studere? Patrimonione augendo? At id non
est nobilitatis.
Sed fac esse, nihil superest; libidines totum
dissipaverunt. An iuri civili? Est paternum. Sed dicet
te, cum aedis venderes, ne in rutis quidem et caesis solium
tibi paternum recepisse. An rei militari? Qui numquam
castra videris! An eloquentiae? Quae neque est in te,
et, quicquid est vocis ac linguae, omne in istum turpissimum
calumniae quaestum contulisti! Tu lucem aspicere audes?
Tu hos intueri? Tu in foro, tu in urbe, tu in civium esse
conspectu? Tu illam mortuam, tu imagines ipsas non perhorrescis?
Quibus non modo imitandis, sed ne conlocandis