De Oratore, Rhetorica Tomus I. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Quam multa de balneis, quas nuper ille vendiderat,
quam multa de amisso patrimonio dixit! Atque illa
brevia, cum ille diceret se sine causa sudare, "minime"
inquit "modo enim existi de balneis." Innumerabilia alia
fuerunt, sed non minus iucunda illa perpetua: cum enim
Brutus duo lectores excitasset et alteri de colonia Narbonensi
Crassi orationem legendam dedisset, alteri de lege Servilia,
et cum contraria inter sese de re publica capita contulisset,
noster hic facetissime tris patris Bruti de iure civili libellos
tribus legendos dedit.
Ex libro primo: "forte evenit ut in
Privernati essemus." "Brute, testificatur pater se tibi Privernatem
fundum reliquisse." Deinde ex libro secundo: "in
Albano eramus ego et Marcus filius." "Sapiens videlicet
homo cum primis nostrae civitatis norat hunc gurgitem;
metuebat ne, cum is nihil haberet, nihil esse ei relictum
putaretur." Tum ex libro tertio, in quo finem scribendi
fecit—tot enim, ut audivi Scaevolam dicere, sunt veri Bruti
libri—"in Tiburti forte adsedimus ego et Marcus filius."
"Ubi sunt hi fundi, Brute, quos tibi pater publicis commentariis
consignatos reliquit? Quod nisi puberem te,
inquit, iam haberet, quartum librum composuisset et se