De Oratore, Rhetorica Tomus I. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Atque etiam, si vereare, ne paulo durior translatio esse videatur, mollienda est praeposito saepe verbo; ut si olim, M. Catone mortuo, "pupillum" senatum quis relictum diceret, paulo durius; sin, "ut ita dicam, pupillum," aliquanto mitius: etenim verecunda debet esse translatio, ut deducta esse in alienum locum, non inrupisse, atque ut precario, non vi, venisse videatur.
Modus autem nullus est florentior in singulis verbis neque qui plus luminis adferat orationi; nam illud, quod ex hoc genere profluit, non est in uno verbo translato, sed ex pluribus continuatis conectitur, ut aliud dicatur, aliud intellegendum sit:
neque me patiar
iterum ad unum scopulum ut olim classem Achivom offendere. atque illud,
erras, erras; nam exsultantem te et praefidentem tibi
repriment validae legum habenae atque imperi insistent iugo.