Partitiones Oratoriae, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
1
Cicero. Studeo, mi pater, Latine ex te audire ea quae
mihi tu de ratione dicendi Graece tradidisti, si modo[*]si modo vulg.: modo Pp
tibi
est otium et si vis. PATER. An est, mi Cicero, quod ego
malim quam te quam doctissimum esse? Otium autem
primum est summum, quoniam aliquando Roma exeundi
potestas data est; deinde ista tua studia vel maximis occupationibus meis anteferrem libenter. C. Visne igitur, ut
tu me Graece soles ordine interrogare, sic ego te vicissim
isdem de rebus Latine interrogem? P. Sane, si placet.
Sic enim et ego te meminisse intellegam quae accepisti,
et tu ordine audies quae requires.
C. Quot in partis tribuenda est omnis doctrina dicendi? P. Tris. C. Cedo
quas? P. Primum in ipsam vim oratoris, deinde in orationem, tum in quaestionem. C. In quo est ipsa vis?
P. In rebus et in verbis. Sed et res et verba invenienda
sunt et conlocanda[*]collocanda vulg.: locanda Pp
invenire vulg.: inveniri P
. Proprie autem in rebus invenire, in
verbis eloqui dicitur. Conlocare autem, etsi est commune,
tamen ad inveniendum refertur. Vox motus vultus atque
omnis actio eloquendi comes est; earum[*]est; earum vulg.: si earum P:
est: sed earum ed. Rom.: sed rerum Orelli
rerum omnium
custos memoria.
C. Quid? orationis quot sunt partes?
P. Quattuor. Earum duae valent ad rem docendam, narratio et confirmatio; ad impellendos[*]pellendos p
animos duae, princi-
p.3003
pium et peroratio. C. Quid ? Quaestio quasnam habet
partis? P. Infinitam, quam consultationem appello, et definitam, quam causam nomino. 2
C. Quoniam igitur invenire
primum est oratoris, quid quaeret? P. Vt inveniat, quem
ad modum fidem faciat eis quibus velit[*]volet codd. det.
persuadere, et quem
ad modum motum eorum animis adferat. C. Quibus rebus
fides fit ? P. Argumentis, quae ducuntur ex locis aut in re
ipsa insitis aut adsumptis. C. Quos vocas locos? P. In
quibus latent argumenta. C. Quid est argumentum?