Partitiones Oratoriae, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
sed in gravissimis firmamentis etiam illa ponenda sunt, si quae ex scripto legis aut testamenti aut verborum ipsius iudici aut alicuius stipulationis aut cautionis opponuntur defensioni contraria. At ne hoc quidem genus in eis causis[*]in eis causis P: in eas causas vulg. incurrit quae coniectura continentur. Quod enim factum negatur, id coargui scripto non potest. Ne in definitionem quidem venit genere script ipsius. Nam etiam si verbum aliquod ex scripto definiendum est quam vim habeat, ut cum ex testamentis quid sit penus aut cum ex lege praedi quaeritur quae sint ruta caesa, non scripti genus, sed verbi interpretatio controversiam facit[*]facit P: parit vulg. .
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
cum autem aut plura significantur scripto propter verbi aut verborum ambiguitatem, ut liceat ei qui contra dicat eo trahere significationem scripti, quo expediat ac velit; aut, si ambigue scriptum non sit, vel a verbis voluntatem et sententiam scriptoris abducere vel alio se eadem de re contrarie scripto defendere, tum disceptatio ex scripti contentione exsistit, ut in ambiguis disceptetur quid maxime significetur, in scripti sententiaeque contentione utrum potius iudex sequatur, in contrariis scriptis utrum magis comprobandum sit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Disceptatio autem cum est constituta, propositum esse debet oratori, quo omnes argumentationes repetitae ex in-
p.3032
veniendi locis coiciantur. Quod quamquam satis est ei qui videt quid in quoque loco lateat quique illos locos tamquam thesauros aliquos argumentorum notatos habet tamen ea quae sunt certarum causarum propria tangemus.
32
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
in coniectura igitur, cum est in infitiando reus, accusatori haec prima duo sunt—sed accusatorem pro omni actore et petitore appello; possunt enim etiam sine accusatione in causis haec eadem controversiarum genera versari—, sed haec duo sunt ei prima, causa et events. Causam appello rationem efficiendi, eventum id quod est effectum. Atque ipsa quidem partitio causarum paulo ante in suasionis locis distributa est.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quae enim in consilio capiendo futuri temporis praecipiebantur, quam ob rem aut utilitatem viderentur habitura aut efficiendi facultatem, eadem, qui de facto argumentabitur, conligere debebit, quam ob rem et utilia illi, quem arguet, fuisse et ab eo effici potuisse demonstret. Vtilitatis coniectura movetur, si illud quod arguitur aut spe bonorum aut malorum metu fecisse dicitur[*]dicitur vulg.: dicatur P ; quod fit acrius, quo illa in utroque genere maiora ponuntur. Spectant[*]Spectant nescio quis apud Lambinum: spectantur vulg. etiam ad causam facti motus animorum,