Partitiones Oratoriae, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
ita primus ille status et quasi conflictio cum
adversario coniectura quadam, secundus autem definitione
aut descriptione atque informatione verbi, tertius aequi et
recti et humani ad ignoscendum disputatione tractandus
est. Et quoniam semper is qui defendit non solum re-
sistat oportet aliquo certo statu aut infitiando aut definiendo
aut aequitate opponenda, sed etiam rationem subiciat recusationis suae, primus ille status rationem habet iniqui
criminis ipsam negationem infitiationemque facti; secundus,
quod non sit in re quod ab adversario ponatur in verbo;
tertius, quod id[*]id om. P
rectum[*]rectum P: recte
factum β
etc.
esse defendat quod sine ulla
nominis controversia factum[*]esse... factum om. P
esse
[*]esse add.
Friednrch
fateatur[*]fateatur P: fatetur vulg.
.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
deinde uni
cuique rationi opponendum est ab accusatore id quod, si
non esset in accusatione, causa omnino esse non posset.
Itaque ea quae sic referuntur continentia causarum vocen-
p.3030
tur; quamquam non ea magis quae contra rationes defensionis adferuntur quam ipsae defensionis[*]defensionis vulg.: defensiones et P
rationes continent
causas. Sed distinguendi gratia rationem appellemus earn,
quae adfertur a reo ad recusandum depellendi criminis
causa, quae nisi esset, quid defenderet non haberet; firma-
mentun autem, quod contra ad labefactandam rationed
refertur, sine quo accusatio stare non posset. 30
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ex rationis
autem et ex firmamenti conflictione et quasi concursu
quaestio quaedam exoritur, quam disceptationem voco;
in qua quid veniat in iudicium et de quo disceptetur
quaeri solet. Nam prima adversariorum contentio diffusam
habet quaestionem, ut in coniectura: Ceperitne pecunias
Decius; in definitione: Minueritne maiestatem Norbanus;
in aequitate: Iurene occiderit Opimius Gracchum. Haec,
quae primam contentionem habent ex arguendo et resi-
stendo, lata, ut dixi, et fusa sunt. Rationum et firmamentorum contentio adducit in angustum disceptationem. Ea
in coniectura nulla est. Nemo enim eius quod negat
factum potest aut debet aut solet reddere rationem. Ita-
que in his causis eadem et prima quaestio et disceptatio
extrema est.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
in illis autem, ubi ita dicitur: Non minuit
maiestatem quod egit de Caepione turbulentius; populi
enim dolor iustus vim tum illam excitavit[*]vim ... excitavit
om. P
, non tribuni
actio; maiestas autem, quoniam est magnitude quaedam
populi Romani in eius potestate ac iure retinendo, aucta
potius est quam deminuta; et ubi ita refertur: Maiestas
est in imperi atque in nominis populi Romani dignitate,
quam minuit is qui per vim multitudinis rem ad seditionem
vocavit; exsistet illa disceptatio: Minueritne maiestatem,
qui voluntate populi Romani rem gratam et aequam per
vim egerit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
in eis autem causis, ubi aliquid recte factum
aut concedendum esse factum[*]factum delet Schütz
defenditur, cum est facti
p.3031
subiecta ratio, sicut.ab Opimio: Iure feci, salutis omnium
et conservandae rei publicae causa, relatumque ab Decio
est: Ne sceleratissimum quidem civem sine iudicio iure
ullo necare potuisti, oritur illa disceptatio: Potueritne recte
salutis rei publicae causa civem eversorem civitatis indem-
natum necare ? Ita disceptationes eae, quae in his controversiis oriuntur, quae sunt certis personis ac temporibus
notatae, fiunt rursus infinitae detractis personis et tempori-
bus et rursum ad consultationum formam rationemque
revocantur. 31