Partitiones Oratoriae, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Principia autem in sententiis dicendis brevia esse
debebunt. Non enim supplex ut ad iudicem venit orator,
sed hortator atque actor[*]actor P: auctor codd.
. Qua re proponere qua mente
dicat, quid velit, quibus de rebus dicturus sit debet horta-
rique ad se breviter dicentem audiendum. Tota autem
oratio simplex et gravis et sententiis debet ornatior esse
quam verbis.
28
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
C. Cognovi iam laudationis et suasionis locos. Nunc
quae iudiciis accommodata sint exspecto; idque nobis genus
restare unum puto. P. Recte intellegis. Atque eius quidem generis finis est aequitas; quae non simpliciter spectatur sed ex comparatione non numquam, ut cum de
verissimo accusatore disceptatur aut cum hereditatis sine
lege aut sine[*]aut sine vulg.: ac sine P
testamento[*]testimonio P
petitur possessio; in quibus causis
quid aequius atque aequissimum sit quaeritur, quas ad
causas facultas petitur argumentationum ex eis de quibus
mox dicetur aequitatis locis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
atque etiam ante iudicium
de constituendo ipso iudicio solet esse contentio, cum aut
sitne actio illi qui agit aut iamne sit aut num iam esse
desierit aut illane lege, hisne verbis sit actio quaeritur.
Quae etiam si ante quam res in iudicium venit aut concertata aut diiudicata aut confecta non sunt, tamen in ipsis
iudiciis permagnum saepe habent pondus, cum ita dicitur[*]dicitur Manutius: dicuntur codd.
:
Plus petisti; sero petisti[*]prius
Stroebel
; non fuit tua petitio; non a me,
non hac lege, non his verbis, non hoc iudicio.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quarum
causarum genus est positum in iure civili, quod est in
privatarum et publicarum rerum lege aut more positum;
cuius scientia neglecta ab oratoribus plerisque nobis ad
dicendum necessaria videtur. Qua re de constituendis
actionibus[*]actione P
, de capiendis subeundisve iudiciis, de excipienda[*]de capiendis Sauppe: accipiendis codd.
p.3029
iniquitate actionis, de comparanda aequitate, quod ea fere
generis eius sunt ut, quamquam in ipsum iudicium saepe
delabuntur, tamen ante iudicium tractanda videantur, paulurn
ea separo a iudiciis tempore magis agendi quam dissimilitudine generis. Nam omnia quae de iure civili aut de
aequo et bono disceptantur cadunt in eam formam causa-
rum, in qua quale quid sit ambigitur, de qua dicturi sumus,
quae in aequitate et in iure maxime consistit. 29
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
in omnibus
igitur causis tres sunt gradus, ex quibus unus aliquis capiendus est, si pluris non queas, ad resistendum. Nam aut ita
consistendum est, ut id quo de agitur[*]quo de agitur P: quod obicitur codd. deft.
factum neges aut, si
factum[*]si factum P:
id quod factum codd. deft.
fateare, neges eam vim habere atque id esse quod
adversarius criminetur, aut, si neque de facto neque de facti
appellatione ambigi potest, id quod arguare neges tale esse
quale ille dicat et rectum esse quod feceris concedendumve
defendas.