Partitiones Oratoriae, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
sed apud homines bene
institutos plurimum de laude et de honestate dicemus
maximeque ea virtutum genera tractabimus quae in com-
muni hominum utilitate tuenda augendaque versantur. Sin
apud indoctos imperitosque dicemus, fructus emolumenta,
voluptates vitationesque dolorum proferantur; addantur
etiam contumeliae atque ignominiae. Nemo est enim tam
agrestis quem non si ipsa honestas minus, contumelia
tamen et dedecus magnopere moveat. Qua re quid ad utili-
tatem spectet ex his quae dicta sunt reperietur;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quid
autem possit effici[*]possit effici necne possit vulg.: effici necne
possit om. P
, in quo etiam quam facile possit quamque expediat quaeri solet, maxime ex causis eis quae
quamque rem efficiant est videndum. Causarum autem
genera sunt plura. Nam sunt aliae quae ipsae conficiunt,
aliae quae vim ad conficiendum aliquam adferunt. Itaque
p.3027
illae superiores conficientes vocentur, hae reliquae ponantur
in eo genere, ut sine his confici non possit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
conficiens
autem causa alia est absoluta et perfecta per se, alia ad
aliquid adiuvans et efficiendi socia quaedam; cuius vis
generis varia est et saepe aut maior aut minor, ut etiam
ea quae maximam vim habet sola saepe causa dicatur[*]ut... dicatur om. P etc.
Sunt autem aliae causae, quae aut propter principium aut
propter exitum conficientes vocantur. Cum autem quaeritur
quid sit optimum factu, aut utilitas aut spes efficiendi ad
adsentiendum impellit animos.
27
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
et quoniam de utilitate
iam diximus, de efficiendi ratione dicamus. Quo toto
genere quibuscum et contra quos, quo tempore aut quo
loco aut quibus facultatibus armorum pecuniae sociorum
earumve rerum quae ad quamque rem efficiendam pertinent
possimus uti requirendum est. Neque solum[*]solum om. P
ea sunt quae
nobis suppetant, sed etiam illa quae adversentur videnda.
Et si ex contentione procliviora erunt nostra, non solum
effici posse quae suademus erit[*]erit om. P
persuadendum, sed curandum etiam ut illa facilia proclivia iucunda videantur.
Dissuadentibus autem aut utilitas labefactanda est aut
efficiendi difficultates efferendae, neque aliis ex praeceptis,
sed eisdem ex suasionis locis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
vterque vero ad augendum
habeat exemplorum aut recentium, quo notiora sint, aut
veterum, quo plus auctoritatis habeant, copiam; maximeque sit in hoc genere meditatus, ut possit vel utilia ac
necessaria saepe honestis vel haec illis anteferre. Ad commovendos autem animos maxime proficient, si incitandi
erunt, eius modi sententiae quae aut ad explendas cupiditates aut ad odium satiandum aut ad ulciscendas iniurias
pertinebunt. Sin autem reprimendi, de incerto statu for-
tunae dubiisque eventis rerum futurarum et de retinendis
suis fortunis, si erunt secundae, sin autem adversae, de
p.3028
periculo commonendi. Atque hi quidem perorationis sunt
loci.